|
1. Hiis autem quae dicta sunt et cetera. Postquam philosophus
ostendit quid sit civis, hic inquirit de virtute civis. Et dividitur
in partes duas. In prima ostendit, quod non est simpliciter eadem
virtus civis, et virtus boni viri. In secunda parte movet circa hoc
quasdam dubitationes, ibi, circa civem autem et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ostendit, quod non est eadem simpliciter virtus
civis, et boni viri. In secunda ostendit, quod alicuius civis est
eadem virtus, quae et boni viri, ibi, sed forte erit alicuius et
cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de quo est intentio:
quia post praedicta habitum est, id est consequens considerare, utrum
debeamus ponere eamdem virtutem boni civis et boni viri, vel non: quod
est quaerere, utrum ab eodem dicatur aliquis bonus vir, et bonus
civis: nam virtus est, quae bonum facit habentem. Ad hoc autem,
quod ista quaestio debitam inquisitionem accipiat, oportet primo
ostendere, quae sit virtus civis, quodam typo, id est sub quadam
figura et similitudine.
2. Secundo, ibi, sicut igitur nauta etc., ostendit, quod non sit
eadem virtus civis et boni viri, tribus rationibus. In quarum prima
praemittit similitudinem, ad ostendendum, quae sit virtus boni civis:
et dicit, quod sicut nauta significat aliquid commune multis, ita et
civis. Quod autem nauta sit communis multis, manifestat, quia cum
multi dissimiles in potentia, idest arte et officio, dicantur nautae,
quidam eorum est remigator, qui movet navem remis, quidam gubernator,
qui dirigit motum navis gubernaculo, quidam autem est prorarius, idest
custos prorae, quae est anterior pars navis, et alii habent alia
nomina et alia officia. Manifestum est autem, quod unicuique horum
convenit aliquid secundum propriam virtutem, et aliquid secundum
communem. Ad propriam enim virtutem uniuscuiusque pertinet, quod
habeat diligentem rationem et curam de proprio officio, sicut
gubernator de gubernatione, et sic de aliis. Communis autem virtus
est quaedam, quae convenit omnibus: omnium enim eorum opus ad hoc
tendit, ut navigatio sit salva: ad hoc enim tendit desiderium et
intentio cuiuslibet nautarum: et ad hoc ordinatur virtus communis
nautarum, quae est virtus nautae inquantum est nauta. Ita etiam cum
sint diversi cives habentes dissimilia officia, et status dissimiles in
civitate, opus commune omnium est salus communitatis: quae quidem
communitas consistit in ordine politiae. Unde patet, quod virtus
civis inquantum est civis, consideretur in ordine ad politiam; ut
scilicet ille sit bonus civis, qui bene operatur ad conservationem
politiae. Sunt autem plures species politiae, ut infra dicetur, et
ex superioribus aliqualiter est manifestum: ad diversas autem politias
ordinantur homines bene, secundum diversas virtutes. Alio enim modo
conservatur democratia, et alio modo oligarchia, aut tyrannis. Unde
manifestum est quod non est una virtus perfecta secundum quam civis
possit simpliciter dici bonus; sed aliquis dicitur bonus vir secundum
unam virtutem perfectam, scilicet secundum prudentiam, ex qua omnes
virtutes morales dependent. Contingit igitur aliquem esse bonum
civem, qui tamen non habet virtutem secundum quam aliquis est bonus
vir; et hoc in politiis, quae sunt praeter optimam politiam.
3. Secundam rationem ponit, ibi, quinimmo et secundum alium modum
et cetera. Et dicit, quod per alium modum possumus inquirendo sive
obiiciendo pervenire ad eamdem rationem, et circa optimam politiam,
scilicet quod non sit eadem virtus boni civis et boni viri: quia
impossibile est, quantumcumque sit bona politia, quod omnes cives sint
virtuosi: sed tamen oportet, quod unusquisque faciat opus suum quod ad
civitatem pertinet, bene: quod quidem fit secundum virtutem civis,
inquantum est civis. Et ideo dico, opus quod secundum ipsum, quia
non possunt esse omnes cives similes, ut idem opus ad omnes pertineat.
Et ex hoc sequitur, quod non sit una virtus civis et boni viri. Quam
quidem consequentiam sic manifestat. Quia in optima politia, oportet
quod quilibet civis habeat virtutem boni civis. Per hunc enim modum
civitas erit optima: sed virtutem boni viri, impossibile est quod
omnes habeant, quia non omnes sunt virtuosi in una civitate, ut dictum
est.
