Lectio 14

1. Postquam philosophus distinxit monarchiam regalem et posuit quinque modos ipsius, prosequitur de primo modo et principaliter dicto, scilicet de regno. Et primo prosequitur quasdam dubitationes ex quibus apparet natura regni. Secundo ostendit quod eadem est virtus regis optimi et optimi viri, in fine huius tertii, ibi, de rege et cetera. Prima in duas. Primo inquirit, utrum magis expediat civitatem regi ab optimis legibus vel ab optimis hominibus. Secundo utrum ab uno optimo viro vel pluribus, ibi, quoniam autem tres et cetera. Adhuc prima in duas. Primo inquirit an melius sit civitatem regi ab optimis legibus an ab optimis viris. Secundo movet alias dubitationes, ibi, si vero aliquis et cetera. Adhuc prima in duas. Primo praemittit dubitationem. Secundo prosequitur, ibi, videtur itaque putantibus et cetera. In prima igitur dicit quod primo inquirendum est de regno, utrum magis expediat civitatem regi ab optimo viro, an ab optimis legibus.

2. Deinde cum dicit videtur itaque prosequitur. Et primo arguit quod melius est regnum regi ab optimo viro. Secundo arguit in contrarium, ibi, at qui et cetera. Quod melius sit regnum regi ab optimo viro quam ab optimis legibus, ostendit ratione et exemplo: et dicit quod quidam opinantur quod civitati expedit magis regi ab optimo viro; quia ab eo melius est civitatem regi, qui potest terminare casus omnes emergentes: sed hoc non potest lex, quia lex non dicit nisi universale, nihil autem de particulari. Particularia autem infinita sunt et non possunt apprehendi. Iterum lex non ordinat quod dicit ad ea quae de novo emergunt; sed hoc potest facere optimus vir per prudentiam suam: habet enim rectum iudicium de agibilibus et appetitum rectum per virtutem moralem. Et tunc interponit exemplum antequam concludat conclusionem: et dicit quod sic videmus in artibus aliis, quod non est semper bonum agere secundum artem scriptam; quia aliqua sunt scripta secundum quae si ageretur esset nocumentum alicui, sicut apparet in medicina. Non enim medicus in omnibus considerat ea quae scripta sunt in medicina, quia multa sunt dimissa prudentiae medici: sicut apud Aegyptios scriptum fuit, quod medicis post tertium diem liceret movere, hoc est agere per medicinam ad expulsionem morbi, quia ante tertium diem non poterat bene videri natura morbi, et si moveret ante tertium diem in periculo suo erat: hoc autem observare in omnibus non erat bonum: in aliquibus enim citius, in aliquibus tardius, hoc expedit secundum diversitatem medicinae et morbi facere. Similiter est in politia quod non expedit semper per scriptum vel per legem regi, quia lex quandoque deficit in aliquo particulari, et tunc indiget aliquo dirigente. Quare manifestum est quod melius est regnum regi ab optimo viro quam ab optimis legibus.

3. Deinde cum dicit at vero arguit quod melius est civitatem regi ab optimis legibus. Et primo facit hoc. Secundo obiicit in contrarium, ibi, sed forte et cetera. In prima dicit quod principantibus oportet inesse universalem rationem; ideo melius est civitatem regi ab eo, qui non habet passiones coniunctas, quam ab eo qui naturaliter habet eas; quia passiones pervertunt iudicium rationis. Est enim passio motus appetitus sub phantasia boni vel mali: sed lex non habet passiones coniunctas, homo autem habet; quare melius est civitatem regi ab optimis legibus, quam ab optimo viro.

4. Deinde cum dicit sed forte obiicit in contrarium, et ponit obiectionem. Secundo removet eam, ibi, quod quidem igitur et cetera. In prima dicit, quod dicet aliquis quasi in contrarium, quod quamvis homo habeat passiones sibi naturaliter coniunctas, tamen bonus homo consiliabitur de singularibus, et secundum deliberationem habitam ipse recte iudicabit; quare adhuc melius est civitatem regi ab optimo viro, quam ab optima lege.

