Lectio 7

1. Postquam philosophus declaravit per quid distinguuntur popularis status et paucorum, in parte ista ostendit per quid antiqui istas politias determinaverunt. Et quia determinaverunt huiusmodi politias per iustum quoddam, ideo determinat in parte ista de iusto paucorum potentia, et multorum, et quomodo verum dixerunt, et quomodo non: et dividitur in partes duas. In prima praemittit intentum suum. Secundo prosequitur, ibi, omnes enim tangunt, et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum est, quid est paucorum status, et multorum, et quod distinguuntur per divitias et penuriam, primo accipiendum definitiones, quas antiqui assignaverunt de ipsis. Definiunt autem ista per iustum, quia politia est ordo inhabitantium in civitate, et iste ordo attenditur secundum aliquam iustitiam; ideo huiusmodi politias definiverunt per iustum: propter quod videndum est, quid sit iustum multorum.

2. Deinde cum dicit omnes enim prosequitur intentum suum. Et quia antiqui, ut dictum est, istas politias distinxerunt per iustum, vult determinare, quod huiusmodi iustum sit iustum secundum quid, non simpliciter. Et primo ostendit, quod sit iustum secundum quid. Secundo specialiter, quod non sit iustum simpliciter, ibi, quod autem principalissimum, et cetera. Adhuc prima in duas: quoniam primo declarat, quod isti tetigerunt iustum secundum quid, non simpliciter. Secundo assignat causam cuiusdam dicti, ibi, causa autem, quia et cetera. In prima dicit, quod omnes antiqui determinantes de paucorum statu, et de multorum, tangunt iustum secundum quid, non simpliciter, procedentes usque ad aliquid: et dicunt non omne illud quod est proprie iustum et simpliciter iustum, sed illud quod est improprie et secundum quid iustum. Et hoc apparet, quia iustum attenditur secundum aliquam proportionem, et secundum aliquam dignitatem, saltem in iustitia distributiva. Et ideo ubi est iustum secundum proportionem, quae est secundum dignitatem, respectu boni simpliciter, ibi est bonum simpliciter: ubi autem non est respectu boni simpliciter, sed secundum quid, ibi iustum non est simpliciter, sed secundum quid. Hoc autem est in statu multorum, et paucorum. In statu enim paucorum attenditur iustum penes divitias, in statu vero multorum penes libertatem. Et manifestum est, quod ista non sunt bona simpliciter: bona enim simpliciter sunt bona virtutis: quare manifestum est, quod isti tetigerunt iustum secundum quid, non simpliciter. Iterum hoc apparet. Iustum enim aequale videtur esse vel consistere in quadam aequalitate secundum proportionem; quae non solum attenditur ex parte rerum, quae distribui debent, sed ex parte suppositorum, quibus debet fieri distributio. In iustitia enim facienda etiam attenditur aequalitas proportionis ex parte personarum, quibus debet fieri iustitia secundum aliquam dignitatem: et eamdem oportet esse proportionem rerum quae distribuuntur; ut si sint aequales secundum virtutes, aequaliter distribuatur eis de bonis. Si autem inaequales secundum virtutem, distribuatur eis aequaliter secundum proportionem, ut quanto excedit unus alium in virtute, tanto plus distribuatur ei de bonis communibus. Similiter etiam si quantum ad aliquid attendatur dignitas. Et antiqui decertantes de iusto paucorum potentiae et multorum, concesserunt bene aequalitatem ex parte rerum et tetigerunt; aequalitatem autem suppositorum praetermiserunt, et male quantum ad hoc iudicaverunt. Quare manifestum est, quod non tetigerunt iustum simpliciter; quare, male ipsum iudicaverunt.

