|
1. Postquam distinxit philosophus politias secundum distinctiones
principatuum, hic prosequitur de unaquaque ipsarum: et habet partes
duas. Primo enim determinat de unaquaque ipsarum. Secundo ostendit
ex quibus corrumpuntur et salvantur, in principio quinti libri, ibi,
de aliis quidem et cetera. Prima dividitur in duas. In prima
determinat de optima politia, scilicet de regno. In secunda
determinat de aliis, in principio quarti libri, ibi, in omnibus
artibus et cetera. Adhuc prima in duas. In prima praemittit intentum
suum. Secundo prosequitur, ibi, facile itaque et cetera. In prima
dicit, quod post praedictas inquisitiones de politiis forte bene se
habet transire ad considerationem de regno: et ratio huius est, quia
inter politias rectas regnum est optima et rectissima politiarum; et
ideo regula et mensura aliarum: optimum enim perfectissimum est in
unoquoque genere, et mensura est omnium aliorum: propter quod primo
dicendum est de regno. Est autem considerandum de regno, utrum
civitati et regioni quae debet in viris. Primo autem videndum est,
utrum sunt monarchiae regalis plures modi et differentiae, aut unus
modus solum.
2. Deinde cum dicit facile itaque prosequitur intentum suum; et
habet partes duas. Primo distinguit modos monarchiae regalis.
Secundo prosequitur de principali modo, ibi, principium autem et
cetera. Prima in duas. Primo ponit diversos modos huius monarchiae.
Secundo reducit istos ad duos modos, ibi, fere itaque duae et
cetera. Prima adhuc in duas. Primo, ponit quatuor modos. Secundo
recolligendo illos addit quintum qui est principalis, ibi, regni
quidem et cetera. Prima in quatuor, secundum quod ponit quatuor
modos. Secunda ibi, praeter hanc autem et cetera. Tertia ibi,
altera autem et cetera. Quarta ibi, quarta autem species et cetera.
Adhuc prima in duas: in prima ponit primum modum, in secunda declarat
quoddam dictum per dictum Homeri, ibi, significat autem Homerus et
cetera. In prima dicit quod parum considerantibus in politia regali,
facile potest apparere quod principatus regalis plura et diversa genera
continet; et istiusmodi principatus non est unus modus, sed plures.
Est autem unus modus ipsius qui fuit in Laconica regione: in isto
enim regno et rex principabatur secundum legem, et non erat dominus
omnium, quia non ferebat sententias, nec puniebat secundum suam
voluntatem; tamen quando exibat regionem ad praeliandum, tunc
principabatur quantum ad omnia, quae pertinebant ad praelium: iterum
dominus erat omnium eorum quae pertinebant ad cultum divinum. Istud
autem regnum erat sicut quidam ducatus exercitus imperialis; quia iste
rex universale imperium habebat quantum ad ea quae sunt exercitus.
Iterum istud regnum perpetuum erat, ita quod rex non quandoque
regnabat, quandoque non, sed non erat dominus omnium in civitate,
quia non iudicabat homicidam; non enim erat dominus ad puniendum
homicidium, nisi quando exibat ad praelia: poterat enim tunc dare
leges et punire universaliter.
3. Deinde cum dicit significat autem declarat quod dictum est per
dictum Homeri. Dixit enim quod in isto regno princeps est dominus
omnium: et dicit quod hoc significavit Homerus dicens quod Agamemnon
cum esset in civitate et veniret ad congregationem civium, multoties
opprimebatur quod non esset dominus omnium; cum autem regrederetur ad
praelium, dominus erat in omnibus et interficiendi et dandi legem,
quantum ad ea quae erant exercitus: dicebat enim: quem videro
fugientem ex praelio, taliter tractabo ipsum quod non poterit fugere
canes nec aves: apud me enim est mors, idest in potestate mea est
interficere. Est ergo una species monarchiae regalis quae ducatus
exercitus est, qui principatus durat per totam vitam hominis. Istorum
autem qui principantur in isto regno, quidam regnant per successionem
generis, quidam autem ex electione quia ad hoc eliguntur.
