|
1. Sed forte illi magis et cetera. Postquam determinavit quid sit
civis, hic manifestat quasdam dubitationes circa praedicta, et
determinat eas. Et ponit quatuor dubitationes se invicem
consequentes. Est autem prima dubitatio de his qui facta mutatione
politiae assumuntur ad communicationem politiae, sicut quidam sapiens
Clisthenes nomine fecit apud Athenas tyrannis eiectis. Adiunxit enim
societatibus civitatis multos extraneos, et etiam quosdam servos
adventitios, ut multiplicato populo, divites non possent tyrannice
opprimere ipsum. Ad hanc autem dubitationem solvendam dicit quod circa
hos dubitatio est non an sint cives; quia ex quo sunt facti cives,
cives sunt: sed est dubitatio, utrum sint iuste vel iniuste.
2. Secundam dubitationem movet, ibi, equidem cum hoc et cetera.
Potest enim aliquis dubitare, utrum ille qui non est iuste civis, sit
civis; ac si tantum valeat circa hoc iniustum quantum falsum:
manifestum enim est quod falsus civis non est civis. Et ad hoc solvit
quod cum aliqui qui principantur iniuste, principes tamen habeantur,
eadem ratione et illi qui sunt iniuste cives, dicendi sunt cives, quia
civis dicitur ex hoc quod participat aliquo principatu, ut supra dictum
est.
3. Tertiam dubitationem ponit, ibi, de eo autem quod est iuste et
cetera. Et dicit quod an aliquis sit iuste civis vel iniuste videtur
esse coniunctum praecedenti dubitationi, quae in principio huius libri
tertii mota est. In transmutationibus enim politiarum circa aliquam
civitatem dubitari solet, quando id quod fit, sit factum civitatis,
et quando non, sicut contingit quandoque quod politia civitatis mutatur
de tyrannide vel oligarchia in democratiam, et tunc populus potestatem
politiae accipiens, non vult adimplere conventiones quae sunt factae
vel per tyrannum vel per divites prius dominantes: dicunt enim quod si
qua sunt data tyranno vel divitibus civitatis, non accepit ea civitas:
et ita est in multis talibus, quia in quibusdam politiis, illi qui
praesident, obtinent aliqua ab aliis, non propter communem utilitatem
civitatis, sed propter proprium commodum. Solvit autem hanc
dubitationem: quod si haec civitas maneat eadem facta transmutatione
politiae, sicut est factum huius civitatis, illud quod fit ex
democratia, ita illud quod fit ex oligarchia vel tyrannide: quia sicut
tunc habebat in civitate potestatem tyrannus vel divites, ita etiam in
democratia populus.
4. Quartam dubitationem ponit, ibi, videtur autem sermo et cetera.
Et primo ponit hanc dubitationem in generali: et dicit quod proprius
sermo ad solvendum tertiam dubitationem est, quomodo oporteat civitatem
dicere eamdem vel non eamdem. Secundo ibi, superficialis quidem
igitur etc. dividit praedictam dubitationem in duas partes: et dicit
quod huiusmodi quaestio in ipsa superficie apparet, quod est circa
duo: scilicet circa locum civitatis, et circa homines inhabitantes
civitatem. Contingit enim quandoque aliter separari homines a loco:
puta cum omnes cives expelluntur de civitate, et quidam ducuntur ad
unum locum, et quidam ad alium. Potest igitur esse dubitatio si
superinducantur alii habitatores, utrum sit eadem civitas vel non: et
haec quidem dubitatio mitior est, idest facilior. Civitas enim
multipliciter dicitur. Uno modo ipse locus civitatis: et sic civitas
est eadem; alio modo populus civitatis, et sic civitas non est eadem.
5. Sed tunc remanet alia dubitatio, quam tangit ibi, similiter
autem et hominum et cetera. Si enim semper iidem homines habitent
eumdem locum, potest esse dubium quando sit una civitas, et quando
non. Et primo excludit unam rationem unitatis, cum dicit, non enim
utique muris et cetera. Et dicit quod non potest dici, quod homines
inhabitantes civitatem conservent identitatem civitatis propter muros
eosdem. Posset enim contingere quod toti uni regioni, puta
Peloponneso, id est Achayae, circumduceretur unus murus, et tamen
non esset eadem civitas, et ita fuit de Babylone vel de quacumque alia
maxima civitate, in qua magis comprehenditur una gens, quam una
civitas. Dicitur enim de Babylone quod quando fuit capta, usque ad
tertium diem non sensit quaedam pars civitatis propter murorum
amplitudinem.
6. Et interponit quod de hac dubitatione, scilicet utrum expediat
esse ita magnam civitatem, considerandum erit alibi, idest in
septimo. Pertinet enim ad politicum cognoscere quanta debeat esse
magnitudo civitatis, et utrum debeat continere homines unius gentis vel
plurium.
7. Deinde cum dicit sed et eisdem etc., inquirit de alia ratione
unitatis: utrum scilicet hominibus remanentibus in eodem loco, sit
dicenda civitas eadem propter idem genus inhabitantium, quia scilicet
quidam succedunt quibusdam, quamvis non sint iidem homines numero: sed
sicut dicimus fontes vel fluvios esse eosdem propter successionem
aquarum, quamvis quaedam effluat, et quaedam adveniat.
8. Deinde cum dicit aut homines quidem etc., solvens hanc
dubitationem ostendit veram rationem unitatis civitatis. Et dicit quod
propter praedictam successionem hominum unius generis potest aliqualiter
dici eadem multitudo hominum; non tamen potest dici eadem civitas, si
mutetur ordo politiae. Cum enim communicatio civium, quae politia
dicitur, sit de ratione civitatis, manifestum est quod mutata politia
non remanet eadem civitas, sicut videmus in illis qui dicunt cantiones
in choreis quod non est idem chorus, si quandoque sit comicus, idest
dicens cantiones comediales de factis infimarum personarum, quandoque
autem tragicus, idest dicens tragicas cantiones de bellis principum:
et ita etiam videmus in omnibus aliis quae consistunt in quadam
compositione vel communione, quod quandocumque fit alia species
compositionis non remanet identitas: sicut non est eadem harmonia, si
quandoque sit Dorica, idest septimi vel octavi toni, quandoque autem
Phrygia idest tertii vel quarti. Cum igitur omnia talia habeant hunc
modum, manifestum est quod civitas est dicenda eadem respiciendo ad
ordinem politiae; ita quod mutato ordine politiae, licet remaneat idem
locus et iidem homines, non est eadem civitas, quamvis materialiter
sit eadem. Potest autem civitas sic mutata vocari, vel eodem vel
altero nomine, sive sint iidem, sive alii: sed si est idem nomen,
erit aequivoce dictum. Utrum autem propter hoc quod non remanet eadem
civitas facta transmutatione politiae, sit iustum, quod conventiones
prioris politiae adimpleantur, vel non, pertinet ad aliam
considerationem, quod quidem in sequentibus determinabitur.
|
|