Lectio 12

1. Postquam philosophus declaravit, quod in distributione principatus non est inspiciendum ad unum, sed multa; inducit quaedam ad declarationem dictorum; et dividitur in duas. In prima praemittit dubitationem quamdam. Secundo declarat quiddam, cuius contrarium videtur opponi cuidam dictorum, ibi, si autem est aliquis intantum et cetera. Prima in duas. In prima praemittit dubitationem. Secundo solvit eam, ibi, rectum autem forte ad conferens et cetera. In prima dicit: dictum est, quod expedit multitudinem aliquam magis principari quam paucos aliquos vel unum; et quod in distributione principatus non debet considerari ad unum solum, sed plura. Propter hoc ad dubitationem quam quaesierunt aliqui et dimiserunt insolutam, isto modo potest solvi, vel obviari ad ipsam. Dubitaverunt enim utrum legislator volens ponere rectas leges, debeat eas ponere ad conferens vel bonum totius multitudinis, vel meliorem aliquorum, vel secundum divitias, vel secundum virtutem, supposito quod sit multitudo habens sapientes et divites, et alios suasibiles et obedibiles rationi.

2. Deinde cum dicit rectum autem solvit istam dubitationem. Et dicit, quod illud quod rectum est et melius, hoc est accipiendum: melius autem et magis rectum est, quod leges ferantur ad bonum totius civitatis et communitatis et civium: nam leges feruntur de conferentibus ad finem civitatis: finis vero civitatis est bonum communiter conferens; ergo leges debent ferri in ordine ad commune bonum totius civitatis et civium. Civis autem dicitur ille qui virtutem habet, per quam recte potest subiici et principari in diversis temporibus: sed alius et alius est secundum suppositum et rationem, et in diversis politiis: nam in statu multitudinis populus eligit dominari propter libertatem, in statu paucorum propter divitias: sed in optima politia ille dicitur civis qui eligit, et potest subiici et principari propter vitam virtuosam.

3. Deinde cum dicit si autem declarat quiddam cuius contrarium videtur opponi cuidam dictorum prius: dictum est enim, quod magis expedit multitudinem dominari quam unum vel plures: et ideo intendit inquirere si inveniretur unus vel plures in civitate, qui excederent omnes alios in virtute, utrum expediret istum vel istos dominari: si enim expediat, non est verum quod determinatum est iam. Et circa hoc duo facit. Primo enim declarat, quod iste non sit civis. Secundo declarat qualiter se debeat habere ad civitatem et civitas ad ipsum, ibi, in transgressis quidem igitur et cetera. Prima in duas. In prima proponit conclusionem suam. Secundo arguit ad eam, ibi, iniuriabuntur enim dignificati et cetera. In prima dicit, quod si in aliqua civitate unus inveniatur qui excedat omnes alios in virtute, vel plures virtuosi excedentes alios, non tamen tot quot ex ipsis civitas possit compleri vel fieri, et intantum iste vel isti excedant alios, quod virtus omnium aliorum et potentia ipsa civilis non possit aequari secundum aequalitatem virtuti et potentiae illorum plurium, nec virtuti et potentiae illius unius si non sit nisi unus solus, talis iste non erit pars civitatis, nec illi plures si sint plures virtuosi.

4. Deinde cum dicit iniuriabuntur enim probat quod dictum est. Et primo arguit quod iste vel isti non sint pars civitatis. Secundo respondet ad obiectionem, quam posset fieri, ibi propter quod secundum et cetera. Tertio corrigit quoddam dictum, ibi, melius quidem igitur et cetera. Adhuc prima in tres; quia primo probat, quod iste non sit pars civitatis per rationes politicas. Secundo per facta et dicta aliorum, ibi, dicentur autem utique et cetera. Tertio per simile, ibi, patet hoc autem in aliis et cetera. Adhuc prima in duas, secundum quod probat per duas rationes. Secunda, ibi, unde palam, quia et cetera. Prima ratio consistit in hoc: iustum simpliciter est, ut qui sunt aequales in virtute, recipiant et attingant ad principatum aequaliter: qui vero inaequales sunt, inaequaliter recipiant: sed iste vel isti excedit vel excedunt omnes alios in virtute; ergo plus debet recipere ille unus vel isti plures, quam omnes alii: sed omnes alii propter multitudinem credunt se plus debere recipere quam ille vel isti pauci: quare, si excedentes secundum virtutem et potentiam plus recipiant quam omnes alii, videbuntur iniuriari aliis; et tunc sequitur dissensio et turbatio in civitate et corrumpetur proportio civitatis: hoc autem est inconveniens: quare nec iste nec illi, si sint plures excedentes in civitate, erunt cives; et propter talem unum excedentem omnes alios in virtute, verisimile est esse quasi Deum. Circa quod intelligendum est, quod aliquis potest attingere ad virtutem perfectam et actum ipsius dupliciter: uno modo secundum statum communem humanum: alio modo ultra communem modum vel statum humanum: hoc autem fit per virtutem heroicam. Est autem virtus heroica secundum quam aliquis per virtutem moralem et intellectualem attingit ad operationem cuiuslibet virtutis supra communem modum hominum: hoc autem est aliquod esse divinum, quod fit per aliquod divinum in homine existens, quod est intellectus: sic loquitur hic philosophus; talem enim hominem, et sic excedentem omnes alios, dicit esse sicut Deum.