4. Tertiam rationem ponit, ibi, adhuc quoniam et ex dissimilibus et
cetera. Et dicit, quod omnis civitas constat ex dissimilibus
partibus, sicut animal constat statim quidem ex dissimilibus, scilicet
ex anima et corpore, et similiter anima humana constat dissimilibus,
scilicet ex vi rationabili et appetitiva, et iterum domestica societas
consistit ex dissimilibus, scilicet ex viro et muliere, et possessio
etiam constat ex domino et servo. Civitas autem constat ex omnibus
istis diversitatibus, et ex multis aliis. Dictum est autem in primo,
quod non est eadem virtus principantis et subiecti, neque in anima,
neque etiam in aliis: unde etiam relinquitur, quod non sit una et
eadem virtus omnium civium: sicut videmus, quod in choreis non est
eadem virtus summi, idest illius qui ducit choream, et astantis,
idest illius qui assistit. Manifestum est autem, quod una et eadem
est virtus boni viri: relinquitur ergo, quod non sit eadem virtus boni
civis et boni viri.
5. Deinde cum dicit sed forte erit alicuius eadem etc., ostendit,
quod alicuius civis est eadem virtus, quae et boni viri. Et circa hoc
tria facit. Primo ostendit propositum. Secundo ex hoc concludit
conclusionem probatam in praemissis, ibi, et disciplinam autem et
cetera. Tertio movet quamdam dubitationem circa praemissa, et
solvit, ibi, at vero laudatur et cetera. Dicit ergo primo, quod
forte poterit dici, quod alicuius civis, ad hoc quod sit bonus,
requiritur eadem virtus, quae est boni viri. Non enim dicitur aliquis
esse bonus princeps, nisi sit bonus per virtutes morales et prudens.
Dictum est enim in sexto Ethicorum quod politica est quaedam pars
prudentiae: unde oportet politicum, idest rectorem politiae, esse
prudentem, et per consequens bonum virum.
6. Deinde cum dicit et disciplinam autem etc., concludit ex hoc,
quod non sit eadem virtus boni civis simpliciter, et boni viri. Et ad
hoc probandum primo inducit, quod quidam dicunt aliam esse disciplinam
principis, qua est instruendus ad virtutem, et disciplinam civis, ut
apparet ex hoc quod filii regum erudiuntur in equestri et bellica
disciplina. Unde, et Euripides dixit loquens ex persona principis:
non ad me pertinet scire quae sunt varia, et alta, quae scilicet
philosophi considerant, sed ea quorum opus est ad regimen civitatis.
Et hoc dixit ad significandum, quod est quaedam propria disciplina
principis. Et quo concludit, quod si eadem sit disciplina et virtus
boni principis et boni viri, non autem omnis civis est princeps, sed
etiam subditi sunt cives; sequitur, quod non sit simpliciter eadem
virtus civis, et viri, nisi forte alicuius civis, illius scilicet,
qui potest esse princeps. Et hoc ideo, quia non est eadem virtus
principis et civis. Propter quod Iason dixit, quod esuriebat quando
non tyrannizabat, ac si nesciret vivere sicut ydiota, id est sicut
privata persona.
7. Deinde cum dicit at vero laudatur etc., movet dubitationem circa
praemissa. Et circa hoc duo facit. Primo obiicit contra praemissa.
Secundo solvit, ibi, quoniam igitur aliquando videtur et cetera.
Dicit ergo primo, quod quandoque laudatur civis ex hoc, quod potest
bene principari et subiici. Si ergo virtus boni viri est, quae est
virtus boni principis; virtus autem boni civis est, quae se habet ad
utrumque, scilicet ad principandum et subiiciendum: sequitur, quod
non sunt ambo similiter laudabilia, scilicet esse bonum civem et bonum
virum; sed esse bonum civem sit multo melius.
8. Deinde cum dicit quoniam igitur etc., solvit praedictam
dubitationem. Et primo ponit, quomodo est eadem disciplina principis
et subiecti, et quomodo non. Secundo ostendit, quomodo sit eadem
virtus utriusque, ibi horum autem virtus et cetera. Circa primum tria
facit. Primo proponit quod intendit: et dicit, quod quia, sicut
praedictum est, aliquando utrumque horum videtur, scilicet quod non
oporteat eadem discere principem et subditum; et iterum, quod bonus
civis debet scire utrumque, scilicet principari et subiici: quomodo
utrumque sit verum, oportet considerare ex sequentibus.
9. Secundo, ibi, est enim principatus et cetera. Ponit unum modum
principatus, in quo verificatur unum eorum, quae dicta sunt: scilicet
quod alia est disciplina principis et subditi. Et dicit, quod est
quidam principatus despoticus, id est dominativus, in quo princeps est
dominus subditorum; et talem principem non oportet quod sciat facere ea
quae pertinent ad ministeria necessaria vitae, sed magis quod sciat uti
eis: alterum autem, scilicet posse servire in his quae pertinent ad
actiones ministrorum, non videtur esse principativum vel dominativum,
sed magis servile. Sunt autem diversae species servorum secundum
diversas operationes ministrantium: inter quos unam partem tenent illi
qui manibus operantur, sicut calcifices, coquinarii, et similes.
