|
1. Postquam philosophus movit dubitationem, utrum magis expediat
multitudinem dominari quam virtuosos, in parte ista solvit eam, et
quamdam annexam illi: et habet duo. Primo infert solutionem
quaestionis ex determinatis, et ponit quaestionem annexam. Secundo
solvit illam, ibi, participare et cetera. In prima dicit, quod
propter ea quae dicta sunt, potest solvi dubitatio, qua quaeritur:
utrum magis expediat dominari multitudinem, quam paucos virtuosos:
apparet enim ex dictis, quod duplex est multitudo. Una quidem
bestialis, in qua nullus habet rationem vel modicam, sed inclinatur ad
bestiales actus; et manifestum est, quod istam non expediat dominari
aliquo modo, quia sine ratione est et coniunctim et divisim. Alia est
multitudo ubi omnes aliquid habent rationis et inclinantur ad
prudentiam, et bene suasibiles sunt a ratione: et talem expedit magis
dominari, quam paucos virtuosos: quamvis enim quilibet non sit
virtuosus, tamen quod fit ex omnibus cum conveniunt, est virtuosum.
Et sic apparet solutio quaestionis; quia ubi est talis multitudo,
expedit eam magis dominari quam virtuosos: ubi non est talis, sed
bestialis, nullo modo expedit. Poterit etiam per hoc solvi quaestio
alia consequenter se habens ad illam; scilicet utrum oporteat
multitudinem et liberos dominos eligere, et eos corrigere, et quorum
expedit eos esse dominos, si expediat. Et qui sunt illi, de quibus
movet quaestionem, exponit: huiusmodi enim sunt qui non habent aliquam
dignitatem sive bonum virtutis.
2. Deinde cum dicit participare quidem solvit quaestionem. Et primo
solvit eam. Secundo solutionem confirmat per leges antiquorum, ibi,
quapropter et cetera. Prima in tres. In primo ostendit quod
inconveniens et non securum est multitudinem principari. Secundo,
quod terribile est eos nullo modo participare principatum, ibi, non
tradere. Tertio, quod expedit aliquo modo, ibi, restat utique et
cetera. In prima dicit, quod liberos et multitudinem attingere ad
principatum, maximum et primum periculum est: isti enim iniustitiam et
imprudentiam habent, et propter imprudentiam deficerent a recte
iudicando, et propter iniustitiam inclinabuntur ad opera iniusta: et
ideo sequetur quod multa mala facient quantum ad seipsos, et multa
iniusta quantum ad alios, eis iniuriando et molestando: hoc autem est
periculosum; ergo tales participare principatu inconveniens est
maximum.
3. Deinde cum dicit non tradere ostendit, quod terribile videtur
esse, eos nullo modo participare honoribus: et quod si nullo modo
concedatur eis principatus, nec attingant ad ipsum, inconveniens et
terribile videtur, quia reputabunt se inhonoratos; et cum sint multi
et pauperes, sequetur seditio et turbatio in civitate: sed istud est
terribile.
4. Deinde cum dicit restat utique concludit tertium. Et dicit quod
ex quo sequuntur multa mala in civitate, si nullo modo attingant ad
principatum, relinquitur, quod participare debent principatu aliquo
modo, saltem quantum ad consiliativum et iudicativum.
5. Deinde cum dicit propter quod confirmat solutionem per leges et
ordinationes antiquorum; et dividitur in partes duas. In prima facit
quod dictum est. In secunda arguit contra ordinationes illorum, ibi
habet autem ordinatio et cetera. In prima dicit, quod quia dictum
est, si multitudo nullo modo participet principatu, sequentur multa
mala, sicut seditio et turbatio in civitate. Solon legislator
Atheniensium, et quidam alii legislatores statuerunt multitudinem in
eligendo et corrigendo principes; tamen noluerunt quod quilibet
sigillatim haberet potestatem in eligendo et corrigendo; et hoc
rationabiliter; quia quilibet secundum se virtutem non habet: et ideo
deficeret in eligendo et corrigendo. Et dicimus, quod isti noluerunt
quod quilibet haberet potestatem in eligendo et corrigendo principantem
propter causam dictam, sed omnes insimul. Et ratio huius est, quia
quamvis quilibet non habeat virtutem perfectam, unde recte se possit
habere in principatu, tamen tota multitudo sufficienter virtutem
habet, et discretionem in eligendo et corrigendo: in ista enim
multitudine sunt sapientes et virtuosi aliqui, et aliqui non; et plus
valet quod sumantur isti omnes simul, quam si sumerentur virtuosi et
sapientes solum: sic enim est hic, sicut est de alimento: alimentum
enim impurum sumptum cum puro, plus proficit quam alimentum impurum,
si per se assumatur: impuri enim alimenti malitia et improbitas per
purum sibi permixtum corrigitur, et ex eis commixtis fit bonum
alimentum, et impurum ad aequalitatem redigitur: sic in republica
insipientes in consulendo et decernendo quodammodo rectificantur a
sapientibus, ut possint aliquo modo reipublicae prodesse.