5. Deinde cum dicit unde palam ponit secundam rationem, quae est haec: lex quae datur in civitate est necessaria omnibus aequalibus potentia et genere: et hoc patet, quia lex est de conferentibus ad finem politiae. In his autem non omnes sunt sufficientes se dirigere ex se, et ideo indigent lege dirigente eos in agibilibus; unde datur lex eis qui sunt aequales genere et potentia isto modo: quia non sunt sufficientes dirigere se in actionibus, et isti dicuntur cives: sed talibus, qui sic excedunt alios in virtute, non datur lex; ipsi enim sunt sibi lex: et hoc patet, quia lex est ordinatio quaedam secundum rationem de conferentibus ad finem politiae: isti enim ordinationem habent in seipsis, ideo sunt sibi leges. Deridendus igitur esset ille, qui vellet dare legem istis virtuosis, cum in eis non sit causa, propter quam lex fertur. Igitur isti sic excellentes, cives non erunt.

6. Deinde cum dicit dicentur enim probat quod iste qui sic excedit omnes alios, non sit civis respectu aliorum; et dividitur in quinque, secundum quod probat per quinque. Secunda, ibi, propter quod ponunt et cetera. Tertia, ibi, tradunt etiam et cetera. Quarta, ibi, propter quod et vituperantes et cetera. Quinta, ibi, idem autem circa civitates et cetera. In prima dicit, quod de isto virtuoso vel de talibus fortassis recte poterit dici quod dixit Antisthenes de leonibus: dixit enim quod lepusculis volentibus habere aequale, sive volentibus esse aequales, non est bonum habere leones cum dentibus in socios: quia leones propter potentiam eorum devorarent eos: sic in civitate non est bonum civibus volentibus esse aequales habere istum virtuosum vel plures concives, quia propter potentiam suam et virtutem opprimerent eos.

7. Deinde cum dicit propter quod declarat secundum. Et dicit quod manifestum est, quod isti vel iste sic excedentes alios non debent esse cives; propter hoc enim civitates populares statuerunt ostracismum, idest relegationem contra tales: huiusmodi enim civitates volunt habere aequalitatem: dominatur enim in tali republica populus propter libertatem: omnes autem aequaliter attingunt ad libertatem: et propter hoc illos, qui excedebant communiter cives vel in divitiis, vel in amicis, vel in potentia aliqua civili, relegabant a civitate, et transtulerunt aliquos extra civitatem aliquibus temporibus determinatis. Quare manifestum est secundum istos, quod non expedit sic excedentes cives esse et remanere in civitate.

8. Deinde cum dicit fabulantur autem declarat hoc idem per tertium. Et dicit quod narratur, quod quidam nautae dicti Argonautae ab Argo navi, noluerunt recipere Herculem propter consimilem causam. Hercules enim multum excedebat eos virtute et potentia: timentes, ergo, quod quia excedebat eos multum, vellet dominari, dereliquerunt eum, et noluerunt quod conduceret cum eis navem suam. Quare videtur, quod iste excedens alios in virtute et potentia, non debeat remanere in civitate, ne alios opprimat.

9. Deinde cum dicit propter quod ponit quartum ad declarationem illius eiusdem. Et dicit, quod propter hoc, quod non expedit tales excedentes alios, remanere in civitate, sed vel relegare, vel interimere omnino, quidam volentes increpare tyrannidem, non secundum rationem vituperaverunt consilium Periandri ad Thrasybulum: misso enim nuncio a Thrasybulo ad Periandrum, quid faciendum sibi esset contra potentes et divites et universaliter excellentes turbantes civitatis dominium; dicunt enim, quod nolens manifestare intentum suum Periander expresse nuncio misso, sub parabola dixit ei quid faciendum erat, dicens quod auferens excedentes spicas aequabat segetes: cum autem nuncius ignoraret causam eius quod fiebat, et nunciaret quod ei dictum erat Thrasybulo, statim intellexit Thrasybulus, quod oportebat viros excellentes in virtute et potentia politica interficere. Et dico quod non rationabiliter increpuerunt consilium huiusmodi, quia istud non solum expedit tyrannis, nec solum hoc ipsi faciunt, immo consimiliter fiebat in politia paucorum et populari; in illis enim ordinata fuit relegatio ad prohibendum ne aliquis fieret ita excellens; et si contingeret esse aliquem talem, quod relegaretur a civitate. Sic igitur manifestum est ex hoc, quod tales viri non debent remanere in civitate.

