|
1. Circa civem autem adhuc restat et cetera. Postquam philosophus
ostendit, quae sit virtus civis, et utrum sit eadem cum virtute boni
viri, hic movet quamdam dubitationem circa praedeterminata. Et circa
hoc tria facit. Primo movet dubitationem. Secundo solvit eam, ibi,
aut propter hanc quidem rationem et cetera. Tertio solutionem
manifestat, ibi, manifestum autem hinc parum et cetera. Dicit ergo
primo, quod circa civem adhuc remanet quaedam dubitatio: utrum
scilicet ille solus sit civis, qui potest communicare in principatu
civitatis; an etiam banausi, id est viles artifices sint ponendi
cives, quos non contingit communicare in principatu. Et obiicit ad
utramque partem: quia si banausi dicantur cives, ad quos nihil
pertinet de civitatibus, sequetur, quod virtus quam diximus esse boni
civis, ut scilicet possit bene principari et subiici, non pertineat ad
omnem civem, quia iste civis ponitur, qui tamen non potest
principari: si autem dicatur, quod nullus talium sit civis: remanebit
dubium, in quo genere sint ponendi banausi. Non enim potest dici quod
sint advenae, quasi aliunde venientes ad habitandum in civitate; neque
quod sint peregrini, sicut viatores, qui propter aliquod negotium ad
civitatem veniunt, non causa manendi. Huiusmodi enim artifices, et
mansionem in civitate habent, et in civitate sunt nati, non
advenientes aliunde.
2. Deinde cum dicit aut propter hanc quidem etc.; solvit praedictam
dubitationem, et dicit, quod propter hanc ultimam rationem (quae)
dubitat in qua parte ponendi sunt artifices, si non cives sunt, non
sequitur aliquod inconveniens. Multi enim sunt, qui non sunt cives,
et tamen neque sunt advenae neque peregrini; sicut patet de servis et
libertinis, qui sunt ex servitute libertati restituti. Verum est enim
quod non omnes sunt cives, qui sunt necessarii ad complementum
civitatis, sine quibus civitas esse non potest; quia non solum de
servis, sed etiam de pueris videmus, quod non sunt ita perfecte cives
sicut et viri. Viri enim sunt simpliciter cives, quasi potentes
operari ea quae sunt civium: sed pueri sunt cives ex suppositione,
idest cum aliqua determinatione diminuente. Sunt enim cives
imperfecti: et sicut servi et pueri sunt quidem aliqualiter cives, sed
non perfecte, ita etiam est et de artificibus. Unde in antiquis
temporibus banausi, id est viles artifices opere suae artis maculantes
corpus, et etiam peregrini apud quasdam civitates erant servi, sicut
etiam et modo multi sunt tales.
3. Sed modo etiam in civitate optime disposita non possunt esse
banausi cives. Et si dicatur, quod banausus est civis aliquo modo;
tunc dicendum est, quod virtus civis, quam determinavimus, ut
scilicet possit bene principari et subiici, non est cuiuslibet civis
quomodocumque dicti: sed oportet, ad hoc quod ad eos pertineat
huiusmodi virtus, quod non solum sint liberi, sed etiam sint dimissi,
idest absoluti ab operibus necessariis vitae. Illi enim qui sunt
deputati talibus necessariis operibus, siquidem in his ministrent uni
tantum, hoc est proprie servorum: consueverunt enim servi huiusmodi
ministeria exhibere dominis suis. Si autem haec ministeria exhibeant
communiter quibuscumque, hoc pertinet ad banausos et mercenarios, nam
calcifices et pistores serviunt quibuscumque pro pecunia.
