Lectio 8

1. Postquam philosophus distinxit politias secundum distinctionem principatuum, et declaravit cuius gratia civitas est instituta, in parte ista inquirit quem oportet esse principantem in civitate. Et quia principatus debet distribui secundum excessum alicuius boni, inquirit secundum cuius excessum debeant distribui. Et secundum hoc dividitur ista pars in duas partes. In prima inquirit quem oportet esse principantem in civitate. Secundo inquirit secundum cuius excessum debeat distribui, ibi, quoniam autem et cetera. Prima in duas. In prima movet dubitationem, tangens quasi solutionem. Secundo arguit contra solutionem, ibi, sed haec et cetera. In prima dicit quod postquam determinatum est ad quod politiae debent distingui secundum distinctionem principatuum, sequitur dubitatio, scilicet quem oportet dominantem esse in civitate. Cum autem oporteat aliquem esse dominantem: aut dominabitur multitudo, sicut in politia quae est status popularis; aut divites ut in statu paucorum; aut virtuosi, sicut in statu optimatum; aut unus optimus, sicut in regno; aut unus pessimus, sicut in tyrannide.

2. Deinde cum dicit sed haec omnia arguit contra ista singula, et ad minus contra plura. Et dividitur in duas. In prima facit quod dictum est. Secundo specialiter inquirit, utrum magis expediat multitudinem dominari aut paucos virtuosos, ibi, de his et cetera. Prima adhuc in duas. Primo arguit quod non expedit dominari multitudinem, aut divites. Secundo quod nec unum studiosum, ibi, sed unum et cetera. Adhuc prima in duas. Primo ostendit quod non expedit multitudinem dominari. Secundo, quod nec paucos divites, ibi, ergo ne pauciores et cetera. Prima in tres, secundum quod probat per tres rationes quod non expedit multitudinem dominari. Secunda, ibi, rursumque et cetera. Tertia, ibi, adhuc et actiones et cetera. In prima dicit quod omnia ista videntur habere difficultatem. Si enim dicatur quod expedit multitudinem pauperum dominari, cum huiusmodi multitudo potentiam habeat et sine virtute, sic sequetur quod diripient propter indigentiam et potentiam bona divitum. Sed est ne hoc iniustum? Quasi diceret, sic. Secundum enim virtutem civitas debet habere dominium iustum. Quare manifestum est quod iniustitia extrema est haec, idest pessima.

3. Deinde cum dicit rursumque omnibus ponit secundam rationem. Et dicit quod, si dicatur quod expedit multitudinem dominari, sequetur sicut prius, quod diripient bona divitum et paucorum, sicut virtuosorum. Sed hoc est destruere civitatem. Sed virtus non destruit illud cuius est, quod habet eam, nec quod iustum est corrumpit civitatem: quare manifestum est quod illa lex quae praecipit multitudinem dominari, non est iusta: non igitur expedit multitudinem dominari.

4. Deinde cum dicit adhuc et ponit tertiam rationem. Et dicit quod omnes operationes, quas facit tyrannus, ut tyrannus est, iniustae sunt, quia tyrannus per potentiam suam violentiam facit et accipit bona subditorum: talis autem operatio iniusta est. Sed ubi multitudo dominatur, facit violentiam divitibus ad modum tyranni diripiendo bona eorum; et ideo manifestum est quod multitudo est sicut tyrannus: quare operationes multitudinis sunt iniustae, ergo non expedit multitudinem dominari.

5. Deinde cum dicit ergo ne ostendit quod non est iustum dominari paucos divites. Et dividitur in duas. In prima ostendit quod non expedit paucos divites dominari. Secundo quod nec virtuosos, sive paucos sive plures, ibi, sed epiiches et cetera. In prima dicit quasi interrogando: est ne iustum pauciores divites dominari in civitate? Quasi dicat: non est iustum pauciores dominari, quia per potentiam suam diripient bona pauperum et possessiones; sicut e contrario multitudo si dominaretur; et sic iustum esset divites diripere bona multitudinis et e contrario iustum esset multitudinem diripere bona divitum. Sed hoc est iniustum, ut visum est: quare manifestum est quod pravum et iniustum est et non studiosum divites paucos dominari.

6. Deinde cum dicit sed epiiches ostendit quod non est iustum dominari virtuosos, sive plures, sive paucos. Aliquis enim diceret quod verum est quod non expedit dominari nec paucos divites, nec multitudinem; sed bene expedit et iustum est virtuosos dominari et esse dominos inter omnes. Sed istud videtur esse falsum: quia si soli virtuosi principentur, omnes alii erunt inhonorati, quia non attingunt ad honorem principatus, quia principatus honores sunt. Sunt enim praemium virtutis, et hoc est honor, sicut dicitur primo et quarto Ethicorum. Ergo qui non attingit ad principatum, non attingit ad honorem. Principantibus igitur virtuosis alii remanent inhonorati: sed hoc est inconveniens. Est enim hoc causa dissensionis: omnes enim appetunt honorem naturaliter, propter quod appetunt honorari a bonis et sapientibus qui melius et rectius possent iudicare. Si ergo auferatur eis honor, sequitur dissensio et multa mala in civitate: quare non est iustum virtuosos dominari.