10. Deinde cum dicit idem autem ponit quintum ad declarationem illius eiusdem. Et dicit quod idem in quibusdam civitatibus fecerunt aliqui habentes dominium et potentiam super illas, sicut Athenienses subiugantes sibi Samios et Chios et Lesbios quibusdam pactis intervenientibus, cum illos Athenienses excederent, et principarentur, magis quantum ad aliqua humiliaverunt eos, opprimendo eos praetermissis pactis praehabitis: eodem modo fecit rex Persarum cum subiugasset sibi Medos et Babylonicos, prudentiores et magis sagaces inter ipsos dispersit saepe: videns enim quod isti prudentes et sagaces erant, quia fuerant in principatu, et civiliter vixerant, timens quod si simul manerent, per sapientiam possent invenire vias per quas discuterent se a iugo illius, dispersit eos, et sic isti excellentes propter eorum sapientiam translati sunt ad alias regiones. Sic igitur huiusmodi problema universaliter est circa omnes politias; quod scilicet illi qui excedunt alios in potentia et virtute, cives non sunt. Istud autem in transgressis politiis observatur, nam principantes in illis intendentes bonum proprium, illos qui excedunt alios in potentia vel virtute, relegant a civitate; et non solum intendentes bonum proprium, sed commune hoc faciunt.

11. Deinde cum dicit palam autem declarat idem per simile in artibus. Et dicit, talem qui excedit alios, non debere esse civem nec manere in civitate, manifestum est per simile in aliis artibus: videmus enim quod pictor si pingat imaginem, non pinget pedem excedentem alias partes secundum proportionem, dato etiam quod sit pulchrior aliis; quinimmo si pinxerit, delet et pinget pedem minorem magis proportionatum; similiter ille qui facit navem non facit proram, partem scilicet anteriorem navis, maiorem aliis praeter proportionem, dato quod illa pars sit optime facta; et si fecerit abiicit et facit minorem: similiter magister chori, si unus cantat altius omnibus aliis praeter proportionem, dato quod pulchrius et delectabilius cantet, non permittet eum cantare cum aliis: quare similiter legislator si sit aliquis in civitate excellentior omnibus aliis in virtute et potentia, quamvis secundum se sit bonus, quia tamen improportionalis est aliis, ipsum debet relegare a civitate.

12. Deinde cum dicit propter quod respondet cuidam obiectioni, quae posset fieri. Aliquis enim posset dicere, quod si ille qui excedit alios omnes in civitate, deberet expelli propter excessum, cum monarcha in aliqua monarchia excellat omnes alios, talis deberet expelli et non principari. Solvit dicens, quod quamvis monarcha excellat alios in potestate, tamen nihil prohibet ipsum concordare cum aliis si principetur propter bonum commune: tunc enim concordabit cum aliis: si autem monarcha non principaretur propter bonum commune, tunc ibi laborandum esset ad expulsionem eius.

13. Deinde cum dicit melius quidem docet corrigere quoddam dictum prius: dictum est enim et declaratum, quod excellentes omnes alios debeant a civitate relegari, et hoc durum valde: ideo volens hoc corrigere dicit philosophus, quod sermo de relegatione facienda eius qui excedit omnes alios in potentia vel virtute aliquod iustum habet, sed non simpliciter iustum: ideo melius fuit a principio sic ordinare politiam, quod non esset necessarium uti ipsa relegatione, quia relegatio ista periculosa est, quia non relegantur nisi potentes, isti autem nocere possunt civitati. Et ideo melius fuisset sic ordinasse civitatem, ut non oporteret uti ea; ita, quod a principio fuisset ordinatum, quod non liceret alicui excedere determinatum gradum divitiarum, nec excedere alios secundum quemcumque gradum, nec recipere excedentes sed aequales; et si contingeret aliquem excedere, corrigeretur et dirigeretur aliqualiter; secundo loco, idest si secundario defecerit, corrigeretur tali relegatione; tunc enim esset utendum relegatione. Sic autem non fiebat in quibusdam civitatibus; quia relegantes huiusmodi excedentes non respiciebant ad bonum commune politiae, sed propter commodum proprium, et malitiose et seditiose, et propter malam affectionem, quam habebant ad illos.