6. Deinde cum dicit habet autem obiicit contra istam ordinationem
antiquorum: et dividitur in duas secundum quod dupliciter obiicit.
Secunda, ibi, alia autem est habita et cetera. Prima in duas. In
prima tangit obiectionem. Secundo solvit, ibi, sed forte et cetera.
Adhuc prima in duas. Primo praemittit duas propositiones. Secundo
arguit ex illis, ibi, quare secundum et cetera. Prima in duas,
secundum quod duas propositiones proponit. Secunda, ibi, deinde
circa electionem et cetera. In prima dicit: ita dictum est quod
Solon et quidam alii legislatores ordinaverunt, quod multitudo haberet
potestatem in eligendo, et corrigendo principatum. Videtur quod haec
ordinatio habet dubitationem. Et ad declarationem praemittit istam
propositionem. Cuius est aliquem medicari et sanare ab aegritudine
praesente, eius est iudicare quis recte sanatus est: hoc autem facit
medicus. Et ratio propositionis est, quia cuius est aliquid facere
per deductionem ex causis et principiis, eius est resolvere ipsum usque
ad primas causas, considerando ex quibus et qualibus causis est et
habet esse: hoc autem est iudicare; ergo eiusdem est aliquid
constituere, et iudicare de ipso: similiter est in aliis artibus:
sicut enim medicus in medicinalibus iudicat et corrigit, similiter et
alii in suis artibus. Ulterius dicit quod medicus triplex est: unus
quidem est qui non novit artem, sed ordinata ab aliis aliqualiter scit
applicare ad opus. Alius est artifex principalis, qui novit
simpliciter omnes causas et principia medicinae; et tertius est
expertus qui aliqua novit, sed non simpliciter. Cum igitur dicimus
medicum iudicare de eo quem sanat, intelligimus de medico secundo et
tertio modo. Et sicut circa medicinam est considerare triplicem
medicum, scilicet practicum, scientem et expertum, sic circa omnes
alias artes fere: in omnibus autem ipsis iudicium rectum, de his quae
sub ipsis sunt, attribuimus non minus, idest parum minus expertis quam
ipsis scientibus. Dicit autem non minus, quia scientes simpliciter in
omnibus melius iudicant.
7. Deinde cum dicit deinde circa proponit secundam propositionem; et
dicit, quod sicut est circa iudicium, sic est circa electionem, quod
scientis est recte eligere, et hoc est opus eius, sicut geometra
iudicat recte de geometricis, et gubernator de gubernativis, et sic de
aliis. Et ratio huius est. Electio enim est appetitus
praeconsiliantis, consilium autem est ratiocinatio de eis quae sunt ad
finem, ratiocinari autem recte de his quae sunt ad finem scientis est.
Quare manifestum est, quod opus scientis est iudicare, et recte
eligere. Et si idiotae aliqua recte eligant, non tamen sicut
scientes, nec magis ipsis; quia si recte eligant, vel iudicent, hoc
est a casu; non sic autem sapientes.
8. Deinde cum dicit quare secundum ex istis duobus arguit, quod non
expedit populum habere potestatem in eligendo et corrigendo
principatum; dicens, quod manifestum est ex dictis, quod non expedit
multitudinem habere dominium in electione et correctione principum,
quia sicut dictum est, scientis est eligere, et corrigere prudentis;
sed multitudo et ignorans et imprudens est; quare non expedit
multitudinem dominari in eligendo et corrigendo.
9. Deinde cum dicit sed forte solvit istam dubitationem: et
dividitur in duas, secundum quod dupliciter removet ipsam. Secunda
ibi, et quia de quibusdam et cetera. In prima dicit, quod forte
omnia ista non habent veritatem, nec bene dicta sunt; et hoc propter
rationem superius dictam. Si enim sit multitudo non vilis, sive
bestialis, sed aliquid habens rationis et virtutis, bene etiam
suasibilis, habens sapientes a quibus recte suadeatur, talem
multitudinem simul sumptam bene expedit habere potestatem in eligendo et
corrigendo principem, et si unusquisque illorum non habeat sufficienter
rationem et virtutem, per quam possit recte eligere et corrigere,
tamen omnes simul habent, et constitutum ex omnibus cum conveniunt,
virtuosum est simpliciter. Ex quo apparet, quod philosophus respondet
per interemptionem minoris cum dicebatur quod multitudo est imprudens et
ignorans: verum est si fuerit talis, sicut dictum est. Et dicit
forsan quia in aliqua politia non expedit multitudinem habere potestatem
in eligendo et corrigendo, sicut in regno. In regno enim si unus sit
simpliciter prudens et alii regantur quasi dominativo principatu, ut
inferiores obediunt superiori, non expedit multitudinem habere
potestatem; sed in politia, ubi multitudo est aequalis expedit.