5. Deinde cum dicit quod quidem removet istam obiectionem, inducendo quamdam aliam dubitationem, ex cuius dissolutione apparet solutio istius obiectionis. Et dividitur in duas. In prima facit quod dictum est. Secundo infert quaedam corollaria, ibi, si itaque et cetera. Adhuc prima in duas. Primo ponit dubitationem. Secundo solvit probando alteram partem, ibi, etenim nunc et cetera. In prima dicit, quod manifestum est, quod principantem in civitate oportet scire leges et ponere eas; non oportet tamen, quod sit dominus omnium: ex quo enim dominatur secundum legem, non oportet quod in omnibus dominetur; sed oportet quod dominetur in illis quae non possunt per legem terminari, vel simpliciter, vel non bene. Et tunc est dubitatio, utrum in isto casu magis oporteat unum principari in iudicando de particularibus, de quibus non potest lex bene determinare, vel multos.

6. Deinde cum dicit etenim nunc solvit probando alteram partem: et dividitur in tres, secundum quod probat, quod melius sit in isto casu iudicare per plures, per tres rationes. Secunda, ibi, adhuc magis et cetera. Tertia, ibi, si autem et cetera. In prima dicit, quod quando emergit casus particularis, qui non potest terminari per legem, tunc conveniunt plures et disceptant de illo adinvicem, et inquirunt per consilium de illo, et post consilium iudicant: et talia sunt omnia iudicia de particularibus, de quibus lex non potest terminare. Sic autem possunt facere plures et non unus; quia plures consiliantes super aliquo plura possunt videre quam unus. Ergo manifestum est, quod unus comparatus ad plures, deterior est in iudicando, et iudicium eius comparatum ad iudicium plurium deterius est: sicut enim civitas ex multis pulchrior est quam ex paucis, et iudicium multorum melius est quam unius, sicut coena comparata ex multis ferculis, idest sicut coena, in qua sunt plura fercula, pulchrior est quam coena simplex, ubi non est nisi unum ferculum. Manifestum igitur propter hoc, quod melius et certius iudicabit multa turba, sive plures quam unusquisque de turba. Et breviter ratio philosophi in hoc consistit. Per illum debet fieri iudicium in casu non determinato per legem, qui certius potest iudicare: sed in tali casu melius et certius possunt iudicare plures; ergo in tali casu debet fieri iudicium per plures. Minorem huius rationis declarat.

7. Deinde cum dicit adhuc magis ponit secundam rationem ad idem. Et dicit, quod manifestum est, quod plures magis sunt indifferentes respectu passionum turbantium, et pervertentium iudicium rectum, quam unus sive pauci; sicut aqua maior et amplior magis est indifferens ut fluat ad multa loca quam parva. Parva enim aqua cito fluit ad unam partem; et ideo unus potest magis occupari passionibus quam plures. Cum autem unus fuerit occupatus ab aliqua alia passione, corrumpitur iudicium. Ubi autem sunt plures, difficile est corrumpi iudicium propter impetus passionum: quia si aliqui sunt passionati, tunc reprimentur passiones eorum per rationem aliorum; et ideo difficile erit eos peccare: et maxime si sit multitudo non vilis, sed sit eorum, qui liberi sunt secundum virtutem: tales enim nihil agent praeter legem, nisi ubi lex deficit. Consistit autem ratio philosophi in hoc. Per illum debet fieri iudicium in tali casu qui non terminatur per legem, qui magis indifferens est respectu passionum: sed plures sunt magis indifferentes respectu passionum quam unus: quare melius debet fieri iudicium per plures quam per unum.

8. Deinde cum dicit si autem ponit tertiam rationem. Et primo ponit eam. Secundo obiicit in contrarium, ibi, an palam, quod et cetera. In prima dicit, quod si dicatur, quod non est facile quod plures bene iudicent in tali casu, si fuerint quicumque indifferenter; si tamen fuerint boni viri, et cives, adhuc quaerendum est, si sic dicatur, utrum unus princeps difficilius possit perverti et corrumpi quam plures numero boni viri. Et manifestum est, quod plures boni viri difficilius pervertentur et corrumpentur, quam unus bonus: et per illum melius est fieri iudicium, qui difficilius potest corrumpi et perverti: sed plures difficilius possunt corrumpi et perverti quam unus: quare melius est, quod fiat iudicium per plures, quam per unum.

9. Deinde cum dicit an palam obiicit in contrarium. Et dicit, quod aliquis dicet, quod melius est quod fiat iudicium per unum, quam per plures; quia plures facient dissensiones adinvicem secundum seditiones; unus autem sibi non potest dissentire; quare melius est fieri iudicium per unum, quam per plures. Et solvit hoc dicens, quod contra hoc dicendum est, quod isti plures studiosi sunt sicut ille unus. Et manifestum est, quod studiosos non est possibile adinvicem dissentire, secundum quod huiusmodi.