3. Deinde cum dicit causam autem assignat causam cuiusdam dicti. Dixit enim, quod male iudicaverunt de iusto, et assignat causam huiusmodi: et dividitur in duas, secundum quod dupliciter assignat. Secunda, ibi, deinde autem et cetera. In prima dicit, quod causa quare male iudicaverunt de iusto, non considerantes aequalitatem personarum sed rerum, haec fuit, quia de seipsis iudicaverunt: fere autem plures pravum iudicium dant de seipsis; et ratio huius est, quia ad iudicium requiritur prudentia. Prudentia autem praesupponit appetitum rectum per virtutem moralem: quod ergo pervertit appetitum, pervertit iudicium rationis. Iudicium autem de seipso pervertit appetitus malus et perversus. Homo autem habet ut in pluribus perversum appetitum respectu suiipsius, quia unusquisque nimis afficitur ad seipsum. Et ideo propter nimiam dilectionem et affectionem quam habet ad seipsum, voluntas pervertitur a fine recto: et ideo iudicantes de seipsis prave iudicant. Et dicit fere autem etc. quia sapientes non male iudicant de seipsis: habent enim prudentiam et appetitum rectum, et cognoscunt se sicut sunt, et ideo non inordinate afficiuntur ad seipsos; propter quod recte iudicant de seipsis sicut de aliis. Cum ergo iustum sit aequale eodem modo et ex parte rerum, et ex parte personarum, sicut dictum est in Ethicis, ipsi vero antiqui erant personae, quibus fiebat distributio, et iudicabant de seipsis: concesserunt aequalitatem ex parte rerum, non personarum: quare manifestum est, quod male iudicaverunt de iusto.

4. Deinde cum dicit deinde autem hoc idem probat secunda ratione: et dicit, quod iterum manifestum est, quod hi qui favent statui paucorum et multorum, male iudicaverunt de iusto, et propter causam dictam, et quia tangentes iustum secundum quid, putaverunt tetigisse iustum simpliciter: sed non tetigerunt, quia dixerunt fautores status paucorum, quod si aliqui sunt inaequales secundum quid, sunt inaequales simpliciter: videlicet si sunt inaequales secundum divitias, ut unus sit ditior alio, sint inaequales simpliciter. Et ideo non tantum debet distribui de bonis communibus uni quantum alteri. Fautores status multorum dixerunt, quod si aliqui essent aequales in libertate, essent aequales simpliciter, et aequaliter debebant recipere de bonis communibus. Si autem inaequales in libertate, inaequales simpliciter et inaequaliter deberent recipere. Et sic manifestum est, quod non tangunt iustum simpliciter, sed secundum quid. Arguunt enim a secundum quid ad simpliciter: est aequalis secundum divitias, ergo aequalis: et: est aequalis in libertate, ergo aequalis simpliciter.

5. Deinde cum dicit quod autem probat specialiter, quod isti non intenderunt iustum simpliciter. Et primo quantum ad statum paucorum. Secundo quantum ad omnes, ibi, neque iis, qui a principio et cetera. In prima dicit, quod isti dimittunt principalissimum iustum. Si enim ita esset, quod civitas esset instituta finaliter propter divitias et possessiones, et homines communicassent et convenissent propter eas, tantum participarent civitate quantum divitiis. Et tunc veritatem haberet sermo eorum, qui de statu paucorum scribunt, ut qui aequales essent in divitiis, aequaliter reciperent de communi: si vero non, non. Non enim videtur eis esse iustum, si communitas habeat in bonis centum talenta, quod tantum recipiat de centum talentis, qui ad commune non apposuit nisi unam minam, idest aliquam parvam mensuram, sicut ille qui totum residuum dedit. Iterum non videtur esse iustum, quod ille qui minus apposuit ad commune, tantum recipiat de illis quae habuit communitas a principio, nec de illis quae postmodum acquisita sunt. Nunc autem civitas non est instituta propter divitias finaliter, cum divitiae ad aliquid ordinentur: quare manifestum est, quod isti qui statui paucorum favent, non tetigerunt iustum simpliciter.