10. Deinde cum dicit et quia de secundo removet obiectionem quasi
interimendo maiorem; et dicit quod istud quod accipiebatur quod
scientis solum secundum unamquamque artem est iudicare de opere suo,
non habet veritatem, puta si sint aliqui qui fecerunt aliqua opera, et
tamen non utantur illis, non est verum quod illi bene iudicent; sed
illi qui utuntur recte iudicant; sicut non solum aedificator iudicat
domum, immo melius iudicat ille qui ea facta utitur, sicut
paterfamilias: similiter nauta gubernaculum accipit a carpentario, et
melius iudicat de ipso quam carpentarius; sic et conviva de epulis
melius iudicat quam coquus. Haec ergo dubitatio isto modo videtur esse
dissoluta sufficienter. Similiter etiam est in proposito quod melius
iudicat qui utitur principatu; hoc autem est multitudo. Et est
intelligendum quod tres sunt artes se habentes per ordinem. Una quidem
est quae versatur circa materiam, sicut est illa quae praeparat
materiam, sicut est lignorum dolativa et praeparativa. Alia est quae
in materia dispositiva introducit formam, sicut navifactiva. Tertia
est usualis quae utitur nave facta. Et istae sic se habent: quod
prima rationem operandi habet a secunda, et est propter ipsam:
disponit enim sic ligna, quia talis forma quam considerat debet
introduci in materiam talem; et tamen ipsa secundum se, formam illam
non novit. Similiter secunda rationem operandi habet ex tertia et est
propter ipsam; talem enim formam inducit in lignis, cui competit talis
finis qui consideratur a tertia quae dicitur usualis; et ideo etiam
considerat causam omnium aliarum primam. Per resolutionem autem ad
primam causam iudicatur de re certius; et ideo usualis rectius iudicat
quam ille qui formam inducit in materia. Si autem sit aliqua scientia
quae aliquid constituat in esse et eo utatur, ista melius iudicat et
certius omnibus.
11. Deinde cum dicit alia autem ponit secundam obiectionem contra
illam ordinationem; et dividitur in duas. In prima ponit
obiectionem. In secunda solvit, ibi, similiter itaque et cetera.
In prima dicit quod alia est dubitatio contra illam ordinationem se
habens ad primam: inconveniens enim est pravis et imprudentibus
committere maxima; sed electio et correctio principum maxima sunt in
civitate; ergo committere ista pravis inconveniens est: sed multitudo
prava et imprudens est; ergo inconveniens est multitudinem habere
potestatem in corrigendo et eligendo super principes et virtuosos. Sed
sicut dictum est, in quibusdam politiis ista commissa sunt populo;
multitudo enim in illis dominium habet et in eligendo et corrigendo,
quia in aliqua civitate populares et inferiores attingunt ad principatum
et ad iudicativum et consiliativum, etiam de parvis honoribus iudicant
et praesunt divitibus et ducunt exercitus et principantur maximis
principatibus et magis quam maiores: quare manifestum est quod
ordinationes istorum inconvenientes sunt.
