|
1. Determinatis autem hiis et cetera. Postquam philosophus
distinxit politias rectas ab iniustis, hic intendit distinguere
utrasque abinvicem. Et circa hoc duo facit. Primo dicit de quo est
intentio. Secundo exequitur propositum, ibi, quoniam autem politia
et cetera. Dicit ergo primo, quod postquam praedicta determinata
sunt, consequens est determinare de politiis quot sint numero et quae
sint; et hoc ordine, ut primo consideremus de politiis rectis,
secundo de iniustis.
2. Deinde cum dicit quoniam autem politia etc., distinguit
politias. Et circa hoc tria facit. Primo ostendit secundum quid
accipienda sit politiarum distinctio. Secundo distinguit politias,
ibi, vocare autem consuevimus et cetera. Tertio obiicit contra
praedicta, ibi, oportet autem paulo et cetera. Dicit ergo primo,
quod (quia) politia nihil est aliud quam politeuma, quod significat
ordinem dominantium in civitate. Necesse est quod distinguantur
politiae secundum diversitatem dominantium. Aut enim in civitate
dominatur unus, aut pauci, aut multi. Et quodlibet horum trium
fuerit, potest dupliciter contingere. Uno modo quando principantur ad
utilitatem communem, et tunc erunt rectae politiae. Alio modo quando
principantur ad propriam utilitatem eorum qui dominantur, sive sit
unus, sive pauci, sive plures; et tunc sunt transgressiones
politiarum; quia oportet dicere quod vel subditi non sint cives, vel
quod in aliquo communicent utilitate civitatis.
3. Deinde cum dicit vocare autem consuevimus etc., distinguit
utrasque politias per propria nomina. Et primo rectas. Secundo
vitiosas, ibi, transgressiones autem et cetera. Dicit ergo primo,
quod si sit monarchia, id est principatus unius, vocatur regnum
consueto nomine si intendat utilitatem communem. Illa vero politia in
qua pauci principantur propter bonum commune, plures tamen uno,
vocatur aristocratia, id est potestas optimorum vel optima, vel quia
optimi principantur, scilicet virtuosi; vel quia ordinatur talis
politia ad id quod est optimum civitati et omnium civium. Sed quando
multitudo principatur intendens ad utilitatem communem, vocatur
politia, quod est nomen commune omnibus politiis. Et hoc quod ista
politia vocetur tali nomine, rationabiliter accidit: de facili enim
contingit quod in civitate inveniatur unus vel pauci qui multum excedant
alios in virtute: sed valde difficile quod multi inveniantur qui
perveniant ad perfectum virtutis; sed maxime hoc contingit circa
bellicam virtutem, ut scilicet multi in ea sint perfecti. Et ideo in
hac politia principantur viri bellatores et illi qui habent arma.
4. Deinde cum dicit transgressiones autem etc., distinguit
corruptiones dictarum politiarum per nomina. Et dicit quod dictarum
politiarum sunt istae transgressiones: tyrannis quidem regni;
oligarchia autem, id est principatus paucorum, aristocratiae
transgressio est; democratia autem, id est potestas populi, id est
vulgalis multitudinis, est transgressio politiae in qua multi
principantur saltem propter virtutem bellicam. Ex quo concludit quod
tyrannis est monarchia, id est principatus unius intendens utilitatem
principantis. Oligarchia vero est tendens ad utilitatem divitum.
Democratia vero ad utilitatem pauperum: nulla vero earum intendit ad
utilitatem communem.
5. Deinde cum dicit oportet autem paulo etc., obiicit contra
praedicta. Et circa hoc tria facit. Primo dicit de quo est
intentio: et repetit quae praedicta sunt. Secundo movet
dubitationem, ibi, prima autem dubitatio est et cetera. Tertio ponit
solutionem, ibi, videtur igitur ratio et cetera. Dicit ergo primo,
quod oportet aliquantulum a remotiori discutere quae sit unaquaeque
politiarum praedictarum cum habeat quasdam dubitationes. Ille qui
philosophatur in unaquaque arte, quasi considerans veritatem et non
solum respicit ad id quod est utile ad agendum, nihil debet despicere
vel praetermittere, sed in singulis declarare veritatem. Dictum est
autem quod tyrannis est quaedam monarchia despotica id est dominativa
politicae communitatis, quia scilicet utitur civibus ut servis.
