Lectio 15

1. Postquam philosophus inquisivit utrum magis expediat civitatem regi optimis legibus an optimo viro, in parte ista inquirit utrum magis expediat ipsam regi uno viro optimo an pluribus. Et dividitur in partes duas. In prima dat intentionem suam et causam intentionis. In secunda prosequitur, ibi, de vocato autem et cetera. In prima dicit quod post praedicta restat dicendum de rege simpliciter, qui in omnibus secundum suam voluntatem non secundum legem agit et regit, et non secundum quod movetur ab alio: et de isto facienda est consideratio. Et causa huius est, quia ille qui principatur secundum legem non est rex simpliciter; nec principatus suus est species regni, sicut dictum fuit superius. Et quod non sit species regni, apparet: quia ille principatus qui est ducatus exercitus, reperitur in omnibus politiis, sicut in statu multorum et optimatum. In istis enim faciunt unum dominum ad regendum et dispensandum, et multi alii unum faciunt ducem. Non ergo iste ducatus est species regni. Talis autem fuit principatus qui fuit circa Dyrrachium et Sipontum, licet apud Sipontinos sit paulo constrictior minore existente quam primo.

2. Deinde cum dicit de vocato prosequitur: et dividitur in partes tres. In prima proponit dubitationem. Secundo arguit ad ipsam, ibi, similibus enim et cetera. Tertio determinat veritatem, ibi, sed forte haec et cetera. In prima resumens intentionem suam, dicit quod de regno simpliciter in quo aliquis dominatur omnibus secundum suam voluntatem, et non secundum legem, est nunc dicendum. Quod quibusdam apparet quod non est secundum naturam, nec ex inclinatione naturali, nec consonum rationi quod unus sit dominus omnium secundum voluntatem, ubi civitas constet ex similibus secundum virtutem, id est secundum dispositionem naturalem.

3. Deinde cum dicit similibus enim arguit ad quaestionem: et ostendit quod non est naturale unum dominari pluribus similibus illi secundum virtutem et dispositionem naturalem. Et dividitur in partes quatuor, secundum quod adducit quatuor rationes ad probationem huius. Secunda ibi, at vero et cetera. Tertia ibi, adhuc melior et cetera. Quarta ibi, inconveniensque forte et cetera. Prima in duas. Primo ponit rationem illam. Secundo infert ex dictis quod melius est civitatem regi lege quam viro, ibi, propter quod et cetera. In prima dicit quod similibus secundum dispositionem naturalem et secundum virtutem idem est iustum et eadem virtus. Dicimus enim quod iustum est aequale: ergo quorum est eadem virtus et dispositio naturalis, idem est iustum et dignitas; quia dignitas attenditur secundum virtutem; et quorum non est eadem virtus, nec dignitas eadem, nec iustum idem. Si igitur ponamus quod aliqui sint similes in virtute eorum erit eadem dignitas et iustum: quare non expedit aliquem unum dominari secundum voluntatem istis, quia non inesset eis eadem dignitas. Et sicut videmus in naturalibus quod non expedit inaequales habere par alimentum, aut eamdem vestem; quia quod proficuum est uni nocivum est alii. Sunt enim aliqui calidi, aliqui frigidi. Et manifestum est quod isti indigent diversis alimentis. Eodem modo est circa honores. Si enim inaequales secundum virtutem aequale recipiant, iniustum est: et si aequales inaequales, similiter iniustum est. Si autem aliqui sint similes in virtute et dispositione naturali, et unus principetur secundum suam voluntatem aliis, manifestum est quod aequales inaequale recipiunt: hoc ergo est inaequale et iniustum: quare manifestum est quod non expedit unum dominari secundum virtutem aequalibus et dispositione naturali.

4. Deinde cum dicit propter quod infert ex dictis, quod melius est optimam legem principari, quam optimum virum. Et primo facit hoc. Secundo adducit rationem ad probationem huius, ibi, at vero quaecumque et cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda ex eodem infert quod melius est legem principari quam plures optimos, ibi, secundum eamdem et cetera. In prima dicit, sicut dictum est: iustum est aequales secundum virtutem et dispositionem naturalem habere aequale: propter quod manifestum est quod si sint plures aequales vel similes secundum virtutem et dispositionem naturalem, quod unus non est magis natus principari vel subiici quam alius; et ideo unus non debet magis principari quam alius. Et quia necesse est aliquem principari, iustum est quod vicissim et secundum quemdam ordinem principentur omnes et eodem modo. Principari autem eos secundum ordinem et vicissim, lex quaedam est. Est enim lex ordo quidam. Quare manifestum est quod melius est et eligibilius legem principari quam unum aliquem civem.