12. Deinde cum dicit similiter itaque solvit dubitationem. Et
primo facit hoc. Secundo ostendit quid ex dictis potest esse
manifestum et quid immanifestum, ibi, prima autem dicta dubitatio et
cetera. In prima dicit quod eodem modo ista dubitatio potest solvi,
sicut prima. Forte veritatem habet quod expedit aliquam multitudinem
habere potestatem in electione et correctione principum: in aliqua enim
multitudine, nec iudex, nec consiliator, nec praetor, neque
concionator unus per se est iudex de principatu et dominus in
electione, sed totum aggregatum ex praetorio consilio et populo; et
unusquisque illorum pars est aggregata, scilicet consiliarius et
concionator et iudex. Et manifestum est quod expedit magis dominari
totam multitudinem quam aliquos, quia tota multitudo studiosa magis est
quam aliqui pauci. Est enim multitudo ex sapientibus mediocribus et
inferioribus: est enim ibi populus et consilium et praetor. Et
manifestum est quod honorabilior est tota multitudo quam aliquis unus
secundum se acceptus vel aliqui pauci. Et ex his manifestum est, quod
obiectio praedicta non valet. Quod enim dicebatur quod multitudo prava
est et imprudens, dicendum quod non est verum: quamvis enim aliqui
sint tales, non omnes tamen. Sed si esset talis multitudo vilis in
qua nullus esset sapiens nec prudens, non expediret talem habere
potestatem in eligendo et corrigendo principes. Et ex his apparet quod
philosophus intendit quod magis expedit totam multitudinem habere
potestatem in eligendo et corrigendo quam paucos: et vocat hic
multitudinem aggregatam ex sapientibus maioribus et prudentibus et
mediocribus et populo: istam totam multitudinem talem magis expedit
dominari quam paucos, vilem tamen multitudinem non expedit. Et dicit
forsan, quia in politia, in qua est unus excellens in virtute, et
alii nati sibi obedire, non expedit multitudinem attingere ad ista;
quia duo exiguntur in regimine politiae. Unum est ratio recta; hoc
autem habet ista multitudo per illos sapientes. Aliud est potentia,
ut possit coercere et punire malos: hoc autem habet per populum.
13. Deinde cum dicit prima autem ostendit quid est manifestum et
quid immanifestum ex praedicta dubitatione. Et primo ostendit quid est
manifestum. Secundo quid est immanifestum, ibi, quales tamen quasdam
et cetera. Ista litera dupliciter potest exponi. Primo, ut
referamus istam literam ad dubitationem, qua quaerebatur prius, utrum
magis expediret multitudinem dominari quam paucos virtuosos, ut dicamus
sic. Dubitatio prima, scilicet ista quae iam dicta est, nihil aliud
manifestat, nisi qualiter lex dominetur in civitate et qualiter
princeps, sive sit unus, sive plures: legem enim oportet esse dominam
et principativam omnium eorum de quibus leges determinare possunt:
principem autem oportet esse dominum de omnibus illis quae per leges non
possunt cum certitudine determinari. Lex enim fertur in universali;
et ideo in aliquo particulari quandoque habet instantiam: non enim
potest legislator praevidere omnia particularia in quibus lex potest
deficere: et ideo quandoque deficit. In isto autem casu princeps
dominatur. Istud vero manifestum est ex praedicta dubitatione et
solutione. Oportet enim in civitate principem habere regulam per quam
dirigatur in operationibus suis et dirigat alios et per quam iudicet:
hoc autem potest facere per legem. Quare oportet legem principari: et
quia quandoque non potest per legem iudicare, quia lex deficit in
aliquo casu, non apparet quid in illo casu oportet principem
corrigere; et ideo expedit quod in isto casu princeps dominetur.
Aliter potest exponi, ut referatur litera ad illud quod dictum est
prius: dicebatur enim quod non oportet hominem principari secundum
legem, quia passiones habet coniunctas quae pervertunt iudicium
rationis. In contrarium arguebatur, quia contingit legem esse pravam
et talem non expedit principari. Ex hoc oritur dubitatio, quem
expedit magis principari: vel legem vel hominem: et tunc legatur sic.
Dubitatio prima, hoc est prius dicta, aliud non quaerit, nisi quando
oportet legem principari et quando principem sive sit unus, sive
plures. Et sicut prius dictum est, quod legem expedit principari in
illis, in quibus potest cum certitudine terminare, in aliis in quibus
non potest, expedit principem dominari.
14. Deinde cum dicit quales tamen ostendit quid est manifestum ex
dictis: quia dictum est superius quod leges quaedam sunt rectae, hoc
autem quae sint leges rectae et quae non, adhuc non est manifestum,
sed adhuc est dubitatio de hoc, de quo similiter prius dubitatum est.
Sed de legibus dicendum est sicut de politiis: sicut enim quaedam
politiae sunt pravae et iniustae, et quaedam studiosae et iustae; sic
sunt leges quaedam iustae et studiosae, quaedam pravae et iniustae,
quia leges dantur de conferentibus ad finem politiae: ergo si finis
politiae rectus simpliciter, et politia recta et lex data de his quae
fiunt ad talem finem recta est: si finis politiae non sit rectus, nec
politia recta, nec lex data de conferentibus ad finem talis politiae
recta erit: et si hoc, manifestum est quod leges dantur in habitudine
ad politiam et ad finem eius, et manifestum est quod leges quae dantur
secundum politias rectas sunt rectae: quae secundum transgressiones non
rectae sunt.
|
|