4. Deinde cum dicit praeter hanc ponit secundam speciem huius
monarchiae; et dividitur in duas. In prima ponit speciem illam. In
secunda declarat qualis est. Secunda ibi, habent autem haec et
cetera. In prima dicit quod praeter speciem monarchiae, de qua dictum
est, est alia species secundum quam aliqui regnant apud barbaros.
Dicuntur autem barbari qui deficiunt a ratione: barbari enim quasi
extranei dicuntur. Et quia homo utitur ratione, quicumque deficiunt a
ratione barbari dicuntur, sicut apparuit in primo.
5. Deinde cum dicit habent autem ostendit qualis est: et primo quod
est voluntaria. Secundo quod est secura, ibi, secura autem, quia et
cetera. In prima dicit quod huiusmodi regna secundum quae principantur
aliqui barbari, sunt sicut tyrannides monarchiae; et qui principantur
in istis, principantur secundum legem et secundum leges patrias.
Dicuntur autem leges patriae consuetudines, quae descendunt a
parentibus in filios: isti autem secundum tales leges principantur.
Et quia barbari naturaliter sunt magis serviles quam Graeci, et hi
qui sunt circa Asiam sunt magis serviles quam qui circa Europam, quia
Europa est media inter Africam et Asiam, et sicut media est secundum
locum, sic homines medio modo se habent in aliis dispositionibus; et
ideo isti barbari sustinent principatum dominativum sine tristitia,
quia inclinationem habent ad sustinendum ipsum. Quod autem est
secundum inclinationem, naturale est et voluntarium. Quare manifestum
est, quod tales voluntarie sustinent talem principatum dominantium qui
est domini ad servum. Quare manifestum est quod principantes in tali
regno, propter hoc assimilantur tyrannidi.
6. Deinde cum dicit secura autem ostendit quod est secura; et dicit
quod huiusmodi monarchiae species secura est. Et ratio huius est,
quia principatus in tali regno principatur et secundum genus, et
secundum leges patrias, idest consuetudines quae descendunt a
parentibus. Et quia secundum genus dominatur voluntate; regnante enim
patre aliquo modo assuescunt subditi filio; et ideo postmodum regnante
filio voluntarie subiiciuntur, quia consueti sunt. Iterum principatur
secundum consuetudinem et secundum leges; quae autem insunt secundum
consuetudinem delectabilia sunt; et ideo minus odiunt eos. Et quod
sit secura, signum est, quia isti barbari custodiunt regem suum, quia
diligunt eum et libenter subiiciuntur ei. Tyrannum autem custodiunt
alieni et cives reges suos custodiunt cum armis, quia secundum legem,
et voluntarie subiiciuntur eis: tyranni autem principantur subditis
involuntariis, et propter hoc tyranni super cives habent custodiam,
diffidunt enim de subditis. Sic igitur apparet quod hae sunt duae
species monarchiae regalis.
7. Deinde cum dicit altera autem ponit tertiam speciem; et primo
ponit eam. Secundo declarat quoddam dictum per exemplum, ibi, qualem
elegerunt quandoque et cetera. In prima dicit quod alia est species
monarchiae regalis, quae erat apud antiquos Graecos qui dicebantur
aesymnetae. Est autem huiusmodi monarchia, ut simpliciter est
dicere, tyrannis secundum electionem: et dicit ut simpliciter dicamus
quia tyrannis quae eligitur, simpliciter non est tyrannis. Differt
autem ista a barbarica tyrannide de qua dictum est, non eo quod in
ista, quae est secundum electionem, non principetur princeps secundum
legem, in illa autem principetur: sed in hoc solum differunt quod ista
non est patria, idest princeps non principatur secundum successionem
generis; vel non est sic assueta, sicut sunt ea quae sunt patria, sed
per electionem. In isto vero principatu quidam principantur per totam
vitam suam, et eliguntur ad vitam suam, alii principantur usque ad
aliqua tempora determinata, quia sic eliguntur; alii principantur
quantum ad aliquas actiones.
