|
1. Postquam philosophus posuit rationes ad ostendendum, quod non est
naturale unum principari pluribus secundum virtutem, in parte ista
determinat veritatem: et dividitur in duas. In prima proponit
intentionem suam cum quadam distinctione. In secunda manifestat eam,
ibi, sed ex dictis et cetera. In prima dicit: ita dictum est quod
non expedit unum dominari multis similibus: sed forte in aliquibus
expedit, in aliquibus autem non expedit. Unde est intelligendum quod
aliquid est iustum et conferens secundum naturam in ordine ad
dominativam, aliud est iustum et conferens in ordine ad politiam: et
manifestum est quod ista non sunt unum et idem. Et hoc apparet, quia
principatus dominativus est, in quo aliquis principatur alteri qui
natus est subiici, sicut est servus; et principatur primo et
principaliter ad bonum proprium. Principatus autem politicus in quo
principatur aliquis liberis et aequalibus secundum virtutem et ad bonum
subditorum. Sicut ergo principatus isti sunt diversi, sic iustum quod
est in ordine ad unum, non est idem quod iustum in ordine ad alium
principatum; et ideo manifestum est quod non sunt idem iustum
dominativum et iustum politicum. In tyrannide autem et in aliis
transgressis non est iustum simpliciter: quia in illis politiis in
quibus est finis praeter naturam non est iustum simpliciter: sed in
transgressis politiis est finis praeter naturam. Sunt enim huiusmodi
politiae praeter naturam. Ergo in ipsis non est iustum simpliciter vel
secundum naturam.
2. Deinde cum dicit sed ex dictis declarat solutionem in speciali.
Et primo declarat quod in similibus secundum naturam et aequaliter se
habentibus ad virtutem non est iustum esse unum dominum nisi aliquo
modo. Secundo declarat quis est ille modus, ibi, quis autem et
cetera. In prima dicit quod patet ex dictis, quod non est secundum
naturam, nec expedit, nec iustum est, unum principari similibus et
aequalibus secundum virtutem, sive non principetur secundum legem, sed
secundum voluntatem suam, tamquam sit ipse lex; sive non principetur
secundum suam propriam voluntatem, sed secundum legem; sive etiam
princeps sit bonus et subditi boni; sive ipse sit malus et ipsi mali;
sive sit melior et excellentior omnibus aliis in virtute, nisi aliquo
modo. Apparet autem hoc ex dictis. Sicut enim dictum est, iustum
est quod similibus secundum virtutem, sit eadem dignitas: si autem
similibus secundum virtutem unus principaretur, non esset eis eadem
dignitas. Iterum dictum est prius quod plures plura possunt videre et
rectius iudicant quam unus: ex istis manifestum est, quod non est
iustum similibus existentibus secundum virtutem, unum ex illis
principari.
3. Deinde cum dicit quis autem declarat quis est modus ille quo
expedit unum principari pluribus. Et primo praemittit intentum suum.
Secundo prosequitur, ibi, regnabile quidem et cetera. In prima
dicit quod dicendum est quis est modus ille quo expedit unum principari
pluribus, et qualiter. Aliqualiter autem dictum est prius quis est
modus ille; scilicet ubi quaesivit, utrum excedens omnes alios virtute
esset civis. Sed antequam dicamus quis est modus ille, dicendum est
quid sit regius status et optimatum et politicus. Et ratio huius est,
quia ista sunt obiecta politiarum, et ex ratione istorum aliqualiter
apparebit propositum.
4. Deinde cum dicit regnabile quidem prosequitur; et primo declarat
quid est unumquodque istorum. Secundo declarat modum illum, ibi, cum
igitur et cetera. In prima dicit quod regius status est cui subiicitur
multitudo quae nata est subiici secundum inclinationem naturalem alicui
superexcellenti in virtute ad principatum politicum vel regalem.
Status optimatum vero est cui subiicitur multitudo quae nata est
sustinere dominium multitudinis studiosorum; quae scilicet multitudo
studiosorum nata est regi principatu optimatum et liberorum ab his qui
principantur secundum virtutem in ordine ad politicum principatum:
politicus autem est multitudo quae nata est subiici et principari
quandoque secundum legem, secundum quam distribuitur principatus vel
dignitates tenuioribus. Aliqui textus legunt opulentis; et ideo
intelligendum est opulentis vel egenis, utrisque tamen virtuosis.