14. Deinde cum dicit in transgressis declarat qualiter iste, qui excedit omnes alios in civitate, se debeat habere in civitate, et civitas ad ipsum: et dicit, quod in politiis non recte ordinatis sed transgressis tantum expedit talem sic excedentem relegare a civitate, et iustum sit non simpliciter, sed secundum quid est iustum, sicut in populari statu: in ipso enim intenditur aequalitas civium; et ideo contra finem illius politiae est talis excessus, propter quod iustum est in ea taliter relegari. Iterum in statu paucorum non expedit talem esse civem, quia per suam potentiam converteret politiam illam ad voluntatem suam; nec in tyrannide expedit talem esse; quia talis nimis tyrannizare vellet: quare manifestum est, quod in transgressis iustum est talem relegare; non simpliciter iustum, sed secundum quid, quia in istis politiis non est iustum simpliciter, sed secundum quid, ut dictum est prius. Sed in optima politia magna dubitatio est, qualiter se habendum sit circa talem. Non est autem dubitatio de illo qui excedit omnes alios vel in fortitudine corporali, vel in divitiis, vel in multitudine amicorum: sed de illo, qui excellat omnes alios in virtute sive in bonis secundum animam, quid oportet facere de isto: non enim dicendum est, quod debeat expelli a civitate, et transferri ad alium locum: hoc enim est contra rationem, ex quo est optimus; quare nullo modo est repellendus. Iterum non est assumendus ad principatum sicut alii, ut quandoque principetur, quandoque non. Simile enim esset ac si vellemus principari Iovem aliquando et aliquando non, hoc enim derisorium est. Et ideo relinquitur, quod cum talis sit optimus, quod dignum et iustum est quod omnes sibi laetanter obediant, et ut sit rex; vel si sint tales plures, quod sint reges, et principantes, non aliquando sic aliquando non, sed semper. Sed est considerandum, quod philosophus videtur sibi contrariari: dixit enim prius, quod melius est multitudinem aliquam principari quam paucos: dixit etiam, quod si unus principaretur, alii essent inhonorati, quod est inconveniens: in ista parte dicit, quod iste qui sic excedit omnes alios non est civis; sed ille qui non est civis non debet principari: quare iste non debet principari: cuius contrarium dicit hic. Ad hoc dicendum, quod si unus inveniatur, qui excedat omnes alios in virtute, iste debet principari. Et ratio huius est, quia illum oportet magis principari qui accedit magis ad principatum naturalem, et ad principatum universi: sed iste qui sic excedit omnes alios in virtute est huiusmodi: ergo expedit ipsum solum principari. Maior propositio apparet in animali: pars enim quae principatur cor est, cor autem unum est et principale, a quo derivatur virtus ad singulas partes corporis. Iterum in universo est unus princeps: principatus autem universi unus et optimus est: quare ille in civitate qui magis unus et melior est accedit magis ad similitudinem principatus universi et naturalis: ergo ille principatus erit melior, in quo erit unus princeps; et illum magis expedit principari, qui unus existens optimus est: talis est ille, qui excedit omnes alios in virtute: ergo manifestum est, quod istum expedit magis principari quam alium. Nec valet, quod primo obiicitur, quod superius dixit, quod magis expedit multitudinem dominari: quia illud intelligendum est ubi est politia aequalium et similium, et virtus unius non excedat virtutem omnium aliorum, quod in proposito non contingit. Nec valet quod secundo obiiciebatur, si unus vel plures principarentur, quod omnes alii essent inhonorati; quia in politia recte ordinata quilibet diligit statum et gradum proprium et gradum alterius, et ideo vult honorem sibi secundum gradum suum, et vult alii honorem secundum gradum illius, nec vult sibi honorem alterius. Et ideo si sit unus excellens omnes in virtute, omnes volunt sibi honorem qui debetur ei; et ideo non sunt inhonorati, quia quilibet habet honorem qui debetur ei. Nec valet quod obiiciebatur tertio de hoc quod dicit, quod iste non est civis: verum enim est, quia sicut ille, qui principatur propter excellentiam virtutis, non est civis, sed supra civem, eodem enim modo est aliquis civis, sicut se habet ad legem: sed cum assumitur, quod non debet dominari nisi civis, non habet veritatem in politia regali et optima simpliciter, qualis est illa, in qua dominatur qui dictus est.