|
1. Quoniam autem haec determinata sunt et cetera. Postquam
philosophus determinavit de cive, ex cuius notitia cognosci potest quid
sit civitas, hic consequenter intendit distinguere politiam in suas
species. Et dividitur in partes tres. In prima distinguit politias.
In secunda ostendit quid sit iustum in unaquaque politia, ibi,
sumendum autem et cetera. Tertio ostendit quae politiarum sit potior,
ibi, habet autem dubitationem et cetera. Circa primum tria facit.
Primo dicit de quo est intentio. Secundo ostendit quid sit politia,
ibi, est autem politia et cetera. Tertio dividit politias, ibi,
supponendum itaque primo et cetera. Dicit ergo primo, quod
determinatis praedictis restat considerare, utrum sit una politia
tantum vel plures; et si sunt plures, quot et quae sint, et quomodo
adinvicem differant.
2. Deinde cum dicit est autem politia etc., ostendit quid sit
politia. Et dicit quod politia nihil est aliud quam ordinatio
civitatis quantum ad omnes principatus qui sunt in civitate, sed
praecipue quantum ad maximum principatum, qui dominatur omnibus aliis
principatibus. Et hoc ideo, quia politeuma civitatis id est positio
ordinis in civitate, tota consistit in eo qui dominatur civitati; et
talis impositio ordinis est ipsa politia. Unde praecipue politia
consistit in ordine summi principatus secundum cuius diversitatem
politiae diversificantur: sicut in democratiis dominatur populus, in
oligarchiis quidem pauci divites: et ex hoc est diversitas harum
politiarum. Et eodem modo dicendum est de aliis politiis.
3. Deinde cum dicit supponendum itaque primo etc., distinguit
politias. Et primo ostendit quomodo distinguantur rectae politiae ab
iniustis. Secundo quomodo distinguantur utraeque politiae in seipsis,
ibi, determinatis autem his et cetera. Circa primum tria facit.
Primo ostendit ad quid sit civitas ordinata. Secundo ostendit quomodo
distinguantur principatus adinvicem, ibi at vero et principatus etc.;
tertio concludit differentiam rectarum politiarum et iniquarum, ibi,
manifestum igitur et cetera. Circa primum duo facit. Primo dicit de
quo est intentio. Secundo incipit exequi propositum, ibi, dictum est
autem et cetera. Dicit ergo primo, quod cum oporteat distinguere
politias abinvicem, oportet primo duo praemittere; quorum primum est
propter quid civitas sit instituta. Secundum est, quod sint
differentiae principatuum, qui sunt circa homines et circa omnia quae
veniunt in communionem vitae. Ex his enim duobus poterit accipi
differentia iustae et iniustae politiae.
4. Deinde cum dicit dictum est autem in primis etc., ostendit quid
sit finis civitatis vel politiae. Et dicit quod dictum est in primo
libro, in quo determinatum est de oeconomia et despotia, quod homo
naturaliter est animal civile; et ideo homines appetunt adinvicem
convivere et non esse solitarii, etiam si in nullo unus alio indigeret
ad hoc quod ducerent vitam politicam: sed tamen magna utilitas est
communis in communione vitae socialis. Et hoc quantum ad duo. Primo
quidem quantum ad bene vivere: ad quod unusquisque affert suam partem,
sicut videmus in qualibet communitate, quod unus servit communitati de
uno officio, alius de alio, et sic omnes communiter bene vivunt. Hoc
igitur, scilicet bene vivere, maxime est finis civitatis vel politiae
et communiter quantum ad omnes et sigillatim quantum ad unumquemque.
Secundo utilis est vita communis etiam propter ipsum vivere, dum unus
in communitate vitae existentium alii subvenit ad sustentationem vitae
et contra pericula mortis. Et propter hoc homines ad invicem
conveniunt et conservant politicam communionem, quia etiam ipsum vivere
secundum se consideratum absque aliis quae faciunt ad bene vivendum est
quiddam bonum et diligibile, nisi forte homo in vita sua patiatur
aliqua valde gravia et crudelia. Et hoc patet ex hoc quod homines
etiam si multa mala sustineant, tamen perseverant in affectu vivendi
quodam modo inviscati id est fortiter coniuncti ad desiderium vitae, ac
si ipsa vita habeat in se quoddam solatium et dulcedinem naturalem.