5. Deinde cum dicit secundum eamdem ex eodem infert quod melius est legem principari quam plures, paucos tamen. Et dicit quod secundum eamdem rationem, si melius est plures principari quam unum, illos tamen melius est principari secundum legem quam secundum voluntates proprias et institui ad servandum legem et ministros esse legis: sicut enim dictum est prius quod aequalibus secundum virtutem debetur aequalis honor et dignitas; ergo si civitas sit ex aequalibus secundum virtutem, aequalis honor debetur illis: ergo non expedit aliquos ex illis semper principari, sed necessarium est esse diversos principatus, ita ut isti modo principentur, alii alias secundum quemdam ordinem: quare oportet eos principari secundum quemdam ordinem: sed hoc est lex quaedam: quare manifestum est quod melius est plures secundum legem principari quam secundum proprias voluntates, si plures sit melius principari quam unum.

6. Deinde cum dicit at vero adducit rationem ad probandum quod melius sit legem principari, vel hominem secundum legem, quam virum bonum secundum propriam voluntatem. Et dividitur in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda solvit rationem adductam prius per simile, ad probandum quod melius sit hominem principari quam legem, ibi, exemplum autem et cetera. Adhuc prima in duas. Primo ostendit de quibus fertur lex, et quae oportet dimittere principi. Secundo ponit rationem ad probandum quod melius est legem principari quam hominem, ibi, qui quidem et cetera. In prima dicit quod illa quaecumque non possint terminari per legem, nec homo secundum se potest facere nota et manifesta, nisi per prudentiam multam et longam experientiam: lex vero de particularibus nihil ordinat secundum se, sed tantum in universali. Est enim enunciatio universalis; et ideo dictum est ipsam deficere in aliquo particulari, et talia dimitti principi, qua oportet ipsum disponere et iudicare secundum rectam sententiam. Iterum si aliquid inveniatur secundum rationem melius quam lex posita determinet, istud dimittendum est principi ut ipse ordinet pro lege. Ita quod duo dimittuntur principi: unum est iudicare et disponere recte particularia per legem, ubi possibile est hoc fieri per legem: secundum est quod ubi lex scripta deficit in aliquo casu particulari, dirigat, et hoc est per virtutem ipsius propriam: vel si lex posita non sit bene ordinata secundum rationem, dimittitur principi, ut illa dimissa inveniat meliorem, vel per se, vel de consensu multitudinis; et ordinet per legem.

7. Deinde cum dicit qui quidem adducit rationem ad probandum quod melius est legem principari quam optimum virum secundum propriam voluntatem. Et est intelligendum quod unumquodque maxime dicitur illud vel secundum illud quod est principale in eo, sicut dicitur in decimo Ethicorum. Principale vero in homine est intellectus. Et ideo maxime homo dicitur intellectus vel secundum intellectum: et tunc dicitur homo maxime operari cum operatur secundum intellectum. Contingit autem quod homo aliquando operatur secundum intellectum, ita quod non impeditur a sensu omnino, nec sensu utitur nisi quantum sibi necessarius est: et tunc dicitur homo simpliciter operari, quia operatur secundum id quod simplicius est in eo. Sed quia indiget sensu, contingit aliquando operationi intellectus coniungi appetitum sensitivum, et tunc dicitur homo compositus. Et cum homo operatur secundum intellectum, nec impeditur a sensu, tunc operatur maxime secundum intellectum et rationem, et secundum divinum aliquid inexistens: tum quia intellectus divinum aliquid in eo est, tum quia operatur supra communem modum hominum. Dicit igitur quod ille qui praecipit intellectui principari vel hominem secundum intellectum, ita quod non coniungatur appetitus sensitivus aliqualiter retrahens, praecipit velut Deum, hoc est hominem secundum aliquid divinum principari et legem: qui autem vult hominem principari eum comitante appetitu sensitivo, apponit bestiam, idest apponit aliquid per quod assimilatur homo bestiis, scilicet appetitum sensitivum. Sed melius est principari aliquid divinum quam coniunctum bestiae. Quia si principetur homo secundum intellectum cum appetitu sensitivo, cum in appetitu sint passiones pervertentes ipsum, et per consequens iudicium rationis, continget tandem quod principans existens in passione concupiscentiae et furoris, quod bonos viros et virtuosos interficiet. Hoc autem est inconveniens: quare melius est hominem per intellectum absolute principari, quam per intellectum coniunctum appetitui sensitivo. Cum igitur lex sit sine passione et sit secundum rationem, relinquitur ipsam esse intellectum sine appetitu sensitivo: quare melius est legem principari quam hominem.