5. Deinde cum dicit cum igitur declarat quis est ille modus,
secundum quem expedit unum principari pluribus, et qualiter. Et primo
facit hoc. Secundo recapitulat, ibi, de regno quidem et cetera. In
prima dicit, quod si contingat unum totum genus vel unum inter alios
sic differre in genere ab aliis secundum virtutem, ut virtus eius
excedat virtutem omnium aliorum, iustum est hoc genus esse regale, vel
illum si sit unus, et regnum et dominium esse unum omnium: hoc enim
est secundum naturam, quod ille qui excedit secundum virtutem sit
dominus aliorum. Ergo si virtus alicuius excedat virtutem aliorum,
naturale est quod iste sit rex et dominus. Nec solum propter hoc
iustum est illum esse regem, quia excedit absolute, sicut est prius
dictum quod omnes illi qui instituerunt politias dixerunt quod iustum
est principari illum qui excedit, sicut et qui optimatum et qui
paucorum potentum et qui popularem statum instituerunt. Omnes enim
considerantes ad excessum, dixerunt illum qui excedit debere
principari: quamvis non eumdem excessum ponerent: sed quidam secundum
virtutem, quidam secundum divitias, alii secundum libertatem: sed
expedit istum principari qui excedit alios secundum virtutem: nec
expedit interimere, vel relegare, vel fugare: hoc enim esset tollere
regulam vivendi a civitate vel regione. Iterum non expedit istum
principari secundum partem, sed omnibus; nec secundum aliquod tempus,
sed semper; quia pars non est nata excedere suum totum: sed iste in
virtute excedit omnes alios: ergo alii sunt pars respectu istius: ergo
non sunt nati excedere ipsum, sed semper excedens magis secundum
virtutem debet principari. Quare relinquitur istum debere principari
omnibus et semper, et dominum esse, et omnes illi tali obedire quasi
ex inclinatione naturali. Sed est intelligendum quod quamvis multi
conveniant in virtute et disciplina, oportet tamen quandoque unum
principari principatu regali. Est enim aliqua multitudo virtuosorum,
et haec dignitatem habet, et dicitur multitudo politica. Alia est
quae deficit a ratione multum, et haec dicitur dominativa. Utramque
expedit regi principatu regali: primam, inquantum est unus qui excedit
omnes alios in virtute; aliam autem expedit regi uno, inquantum est
aliquis qui excedit omnes alios in virtute. Sed differt: quia in
prima principatus politicus multum distat a dominativo principatu: in
secunda autem multum appropinquat, quia multitudo ista a ratione
deficit, prima autem non. Item differt, quia secundum regnum
diuturnius est quam primum, quia ad secundum minus de virtute sufficit
quam ad primum; et ideo facilius potest inveniri unus qui excedat
alios, in primo non. In prima enim multitudine, quia omnes attingunt
ad rationem, contingit esse aliquos qui possunt invenire diversas vias
et modos ad expellendum principem. Non sic est in secunda, quia in
secunda deficiunt a ratione; et ideo non possunt invenire vias et
cautelas contra principantem; et ideo secundus principatus plus durat
quam primus.
6. Deinde cum dicit de regno recapitulat; et dicit quod de monarchia
regali quas habet differentias et modos, et quae sunt, et utrum non
expediat unum principari, et quibus expediat, et quomodo, dictum
est.
7. Deinde cum dicit quoniam autem declarat quod eadem est virtus
optimi regis et viri studiosi; et adiungit etiam statum optimatum. Et
primo hoc declarat. Secundo continuat se ad dicenda, ibi,
determinatis autem iis et cetera. Prima in duas. Primo ostendit quod
eadem est virtus, per quam aliquis instituit rempublicam optimatum et
regnum optimum, et viri studiosi. Secundo ex dictis infert unam esse
disciplinam, et per consequens unam virtutem regis optimi et politici,
et optimi viri, ibi, quare erunt et cetera. In prima dicit, quod
cum sint tres politiae recte ordinatae, secundum quod dictum est
prius, illa inter alia optima est, quae regitur et dispensatur ab
optimo viro vel ab optimis viris, quia ad optimum finem ordinatur:
semper enim quod fit ab optimo agente, ad optimum finem ordinatur per
se. Illa igitur quae ab optimo viro vel optimis viris dispensatur
optima est. Talis autem est politia illa in qua principatur unus vel
totum unum genus, vel in qua multitudo excellens secundum virtutem
principatur, in qua quidam possunt subiici et principari ad
electissimam et perfectissimam vitam, scilicet quae est secundum
virtutem perfectissimam. Ostensum autem fuit quod aliquo modo eadem
est virtus optimi viri et optimi civis, quare manifestum est quod eodem
modo et per eamdem virtutem per quam aliquis est vir studiosus,
instituit has politias, scilicet regnum et optimatum statum.
8. Deinde cum dicit quare erunt ex dictis infert unam esse
disciplinam, et per consequens virtutem unam regis optimi, et
politici, et optimi viri. Et dicit, quod si eadem est virtus per
quam instituitur politia optimi viri, et viri studiosi, manifestum
est, quod eadem erit disciplina, et eaedem consuetudines, quae
faciunt virum studiosum, et quae faciunt civem politicum, et regales
viros. Ratio autem huius consequentiae est, quia per illam virtutem
per quam aliqua causa per se et primo instituit aliquem effectum, per
eamdem est et determinatur; per idem enim est aliquid et operatur.
Sed per virtutem boni et studiosi viri instituit rex politiam regalem,
et institutor status optimatum, statum optimatum, ut probatum est
prius. Ergo per eamdem sunt, hic autem est rex, hic autem est
institutor status optimatum.
9. Deinde cum dicit determinatis autem continuat se ad dicenda. Et
dicit quod his determinatis, considerandum est qualiter et quomodo sit
instituenda optima respublica, et quomodo necesse est eum, qui debet
de ea facere speculationem convenientem, prius in universali de ea
considerare.
|
|