Isti autem vivunt de operibus manuum, sicut ex nomine ipsorum
significatur: et inter tales computatur banausus artifex, idest qui
opere suae artis maculat corpus, ut in primo dictum est. Et quia
operationes horum artificum non sunt principativae, sed magis
serviles, ideo antiquitus apud quosdam artifices non habebant aliquam
partem in principatu civitatis; et hoc dico antequam fuisset demus, id
est populus extremus, idest antequam infimi de populo acciperent
potestatem in civitatibus. Sic igitur patet, quod huiusmodi opera
subditorum non oportet addiscere neque bonum politicum, idest
gubernatorem civitatis, neque etiam bonum civem, nisi quandoque
propter aliquam utilitatem ad seipsum; non quod in hoc serviat aliis,
quia iam non esset distinctio inter dominum et servum, si huiusmodi
servilia opera domini exercerent.
10. Tertio ibi, sed est quidam principatus et cetera. Ponit alium
principatum in quo alia pars verificatur: scilicet quod eadem debet
addiscere et princeps et subditus. Et dicit, quod est quidam
principatus secundum quem aliquis principatur, non sicut dominus
servis, sed sicut liberis, et sibi aequalibus. Et hic est civilis
principatus, secundum quem in civitatibus nunc hi, nunc alii
assumuntur ad principandum. Et huiusmodi principem oportet subiectum
addiscere qualiter debet principari; sicut principari equestribus
addiscit aliquis per hoc quod inter equites subiectus fuit, et esse dux
exercitus addiscit aliquis per hoc quod fuit sub duce exercitus, et qui
alicui particulari ordini praefuit, puta uni centuriae vel uni
cohorti, et qui insidias disposuit ad mandatum ducis. Magnum enim
principatum exercere addiscit homo, et per subiectionem et per
exercitium in minoribus officiis. Et quantum ad hoc bene dicitur in
proverbio, quod non potest bene principari, qui non fuit sub
principe.
11. Deinde cum dicit horum autem virtus quidem etc., ostendit,
quomodo sit eadem virtus, vel diversa principis et aliorum. Et
dicit, quod etiam in hoc principatu est altera virtus principis et
subiecti: sed tamen oportet, quod ille qui est simpliciter bonus
civis, sciat et principari, et subiici, principatu scilicet non
dominativo, qui est servorum, sed politico, qui est liberorum. Et
haec est virtus civis, ut ad utrumque bene se habeat: et similiter
boni viri sunt ambo, scilicet, et bene principari, et bene subiici.
Et sic boni civis, inquantum est potens principari, est eadem virtus
quae et boni viri; sed inquantum est subiectus, est alia virtus
principis et boni viri, a virtute boni civis: puta altera species est
temperantiae et iustitiae principis, et temperantiae et iustitiae
subditorum. Subiectus enim qui est liber et bonus, non habet unam
tantum virtutem, puta iustitiam; sed iustitia eius habet duas
species; secundum unam quarum potest bene principari, et secundum
aliam bene subiici: et ita etiam de aliis virtutibus.
12. Et manifestat hoc per exemplum: quia alia est temperantia et
fortitudo viri et mulieris: quia vir reputabitur timidus, si non sit
magis fortis quam fortis mulier; et mulier quam decet taciturnitas,
reputabitur loquax, si sit ornata, id est facunda sicut bonus vir.
Et hoc ideo, quia etiam in dispensatione domus, aliud pertinet ad
virum, aliud ad mulierem. Ad virum enim pertinet acquirere divitias,
ad mulierem autem conservare. Et sic etiam se habet in civitate circa
principem et subiectum. Nam proprie virtus principis est prudentia,
quae est regitiva et gubernativa. Aliae vero virtutes morales, quarum
ratio consistit in gubernari et subiici, sunt communes et subditorum et
principum: sed tamen aliquid prudentiae participant subditi, ut
scilicet habeant opinionem veram de agendis, per quam possint seipsos
gubernare in propriis actibus secundum gubernationem principis. Et
ponit exemplum de illo qui facit fistulas, qui se habet ad
fistulatorem, qui utitur fistulis, sicut subiectus ad principem:
operatur enim recte faciendo fistulas, si habeat opinionem regulatam
secundum mandatum fistulatoris: et ita est in civitate de subiecto et
principe. Loquitur autem hic de virtute subditi, non inquantum est
bonus vir, quia sic indiget habere prudentiam, sed loquitur de eo
inquantum est bonus subditus: ad hoc enim non requiritur nisi quod
habeat opinionem veram de his quae ei mandantur.
13. Ultimo autem epilogando concludit, manifestum esse ex
praemissis, an sit eadem vel altera virtus boni viri et boni civis; et
iterum, quomodo sit eadem et quomodo altera, quia est eadem inquantum
potest bene principari, alia autem inquantum potest bene subiici.
|
|