10. Deinde cum dicit si itaque infert duo corollaria: et habet duas partes secundum quod duo infert. Secunda, ibi, et propter hoc forte et cetera. In prima concludit praeeminentiam status optimatum ad regnum. Et dicit, quod si ita sit, ut declaratum est, quod melius sit plures bonos iudicare quam unum, et illa politia in qua principantur plures sapientes, sit status optimatum, illa in qua unus solus sapiens sit regnum; manifestum est, quod status optimatum melior est, quam regnum.

11. Deinde cum dicit et propter ponit secundum corollarium; et est de ordine introductionis politiarum. Et dividitur in partes quinque. Primo enim concludit qualiter monarchia regalis primo fuit introducta. Secundo qualiter status optimatum, ibi, quoniam autem evenit et cetera. Tertio qualiter paucorum potentia, ibi, quoniam autem deteriores et cetera. Quarto qualiter tyrannis, ibi, ex his et cetera. Quinto qualiter status popularis, ibi, ex tyrannidibus et cetera. In prima dicit, quod propter hoc, quod melius est civitatem regi et iudicia dari per plures quam per unum, civitates primo regebantur uno rege, quia in principatu facilius fuit invenire unum sapientem quam plures: et ideo primo principatus regalis fuit concessus uni. Iterum in principio, civitates parvae fuerunt, et ideo sufficiebat unus ad regendum. Iterum praefecerunt sibi aliquem in regem propter beneficium eis ab illo collatum; vel quia pugnavit contra inimicos pro illis, vel invenit artem aliquam eis necessariam: hoc autem est opus boni viri; et ideo talem tamquam bonum et virtuosum fecerunt sibi regem.

12. Deinde cum dicit quoniam autem evenit declarat qualiter postmodum introductus fuit status optimatum. Et dicit, quod postmodum accidit, quod plures exercitabant se in operibus virtutum, quia plures facti sunt virtuosi; similiter et tunc quaerebant principatum plurium similium in virtute, nec sustinuerunt principatum regalem, instituentes principatum aequalium in virtute: iste autem est status optimatum: post igitur regnum venit status optimatum.

13. Deinde cum dicit quoniam autem deteriores declarat qualiter post venit status paucorum. Et dicit, quod postmodum contigit, quod isti principantes facti sunt divites de bonis communibus, et inclinabantur ad voluptates deficientes a ratione, et principabantur propter divitias; et sic conversus fuit status optimatum in statum paucorum. Fecerunt enim divitias honorabiles, et debere principari propter ipsas.

14. Deinde cum dicit ex iis autem declarat de tyrannide. Et dicit, quod postmodum contigit quod unus factus fuit ditior aliis, et potentior in amicis, et subiugavit alios; et sic convertit statum paucorum in tyrannidem, principans propter commodum suum.

15. Deinde cum dicit ex tyrannidibus declarat qualiter introductus fuit status multorum. Et dicit, quod post tyrannidem factus fuit status multorum. Cum enim tyrannus opprimeret divites propter turpe lucrum, cives ducentes politiam ad pauciores extorsiones, fugientes turpe lucrum tyranni, induxerunt multitudinem fortiorem, et fecerunt eam ut insurgeret contra tyrannum; et contigit quod populus insurrexit et expulsus est tyrannus et remansit potestas penes populum, et tunc fuit politia popularis. Et haec est causa, quare in pluribus civitatibus dominatur populus, quia populus multus est; et ideo potestatem habet: verumtamen ubi populus dominatur, aliquid accipitur ab aliis politiis. Faciunt enim aliquos capitaneos et unum supra illos. Ulterius dicit, quod quia contingit fieri maiores civitates, fortassis non contingit de facili fieri aliam politiam praeter popularem. Ex dictis autem apparet solutio obiectionis prius factae ad probandum, quod unus debeat iudicare, quamvis habeat passiones sibi naturaliter coniunctas, quia consiliabitur de singularibus et sic recte iudicabit. Est enim dicendum, quod melius poterant consiliari plures quam unus, et sic melius iudicare; quare adhuc melius est civitatem regi per plures quam per unum.