5. Deinde cum dicit at vero et principatus etc., distinguit species
principatus. Et primo in oeconomicis. Secundo in politicis, ibi,
propter quod et politicos et cetera. Dicit ergo, quod facile est
distinguere modos principatus qui dicuntur, quia saepe etiam facta est
mentio in extraneis sermonibus praeter principalem intentionem de
ipsis, sicut in octavo Ethicorum, et supra etiam in secundo. Est
autem in domesticis duplex principatus. Unus quidem est domini ad
servos, qui vocatur despotia: et quamvis idem sit secundum rei
veritatem utile ei qui est naturaliter servus, et ei qui est
naturaliter dominus, ut scilicet iste ab illo regatur, tamen dominus
principatur servo ad utilitatem domini, non autem ad utilitatem servi,
nisi forte per accidens, inquantum scilicet corrupto servo cessat
dominium. Alius autem est principatus ad liberos, sicut ad filios et
uxorem et totam familiam, qui vocatur principatus oeconomicus. In quo
quidem principatu intenditur utilitas subditorum, vel etiam communis
utrorumque. Per se quidem et principaliter, utilitas subditorum,
sicut videmus in aliis artibus, sicut ars medicinae intendit
principaliter utilitatem eorum qui medicantur, et ars exercitativa
intendit principaliter utilitatem eorum qui exercitantur: sed per
accidens contingit, quod etiam utilitas redundat in ipsos qui habent
artem. Ille enim qui exercitat pueros etiam ipse simul exercitatur;
aliquando etiam est de numero eorum qui exercitantur, sicut gubernator
unus est nautarum. Sic igitur exercitator puerorum et gubernator navis
considerat per se subiectorum utilitatem: sed quia ipse est unus de
numero eorum, ideo uterque per accidens participat utilitate communi
quam procurat. Et similiter pater participat utilitate domus quam
procurat.
6. Deinde cum dicit propter quod et politicos etc., distinguit
secundum praemissa principatus politicos. Et dicit quod quia
principatus qui est supra liberos ordinatur principaliter ad utilitatem
subditorum; ideo dignum reputatur quod particulariter principentur
cives secundum principatus politicos, quando fuerint instituti secundum
aequalitatem et similitudinem civium. Tunc enim dignum videtur quod in
una parte temporis quidam principentur, in alia vero alii. Secus
autem esset, si quidam civium multum excederent alios in bonitate:
tunc enim dignum esset, ut illi semper principarentur; sicut infra
dicetur. Sed circa istud dignum variatur aestimatio hominum secundum
temporum diversitatem. A principio enim ipsi qui principabantur quasi
aliis servientes reputabant dignum, sicut et erat, ut ipsi in parte
ministrarent aliis intendentes utilitati aliorum, et iterum alio
tempore aliquis alius principaretur qui intenderet ad bonum eius, sicut
ipse prius intenderat ad bonum aliorum: sed postea homines, propter
utilitates quae veniunt ex bonis communibus quae sibi principantes
usurpant et quae veniunt etiam ex ipso iure principatus, volunt semper
principari, ac si principari esset sanum esse, et non principari,
esset infirmum esse. Sic enim videntur homines appetere principatum,
sicut infirmi appetunt sanitatem.
7. Deinde cum dicit manifestum igitur etc., concludit ex dictis
distinctionem rectarum politiarum ab iniustis. Cum enim ita sit quod
principatus liberorum sit ordinatus ad utilitatem subditorum,
manifestum est quod in quibuscumque politiis principes intendunt
communem utilitatem, illae sunt rectae politiae secundum iustitiam
absolutam: in quibuscumque vero politiis intenditur sola utilitas
principantium, illae sunt vitiatae et corruptiones quaedam rectarum
politiarum: non enim in eis est iustum simpliciter, sed iustum
secundum quid, ut infra dicetur. Principantur enim despotice civitati
utentes civibus sicut servis, scilicet ad suam utilitatem: et hoc est
contra iustitiam, quia civitas est communitas liberorum; servus enim
non est civis, ut supra dictum est.
|
|