6. Deinde cum dicit neque compugnationis ostendit universaliter, quod nec isti nec alii tetigerunt iustum simpliciter. Et quia iustum attenditur in ordine ad finem civitatis, in operationibus quae sunt ad alterum, ideo philosophus declarat finem civitatis, ut ex hoc appareat quid sit iustum simpliciter, et quid iustum secundum quid. Et dividitur in partes duas. Primo ostendit, gratia cuius finis civitas sit instituta. Secundo infert corollarium, ex quo apparet illud quod intendit principaliter, ibi, quapropter et cetera. Prima in duas. Primo ostendit, quod civitas non est instituta gratia alicuius boni particularis, et secundum quid. Secundo ostendit gratia cuius est instituta, ibi, sed ipsius bene vivere et cetera. Adhuc prima in duas. Primo ostendit, quod non est instituta gratia ipsius vivere absolute. Secundo, quod nec gratia commutationis, aut compugnationis, ibi, neque compugnationis gratia et cetera. In prima dicit, quod si civitas non sit instituta finaliter propter divitias, nec instituta est gratia ipsius vivere solum, ita quod ipsum vivere secundum se sit finis ultimus civitatis, sed magis ipsum vivere bene: si enim vivere absolute esset finis civitatis, quicquid attingeret ad vivere, attingeret ad finem civitatis: sed servi et bruta animalia attingunt ad vivere absolute, quare attingerent ad finem civitatis: sed non attingunt, quia felicitas, finis est civitatis: ipsa autem non participant felicitatem nec attingunt ad ipsum vivere secundum electionem: quare manifestum est, quod civitas non est instituta gratia ipsius vivere absolute.

7. Deinde cum dicit neque compugnationis ostendit, quod nec gratia compugnationis, et commutationis eorum adinvicem. Et dividitur in duas, secundum quod hoc dupliciter probat. Secunda, ibi, quod autem hoc modo et cetera. Adhuc prima in duas. In prima ponit conclusionem rationis quam intendit. In secunda probat eam, ibi, etenim utique Tyrrheni et cetera. In prima dicit quod civitas non est instituta gratia compugnationis ad inimicos, ut a nullo possint pati iniustitiam; nec gratia commutationis faciendae; nec propter aliquos contractus, vel usus, qui possunt fieri inter homines adinvicem.

8. Deinde cum dicit etenim utique probat; et dicit quod si civitas esset instituta propter ista, quae dicta sunt, tunc Tusci et Carthaginenses, qui habent aliquos contractus adinvicem, essent sub una civitate: sed hoc est falsum: quare civitas non est instituta gratia alicuius commutationis, nec compugnationis. Circa istam rationem sic procedit. Primo probat consequentiam. Secundo destruit consequens, ibi, sed neque magistratus. In prima dicit, quod si civitas esset instituta, gratia compugnationis et commutationis et contractuum, qui possunt fieri adinvicem, tunc Tusci et Carthaginenses, et omnes inter quos sunt et fiunt aliqui contractus, essent sub una civitate: sunt enim istis pacta de introductibilibus, sive de rebus apportabilibus adinvicem, ut res unius civitatis possint apportari ad aliam civitatem, et commutari. Iterum conventiones habent, quod non faciant sibi adinvicem iniustitiam de compugnatione: quare isti essent sub una civitate contra inimicos iuvando se adinvicem.

9. Deinde cum dicit sed neque destruit consequens, probando ipsum esse falsum. Et dividitur in duas, secundum quod dupliciter probat. Secunda ibi, neque quales quosdam et cetera. In prima dicit, quod manifestum est, quod non sit una civitas, quia civitas una unum principatum habet: sed cives Tusci, et Carthaginenses, et alii quibus sunt contractus adinvicem, non sunt sub uno principatu, sed sub diversis principatibus. Alius est enim principatus Tuscorum, et Carthaginensium: quare, manifestum est, quod isti non sunt sub una civitate.