8. Deinde cum dicit qualem elegerunt declarat quod dictum est, per
exemplum. Dictum est enim quod in isto principatu, principatur
tyrannus per electionem, qualis fuit ille quem elegerunt quidam dicti
Mytilenaei: cum enim quidam essent profugi a civitate illorum,
elegerunt quemdam Pittacum nomine contra profugos illos, ut fugaret
illos atque extirparet; tunc autem principabantur istis Mytilenaeis
duo, quorum unus erat Antimenides, alius Alcaeus poeta. Dixit
autem iste Alcaeus hoc in quodam loco suorum carminum; dixit inquam
quod isti elegerunt sibi Pittacum tyrannum; et increpabat eos quod
malum patriae praefecerunt. Iterum praefecerunt civitati hominem sine
felle. Fel autem dicitur commovere ad iram, ira autem valet ad
fortitudinem virtutis: unde dicitur tertio Ethicorum: virtutem
immitte furori et virtutem erige furore. Volebat igitur dicere quod
cum deberet esse fortis contra inimicos civitatis non movebatur; erat
enim timidus nec potens eos opprimere. Iterum, quia elegerunt hominem
gravis felicitatis, quia felicitatem suam ponit in voluptatibus, et
gravabat subditos, ut posset exercere voluptates suas. Iterum
increpabat eos, qui cum convenissent et fuissent congregati,
approbaverunt eum eligentes. Istae autem monarchiae erant regales et
tyrannicae. Tyrannicae quidem, quia principantes in eis
principabantur principatu dominativo. Et quia principabantur
voluntarie et per electionem, erant regales.
9. Deinde cum dicit quarta autem ponit quartam speciem: et dividitur
in tres. In prima ponit illam speciem. Secundo ostendit quorum erant
domini principantes in isto regno, ibi, domini autem et cetera.
Tertio ostendit quomodo huiusmodi monarchia augmentata fuit, ibi, qui
quidem igitur in antiquis et cetera. In prima dicit quod quarta
species monarchiae regalis, est secundum quod aliqui principantur
aliquibus secundum virtutem heroicam. Et principantes dicebantur
heroes, idest attingentes ad virtutem perfectam et actum eius ultra
communem statum hominum; et fuit ista temporibus eiusmodi heroum.
Isti autem voluntarie principabantur secundum legem. Primi autem
principantes isto principatu assumpti fuerunt ad istum principatum,
propter beneficium quod contulerant multitudini, aut quia invenerunt
artem aliquam utilem regioni, sicut Saturnus in Italia primus docuit
artem seminandi triticum, propter quod reputatus fuit Deus apud
ipsos; aut quia primo praeliati fuerunt contra inimicos multitudinis;
aut quia primo congregaverunt homines regionis inducentes eos ad vitam
civilem; aut quia emerunt regionem: et ideo facti fuerunt reges
propter huiusmodi beneficia, et hoc volentibus subditis voluntarie eos
assuescentibus, principantes secundum successionem generis: et erant
quasi principantes patrie, idest principantes secundum leges
descendentes a parentibus in ipsos.
10. Deinde cum dicit domini autem ostendit quorum erant domini: et
dicit quod isti domini erant omnium quae pertinebant ad bellum: iterum
omnium possessionum et substantiarum quae non erant sacerdotales, sive
pertinentes ad cultum divinum, sicut erant possessiones sacerdotum; et
cum hoc ferebant sententias et iudicabant. Ista autem faciebant ita
quod quidam eorum non iurabant quod fideliter huiusmodi exercerent,
quidam autem iurabant. Iuramentum autem ipsorum erat elevatio
sceptri, scilicet baculi regalis.
11. Deinde cum dicit qui quidem declarat quomodo huiusmodi monarchia
augmentata fuit; et dicit quod in temporibus antiquis primo principati
fuerunt in aliqua civitate, et in eis quae circa civitatem, sicut sunt
castra; deinde gentibus; deinde principati fuerunt civitatibus
circumvicinis: post haec autem regibus permittentibus et
indulgentibus, vel multitudine civili cogente vel usurpante,
substantiae paternae regum remanserunt in civitatibus principantibus,
ipsis regibus habentibus ducatum vel dominium circa exteriora et in
remotis a civitate, ubi exempta civitate principali et immuni facta a
tributo regali, rex quasi in exterioribus principabatur.