16. Deinde cum dicit si vero aliquis inducit alias dubitationes; et dividitur in duas, secundum quod ponit duas. Secunda, ibi, habet autem dubitationem et cetera. In prima dicit, quod si quis dicat, quod optimum est civitatem regi ab uno, dubitatio erit de illo qualiter sit assumendus, utrum per electionem, vel per generis successionem. Et quod non debeat assumi per generis successionem, ostendit, quia dubium est de filiis succedentibus quales futuri sint: et potest contingere, quod malus sit filius: si ergo assumatur ille unus per generis successionem, continget assumi malum ad principatum: hoc autem est inconveniens; ergo non est assumendus per successionem. Sed quia forte aliquis diceret, quod pater bonus existens videns malum filium non tradet filio regnum, sed alii, ipse istud removet; et dicit, quod istud difficile est credere, patrem scilicet dimittere filium et tradere alii principatum. Hoc enim est supra communem facultatem hominum. Oportet enim quod dimittat principatum magis dilecto; et magis dilectum secundum naturam est propinquius secundum naturam: filius autem est sicut alter pater; et ideo sicut pater plus diligit se quam quemcumque alium, sic post se naturaliter plus diligit naturalem filium quam quemlibet alium; quare citius dimittet sibi regnum quam alicui alii. Et est intelligendum quod per se semper melius est assumi regem per electionem quam per successionem: sed per successionem melius per accidens. Primum patet sic. Melius est assumi principantem illo modo, quo per se contingit ipsum accipi meliorem; sed per electionem contingit assumi meliorem quam per successionem generis, quia melior ut in pluribus invenitur in tota multitudine quam sit unus. Et electio per se est appetitus ratione determinatus. Tamen per accidens est melius assumere principantem per generis successionem, quia in electione contingit esse dissensionem inter eligentes. Iterum quandoque eligentes mali sunt; et ideo contingit quod eligant malum. Utrumque autem istorum malum est in civitate. Iterum consuetudo dominandi multum facit ad hoc quod aliquis subiiciatur alteri; et ideo regnante patre assuescunt filii subiici, quia patri ideo inclinantur ad hoc ut subiiciantur ei. Iterum valde durum et extraneum est, quod ille qui est hodie aequalis alicui cras dominetur et sit princeps illi; et ideo per accidens melius est principantem assumi per successionem generis quam per electionem.

17. Deinde cum dicit habet autem movet secundam dubitationem; et dividitur in duas partes. In prima movet dubitationem. In secunda solvit, ibi, forte quidem et cetera. In prima dicit quod de potentia principantis in monarchia regali est dubitatio, utrum oportet ipsum habere potentiam per quam possit cogere et punire rebelles nolentes obedire sibi; vel qualiter oportet principatum agere et dispensare. Et quod oporteat ipsum habere potentiam ad puniendum rebelles, apparet; quia videmus quod principans secundum legem nihil agens secundum voluntatem ultra legem, oportet quod habeat potentiam, per quam puniat nolentes obedire legi vel committentes contra legem: quare similiter oportet principantem secundum suam voluntatem, qualis est in monarchia regali, habere potentiam ad puniendum nolentes obedire sibi.

18. Deinde cum dicit forte quidem solvit istam dubitationem; et dicit quod forte solvere dubitationem circa regem non est difficile. Manifestum est enim quod oportet ipsum habere potentiam et maiorem potentiam quam sit potentia unius; quia si non haberet maiorem non posset illum vel illos punire, si nollent ei obedire. Iterum et maiorem oportet ipsum habere potentiam, quam plurium simul; aliter non posset illos punire: minorem tamen quam sit potentia totius civitatis respectu multitudinis; quia si haberet maiorem potentiam quam civitas, opprimeret eam et converteret principatum in tyrannidem. Sicut fecerunt quidam antiqui quando praefecerunt quemdam in regem, quem dicebant aesymnetem, dederunt sibi custodias maioris potentiae quam unius vel plurium insimul, minores tamen quam civitatis totius. Similiter cum quidam alius, Dionysius nomine, peteret custodias a Syracusanis, consuluit quidam illis quod darent tot custodias quae non excederent potentiam civitatis vel multitudinis, ne opprimeret eam; maiorem tamen custodiam quam unius vel plurium insimul. Sic igitur manifestum est quod principantem secundum legem oportet habere potentiam ad puniendum rebelles.