10. Deinde cum dicit neque quales ponit secundam rationem ad destruendum consequens. Et dicit quod manifestum est quod isti non sunt sub una civitate, quia isti Tusci non curant quales debent esse secundum virtutem Carthaginenses, nec e converso; nec curant quomodo nullus eorum iniustus sit, nec qualiter nullus habeat malitiam, nec ad hoc laborant, nec ad hoc cooperantur; sed solum intendunt quod non faciant sibi adinvicem iniustitiam. Sed quicumque curant de bona legislatione considerant de virtute et malitia, ut malitiam repellant a civibus et faciant eos virtuosos: hoc enim intendit bonus legislator: quare manifestum est quod bona et vera civitas et non secundum sermonem tantum, debet esse sollicita de virtute, ut faciat cives virtuosos. Quamvis tamen isti non curent adinvicem quales sint secundum virtutem, nec ad hoc laborent, habent tamen aliquam communicationem; nam iuvant se in pugnando contra inimicos, et communicant in commutationibus et in contractibus, et sic de aliis. Similiter dicendum est ita, quod si sint duae civitates remotae secundum situm, quandoque tamen in commutationibus et aliis contractibus communicant et iuvant se adinvicem in compugnando contra inimicos, differentes tantum in hoc a propinquis secundum locum, quia istae propinquae, illae remotae. Et pactum est eis lex, quod non faciant sibi adinvicem iniustitiam non quod faciant se bonos cives: sicut proverbialiter dixit Lycophron sophista quod pactum inter aliquos habitum fideiussor est, quod non faciant sibi adinvicem iniustitiam; non quod bonos seinvicem faciant, nec et quales sint secundum virtutem, scilicet boni vel iusti.

11. Deinde cum dicit quod autem ponit secundam rationem ad probandum quod civitas non est instituta gratia compugnationis et commutationis et aliorum contractuum. Posset enim aliquis dicere quod si Tusci et Carthaginenses essent propinqui et commorarentur simul in uno loco et communicarent in communicationibus et contractibus aliis, essent una civitas. Hoc removet per istam rationem. Et dividitur in duas. In prima ponit rationem quasi procedens narrative. Secundo concludit conclusionem principaliter intentam, ibi, ex quo patet et cetera. In prima dicit, palam esse ex dictis, quod hoc modo se habeat, sicut dictum est, quod civitas non instituta sit gratia compugnationis, nec commutationis, nec aliorum contractuum. Si enim duae civitates distinctae, sicut Megarensium et Corinthiorum, essent propinquae secundum situm, ita quod se tangerent et circumvolverentur uno muro, adhuc non esset una civitas, quia posset contingere quod haberent diversos principatus et diversas politias, et manifestum est quod tunc non esset una civitas, etiam dato quod communicarent sibi adinvicem secundum connubia, ut aliqui civium Megarensium contraherent cum aliquibus Corinthiorum; quamvis ista communicatio sit una de propriis communicationibus quae fiunt in civitatibus. Homines enim unius civitatis frequenter contrahunt cum aliis eiusdem civitatis. Adhuc tamen non esset una civitas, quia istud possent facere diversae civitates. Eodem modo si aliqui separati essent secundum locum et haberent diversas habitationes, non tamen tantum distarent quod non possent adinvicem communicare, sed haberent leges quod in commutationibus faciendis adinvicem non inferrent iniuste sibi molestias, ut si aliquis esset faber, alius coriarius, alius agricola, alius haberet aliquam artem aliam, et essent in aliqua magna multitudine, sicut si essent decem millia, et in nullo alio communicarent adinvicem, quam in commutatione rerum et in compugnando contra inimicos, adhuc non esset una civitas; quia ista possunt contingere habitantibus in diversis civitatibus. Quae igitur est causa propter quam non est civitas una? Non est dicendum quod propter hoc non sunt propinquae secundum situm cum non sint sub una civitate, ita quod non esse propinquos secundum situm faciat civitatem non esse unam et esse propinquum faciat civitatem esse unam: quia si aliqui sic convenirent quod essent propinqui secundum situm et communicarent adinvicem, si tamen quilibet haberet domum suam et uteretur ea sicut civitate, quae communis est pluribus, et iuvarent se adinvicem contra inimicos iniuriantes eis, sed in nullo alio communicarent, non esset civitas una. Et hoc manifestum est diligenter consideranti; quia possibile est quod sint sub diversis principatibus et politiis, et tunc manifestum est quod non sunt sub una civitate. Iterum dato quod sic essent congregati, ut adinvicem colloquerentur et divisim de contractibus faciendis, adhuc non esset civitas una, quia possibile esset quod haberent diversas politias et principatus.