7. Deinde cum dicit sed unum ostendit quod non est iustum dominari unum virtuosum. Et dividitur in partes duas. In prima facit quod dictum est. In secunda, quia posset aliquis dicere quod non expedit hominem principari, sed hominem per legem ostendit contrarium, ibi, sed forte dicet et cetera. In prima dicit quod non expedit unum virtuosum valde principari; quia si unus valde virtuosus dominetur, plures erunt inhonorati honore principatus: sed hoc est inconveniens. Ex hoc enim sequuntur dissensiones in civitate et perturbationes, sicut dictum est. Iterum videbitur politia peior esse quam status paucorum, quia in principatu paucorum pluribus impenduntur, in ista autem uni. Hoc autem peius videtur esse, quia malum quanto magis divisum est, tanto minus existit et tolerabilius est: quare manifestum est quod non expedit unum virtuosum dominari.

8. Deinde cum dicit sed forte quia diceret aliquis, quod lex debet dominari non homo, arguit contra hoc. Et primo ponit rationem per quam videtur quod lex debet dominari. Secundo arguit in contrarium, ibi, si igitur et cetera. In prima dicit quod pravum et iniustum est hominem principari et non legem, quia homo habet passiones sibi coniunctas. Passiones autem distrahunt voluntatem et faciunt deviare a recto fine, et per consequens pervertunt iudicium rationis. Lex autem nullas habet passiones: quare per legem non contingit deviare e recto iudicio rationis. Cum igitur melius et iustius sit illum principari qui non potest deviare a recto fine, quam illum qui potest, et homo potest deviare a recto fine, lex vero non; manifestum est quod iustum est legem dominari, non hominem.

9. Deinde cum dicit si igitur arguit in contrarium; et dicit quod non videtur esse verum quod legem sit iustum dominari universaliter; quia contingit leges esse pertinentes ad potentiam paucorum vel multorum; et tales leges datae et ordinatae sunt in ordine ad finem illarum. In illis autem non supponitur rectus finis simpliciter, sicut praedictum est: ergo nec leges istae sunt iustae simpliciter. Quare manifestum est quod non differt quid dicatur, sive legem, sive aliud aliquid aliorum principari; quia semper idem accidit inconveniens, sicut prius ostensum est de omnibus.

10. Deinde cum dicit de aliis omissis aliis, specialiter descendit ad inquirendum utrum magis expediat multitudinem, aut paucos virtuosos dominari. Et dividitur in duas. In prima praemittit quod omissis aliis, de quibus non est argutum, quia altera ratio est (manifestum est enim quod unum pessimum non expedit dominari, quia hoc est per se manifestum), altera ratio de hoc et de aliis, quia de aliis est dubium, sed de hoc non; ideo philosophus non arguit ad istud. Sed inquirendum est, utrum multitudinem magis expediat dominari, quam virtuosos, paucos tamen. Hoc enim videtur habere dubium et solutionem qua dissolvitur ratio, quae in oppositum adducebatur prius; et magis videtur esse verum et expediens multitudinem principari debere quam paucos virtuosos.

11. Deinde cum dicit multos enim prosequitur; et primo ostendit quod magis expediat multitudinem dominari quam paucos virtuosos. Secundo solvit dubitationem, et quamdam aliam annexam illi, ibi, quapropter et cetera. Prima in duas. Primo declarat unam propositionem. Secundo arguit ex illa, ibi, si igitur et cetera. Adhuc prima in duas. Primo manifestat illam propositionem. Secundo ponit differentiam inter aliqua de quibus erat mentio facta, ibi, multos enim et cetera. In prima dicit, quod si sint multi non virtuosi simpliciter, cum convenient in aliquod unum, facient unum aliquod studiosum, non sic quidem, ut quilibet faciat aliquid studiosum per se, et aliquid melius, sed omnes simul faciant unum aliquid studiosum, et sunt aliquid melius quam quilibet divisim acceptus. Et hoc declaravit per simile; et dicit, quod sicut illi qui faciunt coenam ad communes expensas et quilibet modicum apportat, quod autem collectum est ex omnibus apportatis magnae quantitatis est, sic est in proposito, si sint multi et quilibet aliquid habeat virtutis et prudentiae, cum convenerint in unum facient unum aliquid magnum et virtuosum. In quo enim unus deficit, contingit alterum abundare; ut si unus non inclinetur ad fortitudinem alter inclinabitur; et si alius non inclinetur ad temperantiam, alter inclinabitur: et ubi unus non poterit praevidere bene, alter poterit: et sic cum convenerit, facient quasi unum hominem virtuosum et perfectum: hominem dico habentem multitudinem sensuum, per quos discernere possit, et multitudinem manuum et pedum per quae possit moveri ad operationem et operari. Similiter etiam quantum ad mores et quantum ad intellectum se habet. Ex omnibus enim, cum convenerint, efficietur quasi unus homo perfectus secundum intellectum, quantum ad virtutes intellectuales, et secundum appetitum quantum ad morales. Et adducit aliud simile: dicens, quod propter hoc quod multi sunt aliquid melius simul iuncti, quam quilibet illorum, contingit quod opera musicalia, et opera poetarum melius facta sunt et ducta ad perfectionem per plures quam per unum. Sic enim inventae fuerunt artes et scientiae; quia primo unus invenit aliquid et illud tradidit et forte inordinate: alius post hoc accepit illud et addidit et totum tradidit et magis ordinate; et sic consequenter donec perfecte artes et scientiae inventae sunt: et manifestum est quod aliqui aliqua invenerunt, sed omnes simul omnia: et manifestum est quod plus est et perfectius illud quod omnes invenerunt quam illud quod quilibet per se.