4. Deinde cum dicit manifestum autem etc., manifestat propositam
solutionem. Et circa hoc facit tria. Primo ostendit, quomodo
aliquis diversimode in diversis politiis est civis. Secundo ostendit,
quod maxime civis est in qualibet politia, qui potest participare
principatu, ibi, quod dicitur maxime civis et cetera. Tertio
epilogando colligit ea quae dicta sunt de virtute civis. Dicit ergo
primo, quod manifestum erit, quomodo se habeat veritas circa
praemissa, ex parva consideratione eorum quae sequuntur. Si enim
aliquis perfecte videat id quod dicetur, fiet ei evidens quod dictum
est: cum enim sint plures politiae specie differentes, et civis
dicatur in ordine ad politiam, ut dictum est; necesse est etiam, quod
civis habeat plures species. Et maxime ista differentia attenditur
quantum ad cives subditos, qui in diversis politiis diversimode se
habent ad principatum. Illi autem qui praesident in qualibet politia
principantur. Unde propter diversitatem politiarum, et per consequens
civium, necesse est, quod in aliqua politia, scilicet in democratia,
in qua quaeritur solum libertas, banausi et mercenarii sint cives:
poterunt enim ad principatum promoveri, cum sint liberi. Sed in
aliquibus politiis est hoc impossibile, sicut maxime contingit in
aristocratia, in qua dantur honores dignis secundum eorum virtutem,
illi autem qui vivunt vita banausa vel mercenaria non possunt civitati
exhibere in suo regimine ea quae pertinent ad virtutem, quia non sunt
in talibus exercitati. Sed in oligarchiis mercenarii quidem non
possunt esse cives, quia in huiusmodi politiis assumuntur aliqui ad
principatus propter diuturnos honores praecedentes. Unde non de facili
potest contingere, quod mercenarii ad honores assumantur, qui vix per
totam vitam suam possunt congregare, unde divites fiant. Sed
banausi, id est artifices in talibus politiis possunt esse cives et
principes, quia multi artifices cito ditantur, et ita possunt propter
divitias in oligarchiis assumi ad principatus, cum per aliquod tempus
ab artificiis se abstinentes, postquam fuerint ditati, honorabilem
duxerunt vitam: unde apud Thebas erat statutum, quod ille qui non
abstinuisset a foro venalium rerum decem annis, non posset participare
virtute, scilicet principativa.
5. Sed quamvis peregrini et advenae, et abiectae personae non
possint esse cives, quasi potentes principari in civitatibus bene
institutis, tamen in multis politiis, scilicet democraticis,
restringitur lex de peregrinis et advenis ut non sint cives; quia in
quibusdam democratiis, ille qui est natus ex matre cive, reputatur
civis, licet pater sit advena vel peregrinus. Et ita etiam
restringitur lex de spuriis apud multos, ut scilicet sint cives: sed
hoc faciunt propter indigentiam bonorum civium, et propter paucitatem
hominum habentes defectum turbae, in qua consistit potestas
democratiae, utuntur talibus legibus, ut primo eligant eos in cives,
qui sunt nati ex servo vel ex serva, dummodo alter parentum sit liber;
deinde crescente multitudine, excludunt omnes filios servorum, sed
reputant cives eos, qui sunt nati ex mulieribus civibus, quamvis
patres sint advenae; tandem autem diriguntur ad hoc, quod iudicant
cives solum illos, qui sunt nati ex ambobus liberis et civibus. Sic
igitur manifestum est, quod sunt diversae species civium, secundum
diversitatem politiarum.
6. Deinde cum dicit et quod dicitur maxime etc., ostendit, quid
sit maxime civis. Et dicit quod maxime ille dicitur civis in qualibet
politia, qui participat honoribus civitatis. Unde Homerus dixit
poetice de quodam quod post alios exsurrexit, puta ad loquendum, sicut
quidam inhonoratus idest sicut quidam advena, qui non erat civis. Sed
ubi ista ratio civis occultatur propter deceptionem, cohabitantium
(est) esse civem, ut scilicet omnes inhabitantes civitatem cives
dicantur; sed hoc non est conveniens quia ille qui non participat
honoribus civitatis, est sicut advena in civitate.
7. Deinde cum dicit utrum quidem igitur etc., colligit epilogando
quae dixerat: et dicit quod circa hanc quaestionem qua quaerebatur,
utrum sit eadem virtus boni viri et studiosi civis, ostensum est quod
in aliqua civitate, scilicet aristocratica, idem est bonus vir et
bonus civis, quia scilicet principatus dantur secundum virtutem quae
est boni viri. In aliquibus autem alius est bonus vir et alius bonus
civis, scilicet in corruptis politiis in quibus principatus dantur non
secundum virtutem. Et ille cives qui est idem cum bono viro, non est
quicumque civis, sed ille qui est civilis, id est rector civitatis et
dominus vel potens esse dominus eorum quae pertinent ad curam
communitatis, vel solus vel etiam cum aliis. Dictum enim est supra
quod eadem est virtus principis et boni viri. Unde si civis
accipiatur, qui est princeps vel qui potest esse, eadem est virtus
eius et boni viri. Si autem accipiatur civis imperfectus qui non
potest esse princeps, non erit eadem virtus boni civis et boni viri,
ut ex praedictis patet.
|
|