12. Deinde cum dicit manifestum igitur concludit conclusionem principalem. Et dicit quod manifestum est quod civitas non est communicatio loci, nec civitas finaliter instituta est ut adinvicem non faciant iniusta, nec gratia commutationis: tamen si debeat esse civitas: oportet ista existere, aliter enim non esset civitas: tamen istis solum existentibus non est primo.

13. Deinde cum dicit sed ipsius ostendit gratia cuius instituta est. Et dividitur in duas. In prima ostendit quid est civitas simpliciter. In secunda ostendit quis est finis civitatis gratia cuius instituta est, ibi, finis est et cetera. In prima dicit quod bene dictum est quod communicatio loci non est civitas, sed communicatio bene vivendi composita ex domibus et diversis generibus gratia vitae perfectae, et per se sufficientis, est civitas. Et per hoc quod dicit, communicatio bene vivendi, innuit causam formalem: per hoc quod dicit composita ex domibus, tangit causam materialem propinquam: per hoc quod dicit ex diversis generibus, tangit causas materiales remotas: per hoc quod dicit gratia vitae perfectae etc. tangit causam finalem. Sed haec non contingunt esse nisi habitantibus eumdem locum et nisi coniungantur secundum connubia. Et propter hoc in civitate fiunt affectiones amicitiae factivae et conservativae, et confraternitates, quae sunt communicationes adinvicem in comestionibus et potibus vel in aliis. Similiter fiunt sacra et conversationes et solatia propter ipsum convivere: et ratio huius est, quia amicitia multum necessaria est in civitate. Amicitia enim eligitur propter convivere, sine autem convivere non est civitas: quare amicitia necessaria est ad civitatem: sed ista quae dicta sunt, necessaria sunt ad amicitiam; et ideo ista ordinata sunt in civitate.

14. Deinde cum dicit finis quidem ostendit gratia cuius finis instituta est civitas. Et dicit quod finis civitatis propter quod civitas instituta est, est ipsum bene vivere. Civitas autem et illa quae ordinantur ad civitatem, sunt propter finem. Civitas enim est communicatio bene vivendi composita ex generibus diversis et gratia vitae perfectae et per se sufficientis. Hoc autem est vivere feliciter: bene autem vel feliciter vivere in politicis, est operari secundum optimam virtutem practice. Et propter hoc manifestum est quod communicatio politica consistit in communicatione bonarum actionum, et consistit in ipso vivere absolute. Apparet igitur quod finis propter quem instituta est civitas bene ordinata, est secundum virtutem perfectam vivere vel operari, et non ipsum convivere.

15. Deinde cum dicit propter quod infert corollarium ex quo apparet principale intentum. Et dicit quod, cum finis civitatis sit feliciter vivere practice, feliciter autem vivere sit operari secundum optimam virtutem practicam, quae est prudentia, et communicatio politica consistit in huiusmodi actionibus; manifestum est quod illi qui plus addunt ad talem communionem plus addunt ad civilitatem, et plus civitatis pertinet ad istos quam ad illos qui sunt aequales in libertate vel genere, et quam ad illos qui sunt maiores in genere, tamen minores et inaequales secundum virtutem politicam. Iterum plus attinet illis de eis quae pertinent ad civitatem, quam illis qui excedunt alios in divitiis, sed exceduntur ab aliis in virtutibus. Ex quo apparet, quod si iustum est aequale aliquarum rerum aliquibus personis secundum dignitatem in ordine ad finem, quod in politia illa in qua ponitur rectus finis, est iustum simpliciter. Iustum enim, ut dictum est, attenditur secundum dignitatem in ordine ad finem, sicut in regno et politiis rectis universaliter. In politia autem in qua ponitur finis non rectus, non est iustum simpliciter. Tales autem sunt status popularis et paucorum; et ideo in talibus non est iustum simpliciter. Quod erat principale intentum, gratia cuius induxit totam inquisitionem de fine civitatis. Nunc recapitulat, et dicit quod manifestum est ex determinatis, quod omnes illi qui adversantur de iusto non tetigerunt iustum simpliciter, sed iustum secundum quid tantum.