Oligarchia vero est quando dominantur politiae illi qui abundant in
divitiis. Democratia vero est quando dominantur politiae non illi qui
possident multitudinem divitiarum, sed magis pauperes.
6. Deinde cum dicit prima autem dubitatio etc., movet
dubitationem. Et primo ponit dubitationem, secundo excludit quamdam
responsionem, ibi, at vero siquis et cetera. Dicit ergo primo, quod
prima dubitatio est contra definitionem, scilicet democratiae et
oligarchiae. Dictum est enim quod democratia est quando dominantur in
civitate egeni oligarchia autem quando dominantur divites; ipsum autem
nomen oligarchiae designat principatum paucorum, nomen autem
democratiae designat principatum populi sive multitudinis. Ponatur
ergo quod in aliqua civitate sint plures divites quam pauperes, et
divites sint domini civitatis: videtur, secundum hoc, quod sit ibi
democratia, quae est quando multitudo dominatur; similiter autem si
alicubi contingat quod pauperes sint pauciores, sed sint meliores et
fortiores et dominentur civitati, sequetur, secundum hoc, quod sit
ibi oligarchia quia pauci dominantur. Non ergo videtur quod sit bene
definitum de politiis cum dictum est quod democratia est dominium
pauperum, oligarchia dominium divitum.
7. Deinde cum dicit at vero si quis connectens etc., excludit
quamdam responsionem. Posset enim aliquis dicere, quod in definitione
oligarchiae est coniungenda paucitas divitiis; et in definitione
democratiae est coniungenda multitudo paupertati; ita scilicet quod
oligarchia sit in qua pauci divites principantur, democratia autem in
qua multi pauperes. Sed hoc iterum habet aliam dubitationem: si enim
sufficienter divisae sunt politiae, ita scilicet quod nulla sit alia
politia praeter praedictas, non erit dare sub qua politia
comprehendantur duae praedictae politiae: scilicet quando principantur
vel multi divites, vel pauci pauperes.
8. Deinde cum dicit videtur igitur etc., concludit ex praemissis
solutionem dubitationis. Et dicit quod ratio praemissae dubitationis
videtur manifestare, quod principes esse multos, per accidens se
habeat ad democratias: et eos esse paucos per accidens se habeat ad
oligarchias, eo quod ubique inveniuntur plures pauperes quam divites;
et secundum hoc nomina sunt posita prout in pluribus invenitur. Sed
quia id quod per accidens est, non est differentia specifica; ideo
oligarchiae non distinguuntur a democratiis per se loquendo secundum
multitudinem et paucitatem: sed id quo per se differunt sunt paupertas
et divitia: alia enim est ratio regiminis quod ordinatur ad opulentiam
et eius quod ordinatur ad libertatem quae est finis democratiae. Et
ideo necesse est quod ubicumque aliqui dominantur propter divitias,
sive sint plures, sive pauciores, quod ibi sit oligarchia; et
ubicumque dominantur pauperes, ibi sit democratia: sed per accidens
est, quod hi sint multi, et illi pauci. Pauci enim sunt, qui
abundant divitiis, sed omnes participant libertate; et propter haec
duo altercantur sibi invicem; dum pauci volunt praeesse propter
excessum divitiarum, et multi volunt praevalere paucis, quasi
aequivalentes eis propter libertatem.
Nota Editoris
Expositio Sancti Thomae librorum Politicorum desinit in libro III
lectione VI. Eam tamen retulit et usque ad finem pertraxit Petrus
de Alvernia.
|
|