8. Deinde cum dicit exemplum autem dissolvit rationem quae prius adducebatur ex simili in artibus operativis ad probandum quod melius sit hominem principari quam legem. Et primo per interemptionem assumpti. Secundo interimendo similitudinem, ibi, adhuc principaliores et cetera. Prima in duas; secundum quod dupliciter probat quod non est verum quod assumebatur. Secunda ibi, at vero medici et cetera. In prima dicit: quod assumebatur prius ex simili in artibus non videtur esse verum sed falsum. Assumebatur enim quod non est bonum operari per artem, immo pravum sit: nec in politicis est bonum principari per legem. Istud autem non est verum: immo melius est, quod habentes artem operentur per eam quam alio aliquo modo. Et ratio huius est, quia operantes per artem secundum quod huiusmodi, non habent passiones nec affectiones sibi coniunctas; et ideo propter amicitiam nihil operantur praeter rationem ex quo operantur per artem. Operantes enim per artem curant aegrotos mercedem recusantes per gratiam solum; sed qui operantur per prudentiam propriam possunt habere passiones coniunctas pervertentes appetitum sensitivum, et per consequens iudicium rationis; multa faciunt sequentes passiones dimittentes rationem; sicut principantes in politicis per passiones et affectiones multa faciunt per gratiam dimittentes rationem rectam. Et propter hoc quandoque amici aegroti alicuius suspicantur quod medici volunt illum interficere propter lucrum quod recipiunt ab aliquo, tunc nolunt quod operentur circa aegrotum, nec curent eum secundum industriam, sed volunt quod operentur per artem: quare manifestum est, quod melius est operari per artem, quam per industriam propriam: non igitur pravum est operari per artem quemadmodum accipiebatur prius.

9. Deinde cum dicit at vero declarat secundo assumptum esse falsum; et dicit quod melius est operari per illud per quod certius operari potest et rectius: sed per artem certius et rectius potest operari, quam per rationem: quia operantem per rationem contingit habere passiones pervertentes iudicium. Et propter hoc medici aegrotantes ad seipsos vocant sanandos alios medicos, propter hoc scilicet, quod sunt in passione, quamvis habeant habitum artis, et turbati a passione non possunt recte iudicare. Similiter illi qui sunt magistri palaestrae cum se exercent vocant alios magistros, ut videant si bene operentur, tamquam non potentes recte iudicare de propriis: qui ut in pluribus non bene iudicant nec vere de seipsis: quare manifestum est quod per passiones turbatur iudicium rationis. Operans autem per artem passiones non habet secundum quod huiusmodi: quare certius et melius potest iudicare quam per rationem. Et tunc infert quamdam conclusionem, quae sequitur non ex immediate dictis, sed ex prius dictis: et sequitur sic. Dictum est quod non est iustum unum principari aliquibus similibus et aequalibus secundum virtutem et naturalem dispositionem, sed iustum est eos vicissim et secundum ordinem principari, et hoc est principari secundum legem; ergo iustum est principari secundum legem et operam ergo cum lex sit mediam, palam quod quaerentes iustum quaerunt medium.

10. Deinde cum dicit adhuc principaliores solvit rationem per interemptionem similitudinis; et dicit, quod ratio adhuc in alio deficit, non enim est simile in artibus et in politiis: et hoc apparet, quia leges politiarum quae confirmatae sunt per consuetudinem, quia homines secundum illam vivere assueti sunt, sunt principaliores et de principalioribus quam leges operativarum artium: quia leges politiarum sunt de agibilibus in ordine ad finem politiae, et de his per quae perficitur anima: sed leges artis, sive ea quae sunt secundum artem, sunt de his per quae corpus perficitur, sicut medicina. Sicut ergo anima est melior quam corpus et principalior, sic leges quae sunt de his per quae perficitur anima principaliores et meliores sunt quam illae quae sunt de dispositionibus et de conferentibus ad corpus: quare manifestum est, quod quamvis homo secundum artem iudicet secure et cum certitudine, tamen non certius per leges quae sunt secundum consuetudinem, non secundum artem, cum istae sint principaliores.

11. Deinde cum dicit at vero ponit secundam rationem ad principale, scilicet ad probandum quod non est naturale unum dominari pluribus similibus secundum virtutem: et dicit, quod adhuc manifestum est, quod non expedit unum principari similibus secundum virtutem, sed magis plures: quia principantem oportet ad multa inspicere, sed unus non potest bene inspicere: quare manifestum est quod oportet quod sint alii multi principantes, sub ipso: ergo si a principio fuissent multi principantes, non viderentur in aliquo differre, sed melius fuisset ordinatum quam sint multi sub ipso. Si ergo unus non potest principari, nisi habeat sub se aliquos principantes: ubi autem omnes sunt similes et aequales secundum virtutem nullus naturaliter sub alio est: manifestum est quod non est naturale unum principari similibus, et aequalibus secundum virtutem.