12. Deinde cum dicit regni quidem recolligit istos modos et addit
quintum; et primo recolligit istos quatuor. Secundo addit etiam
quintum, ibi, quinta autem species et cetera. In prima dicit quod
monarchiae regalis sunt quatuor species numero. Una species in qua
principabantur aliqui secundum virtutem heroicam, secundum aliqua
tempora. In ista vero monarchia principabatur princeps volentibus
subditis. Erat autem dominus in quibusdam determinatis, non in
omnibus. Rex enim erat dux exercitus et ferebat sententias et eorum
quae pertinebant ad cultum divinum dominus erat, sicut electionis
sacerdotis, punitionis et talium, sed non possessionum. Secunda
species est, secundum quam aliqui principabantur barbaris; et in isto
principatu principabatur rex secundum successionem generis et secundum
legem, et est principatus dominativus. Tertia species est quae
dicitur aesymnetica et dicitur ista monarchia tyrannis secundum
electionem. Quarta species est Laconica, in qua princeps dominabatur
secundum legem. Huiusmodi monarchia dicebatur ducatus exercitus ad
praelium, ut simpliciter est dicere: quod dicit, quia non omnium
dominus erat, sed eorum quae pertinebant ad praelium: iste autem
ducatus erat secundum successionem generis et perpetuus. Istae igitur
species isto modo ad invicem differunt.
13. Deinde cum dicit quinta autem addit quintam speciem; et dicit
quod quinta species monarchiae regalis est, in qua dominus est omnium
principans: sic namque gens et civitas ordinata sunt secundum quod
gubernatio domus ordinatur. In gubernatione enim domus, unus
principatur ad utilitatem subditorum et dominus est omnium qui sunt in
domo: ita etiam est in regno unus qui principatur ad utilitatem
subditorum: et ideo sicut gubernatio patris familias est quaedam regia
potestas, ita regia potestas est quaedam domestica gubernatio civitatis
et gentis; sive sit una civitas et una gens, sive plures civitates et
gentes.
14. Deinde cum dicit fere itaque reducit istos modos ad pauciores;
scilicet ad duos. Et primo facit hoc. Secundo ostendit de quo
istorum dicendum est nunc, ibi, de tali quidem igitur et cetera. In
prima dicit quod fere duae sunt considerandae species monarchiae regalis
ad quas aliae aliquo modo reducantur. Et dicit fere, quia
distinguendo eas per proprias rationes plures sunt; sed considerando
eas inquantum reducuntur ad duas, duae sunt. Una est Laconica, in
qua principatur aliquis secundum legem. Alia est regnum. Laconica
autem differt a regno, quia in Laconica rex principatur secundum
legem, iterum non est dominus omnium. Sed in regno principatur
secundum virtutem et est dominus omnium. Aliae autem sunt mediae inter
istas vel privationes ipsarum: quia in aliquibus principantes plurium
sunt domini quam in Laconica monarchia, sed pauciorum quam in regno;
sicut monarchia in qua principatur aliquis secundum virtutem heroicam;
et etiam illa est quae dicitur electa tyrannis. Manifestum igitur ex
istis quod de duobus restat considerare. Primo quidem de ducatu
exercitus, utrum magis expediat esse ducem exercitus et perpetuum vel
non; et utrum magis expediat quod iste assumatur, vel per generis
successionem. De regno etiam restat considerare, utrum expediat unum
esse principem omnium; vel non expediat esse unum, sed plures magis.
15. Deinde cum dicit de tali quidem ostendit de quo istorum est
dicendum. Et dicit quod de ducatu exercitus considerare pertinet ad
legislatorem magis quam ad politicum. In omnibus enim politiis fit
ducatus exercitus; et ideo considerare de ipso dimittatur ad praesens.
Sed monarchia regalis species est politiae, propter hoc de ista
considerandum et transcurrendae sunt dubitationes quae possunt circa
ipsam accidere.
|
|