12. Deinde cum dicit sed hoc differunt ponit differentiam inter unum virum studiosum simpliciter, et quemlibet illorum, ex quibus cum convenerint in unum, factum est aliquid studiosum. Et dicit quod viri studiosi, sive virtuosi, differunt a quolibet illorum multorum ex quibus cum convenerint in aliquod unum, fit aliquid virtuosum, sicut bonus differt a non bono; quoniam viri virtuosi boni simpliciter sunt; sed quilibet istorum secundum se acceptus non est bonus, quia non est virtuosus perfecte. Iterum differunt viri studiosi ab istis divisim acceptis, sicut picta per artem differunt a veris. Circa quod intelligo quod pictor volens aliquid pingere per artem, sicut imaginem hominis, considerat bonam dispositionem oculorum in isto dimittens malas dispositiones aliorum membrorum; similiter considerat bonam dispositionem manus in alio dimittens malas dispositiones aliorum membrorum; et sic considerat meliores dispositiones aliorum membrorum in diversis et dimittit turpes: tunc ex omnibus istis collectis facit imaginem pulchriorem quam sit quilibet illorum ex quibus aliquid accepit. Et manifestum est quod quilibet illorum ex quibus aliquid accepit aliquid pulchritudinis habet, sed non simpliciter; illud autem quod acceptum est ex istis, simpliciter pulchrum est. Sic similiter in proposito, quilibet istorum multorum aliquid habet virtutis, sed non est simpliciter virtuosus: id autem quod simpliciter collectum est ex ipsis, simpliciter virtuosum est. Et hoc est quod intendit, cum dicit artificiose, eo quod illa vera simpliciter accepta sunt collecta in unum, et imago illa quae componitur simul ex partibus bene dispositis in diversis existentibus, pulchrior est quam unumquodque illorum, in quorum uno invenitur pulcher oculus, in alio autem pulchra manus: convenit enim bene invenire seorsum unum habentem oculum pulchriorem quam sit pictus quamvis in aliis deficiat; similiter aliquem habentem pulchram manum, quam sit picta, quamvis in aliis deficiat; similiter in aliis particulis. Similiter in proposito, differt vir studiosus ab unoquoque illorum qui dicti sunt; quia omnes bonas dispositiones secundum animam habent coniunctim, et in uno supposito unusquisque illorum unam aut in qua forte poterit excedere virtuosum, simpliciter tamen excedetur ab eo.

13. Deinde cum dicit siquidem igitur ex ista propositione declarata arguit dicens, quod immanifestum est utrum huiusmodi differentiam contingat esse circa multitudinem, et circa populum totum ad paucos virtuosos, quod scilicet tota multitudo melior sit quam illi pauci virtuosi. Tamen secundum virtutem in quibusdam est impossibile: hoc est enim quaedam multitudo bestialis, cuius homines inclinantur ad actus bestiales, et parum rationis habent. Et in tali multitudine non est verum, quod ex illis hominibus possit fieri aliquid virtuosum, si conveniant in unum. Alia est multitudo in qua quisque habet aliquid virtutis et prudentiae, et inclinantur ad actum virtutis: et in tali verum est, quod illud quod fit ex istis, cum conveniunt in unum, est aliquid virtuosum. Et hoc est quod dicit philosophus quod in aliqua multitudine non est verum, quod illa multitudo faciat aliquid virtuosum, sed in aliqua multitudine potest habere veritatem. Ex quo potest formari ratio sic. Melius est principari quod melius et studiosius est; sed contingit aliquam multitudinem esse meliorem et magis studiosam paucis virtuosis, ut probatum est, ergo et cetera.