12. Deinde cum dicit adhuc quod ponit tertiam rationem. Et primo ponit eam. Secundo regreditur ad solvendum rationem prius adductam ad probandum, quod melius sit bonum virum principari quam bonam legem, ibi, sunt autem et cetera. In prima dicit, quod ex hoc quod prius dictum est manifestum est, quod non est naturale unum dominari pluribus, sed plures, quia secundum quod dictum est, virtuosis principari debet qui melior est. Cum ergo duo sint meliores uno in similibus, manifestum quod melius est plures dominari, quam unum; et hoc est, quod dicit Homerus: duo simul euntes. Non plus ponit, sed supplendum est quod societas erit melior, quia unus iuvabit alium. Et hoc est quod Agamemnon petiit in oratione sua, quod haberet tales consultores quod non esset iustum ipsum eis principari, sed quod illi essent comprincipantes cum illo. Manifestum igitur est, quod melius est plures principari, quam unum: non est ergo secundum naturam, quod unus principetur pluribus similibus secundum virtutem.

13. Deinde cum dicit sunt autem regreditur ad dissolvendum rationem prius adductam ad probandum quod melius est principari bonum virum quam legem; et dicit quod in actionibus politicis sunt quaedam quae oportet dimitti iudicio principantis, sicut sunt illa de quibus lex non potest determinare. In illis autem de quibus potest lex determinare, manifestum est quod nullus dubitat, utrum bene ordinata sit; nec intromittet se aliquis ad iudicandum de ipsis tamquam lex non bene ordinaverit, propter quod in istis melius est legem principari (cum lex sit sine passionibus, per quas pervertitur appetitus, per consequens iudicium rationis), quam principem: sed quia lex datur in universali, aliqua possunt comprehendi per legem, alia vero comprehendi est impossibile. Ex istis oritur dubitatio: utrum melius est principari optimam legem vel optimum virum. Illa vero de quibus principes consiliantur non possunt esse ordinata per legem; quoniam si essent, non inquirerent de istis per consilium; et ideo in talibus iudicabit princeps; in aliis vero de quibus determinavit lex, non iudicabit. Et sic manifestum est, quod ista non contradicunt legem principari in universali, et principem in particulari. Non enim recte potest dici quod non sit expediens hominem bonum iudicare de talibus per legem non determinatis: sed dici potest quod non expedit unum solum, sed magis plures; tunc enim plures iudicabunt optime, maxime si sint instructi secundum legem.

14. Deinde cum dicit inconveniensque forte ponit quartam rationem; et dicit quod inconveniens est dicere, quod unus duobus oculis et duabus auribus melius percipiat quam multi multis auribus et multis oculis. Et inconveniens est dicere, quod unus melius operetur duabus manibus et duobus pedibus quam multi multis pedibus et multis manibus. Similiter inconveniens est quod unus melius iudicet per suam prudentiam quam multi; et ideo videmus quod principes faciunt sibi multos oculos et multas manus et pedes, quia faciunt sibi multos comprincipantes: hos enim vocat pedes et manus et oculos, quia per hos discernunt et operantur. Faciunt autem comprincipes illos, qui sunt amici sui et principatus; quia si non essent amici utriusque, sed alterius, sicut principatus, non curarent de bono principis, sed principatus. Iterum si non diligerent principatum, sed principem, non curarent de bono principatus. Oportet autem comprincipantes curare de bono principis et principatus. Et ideo faciunt comprincipantes amicos sui et principatus, quia amici non faciunt nisi quod rectum est et honestum: et si sunt amici principis et principatus, procurant bonum utriusque. Modo ita est quod amicos oportet esse similes. Quare si istos oportet esse comprincipantes illi, manifestum est, quod similes et aequales secundum virtutem oportet similiter principari. Non igitur naturale est unum secundum suam voluntatem principari aliquibus similibus et aequalibus ei secundum virtutem. Et adiungit recapitulando, dicens, quod ista sunt quae faciunt dubitare de regno. Et est intelligendum circa id quod dictum est, quod assumit princeps sibi comprincipantes amicos sui et principatus, quod ratio principis sumitur a ratione principatus; et ideo bonum principis est in ordine ad principatus bonum: et ideo qui diligit principem secundum quod princeps est, diligit principatum. Sed ille qui principatur, duobus modis potest considerari: vel secundum quod princeps, vel secundum quod homo talis; et ideo potest aliquis diligere ipsum, vel secundum quod princeps, vel secundum quod talis homo. Si diligat ipsum secundum quod princeps, diligit principatum; et procurando bona unius, procurat bona alterius. Si diligat ipsum secundum quod talis vel talis, non oportet quod diligat principatum: et tunc procurat secundum quod talis vel talis, non procurando de bono principatus.