LIBER IV


Lectio 1

1. Postquam philosophus determinavit de politia optima, puta de regno, et distinxit eius modos, et dissolvit quasdam dubitationes ex quibus apparet natura ipsius, scilicet monarchiae, idest potestatis regalis, prosequitur de aliis politiis. Et dividitur in duas. In prima ostendit de quibus et quo ordine considerandum est in hac scientia, et quae sunt considerata, et quae restant consideranda. Secundo prosequitur de illis, ibi, ut igitur et cetera. Prima in tres. In prima ostendit, quae sunt consideranda in hac scientia. Secundo ostendit, quae sunt considerata, et qui restant consideranda, ibi, quoniam autem in prima et cetera. In tertia ostendit quo ordine considerandum est, ibi, nobis autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima ostendit, quod istius scientiae est considerare de politia optima, quae et qualis sit, et quibus et qualibus congruit. Secundo ostendit quae sunt illa universaliter quae pertinent ad considerationem huius scientiae, ibi, quam optima simpliciter et cetera. In prima intendit istam rationem, in omnibus artibus factivis, et in omnibus scientiis activis, quae non versantur circa aliquam naturam particularem, sed circa aliquod unum commune, et quae perfecte considerant aliquod unum commune, unius est considerare qualis dispositio convenit unicuique illorum, quae sunt sub communi, et qualis est optima, quae competit illi communi et primo: sed politica est scientia activa considerativa alicuius unius communis, non particularis, et perfecte considerat illud: quare ipsius est considerare quae politia est optima, et quae politia quibus convenit. Circa istam rationem sic procedit. Supposita minore. Primo probat minorem, et eam ponit. Secundo concludit conclusionem, ibi, quare manifestum et cetera. Circa primum intelligendum est, quod scientiae omnes aliquod subiectum considerant, sed in quibusdam contingit esse illud univocum, in aliis autem non univocum, sed analogum, dictum de pluribus per attributionem ad aliquod prius inter illa. Et sicut est in speculativis, sic etiam est in activis et factivis, quae sunt quaedam scientiae activae et factivae considerantes aliquod unum dictum de pluribus per attributionem ad aliquod primum. Et in talibus proponit propositionem suam maiorem. Et dicit quod in omnibus artibus factivis et scientiis activis, quae non considerant particulare aliquod, sed considerant aliquod unum commune pluribus secundum analogiam perfecte considerantibus, illud commune unius est considerare quae et qualis est dispositio uniuscuiusque illorum habentium attributionem ad primum, et qualis est optima dispositio, quae competit illi primo, ad quod alia habent attributionem. Et declarat istam proportionem, quia ars exercitativa considerat quae et qualis exercitatio, cui et quali corpori conveniat. Considerat etiam quae est exercitatio optima, quae optime disposito corpori convenit. Optima enim exercitatio convenit ei qui est optime dispositus et proportionatus secundum naturam, et illa exercitatio, quae competit pluribus habentibus attributionem ad aliquid unum, illa una omnibus competit secundum attributionem. Ista enim est consideratio exercitativae artis. Et si aliquis obiiciat quod exercitativa non debet considerare dispositionem illam optimam, quia nullus attingit ad eam. Hoc removens dicit, quod si aliquis non desideret dispositionem optimam, vel quae sibi possibilis est, nec scientiam, vel habitum eorum, quae circa exercitationem illam sunt, tamen ars exercitativa de istis debet considerare. Iterum ars exercitativa debet disponere potentiam exercitati ad hanc, similiter medicina considerat sanitatem, et quae et qualis, cui et quali corpori conveniat. Considerat etiam dispositionem corporum, puta complexiones, et quae complexio optima, et quae sanitas optime complexionato congruit. Similiter est circa artem faciendi vestes, et circa omnes alias artes, et ratio huius est, quoniam si aliqua scientia considerat aliquam naturam, considerat passiones illius, considerat etiam omnia, quae attributionem habent ad illam naturam. Iterum passiones illorum attributorum, sed passio primi in scientia est dispositio eius optima. Passiones eorum quae attribuuntur sunt quales illis congruunt, et ideo eiusdem scientiae est considerare, et optimam dispositionem, et quae quali congruit.

2. Deinde cum dicit quare palam concludit conclusionem. Et dicit, quod ex istis manifestum est, quod scientiae eiusdem, scilicet politicae, est considerare quae est optima politia. Haec autem est quae maxime desideratur, et est secundum voluntatem, si non sit impedimentum per aliquod extrinsecum. Contingit enim per aliquod impediens quod aliquis non appetit optimam politiam. Iterum politica scientia considerat, quae politia quibus convenit. Sunt enim multi qui non possunt attingere ad optimam, quae illis competat, sed ad illam quae illis congruit.

3. Deinde cum dicit quare optimam ostendit quae pertinent ad considerationem universaliter huius scientiae. Et primo ostendit de quibus considerat per se et primo. Secundo ostendit de quibus ex consequenti; puta de differentiis legum et politiarum, ibi, propter quod et cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda tangit defectus quorumdam circa praedicta, ibi, quo plurimi et cetera. In prima dicit, quod manifestum est ex dictis, quod politicus considerat politiam simpliciter. Sicut enim dictum est, considerans aliquam naturam, considerat quae est optima dispositio eius; et ideo considerans politiam considerat eam quae est optima. Sed politicus de politia considerat: quare manifestum est, quod politicus et legislator considerant de optima politia. Iterum ad ipsum pertinet considerare quae est politia optima ex suppositione. Si enim in civitate aliqua sint plures virtuosi excedentes alios in virtute, et populus inclinetur ad virtutem, his suppositis optima politia reguntur isti. Iterum ad politicum pertinet considerare politiam quae ex suppositione, non ex suppositione simpliciter, sed ex suppositione alicuius quod non est bonum simpliciter. Si enim ista sit politia, oportet considerare in principio qualiter poterit fieri, et qualiter poterit conservari in multo tempore. Si enim aliqua civitas non regeretur optima politia simpliciter, nec etiam sufficienti in per se necessariis, nec etiam optima ex suppositione, quae ei contingere potest, sed quadam alia politia peiori ista ex suppositione non simpliciter, sed alicuius, quod non est simpliciter bonum. Item praeter omnia ista considerat politicus, quae politia cui civitati congruit.

4. Deinde cum dicit quo plurimi tangit defectum quorumdam circa praedicta. Et dividitur in duas, secundum quod dupliciter eos reprobat. Secunda, ibi, oportet autem et cetera. In prima dicit: dictum est, quod politicus debet considerare politiam optimam simpliciter, et ex suppositione, quae pluribus civitatibus congruit. Sicut medicus non solum considerat sanitatem simpliciter, sed sanitatem quae competit isti. In hoc autem multi loquentium de politia defecerunt. Et si in aliquibus dicant bene, tamen in politiis, quae non sunt optimae, opportunae tamen aliquibus civitatibus, defecerunt, quia politicus non solum habet considerare politiam simpliciter optimam, sed ex suppositione, et quae cuique congruit, et quae possibilis. Similiter debet politicus considerare politiam faciliorem et communiorem omnibus. Isti autem solum de optima politia determinaverunt, quae multis indiget, ad quam pauci pertingere possunt. Et ideo solum de illa quae vix aut nunquam esse potest, consideraverunt. Alii consideraverunt politiam magis communem, et nihil de optima dixerunt: unde reprobabant quasdam politias, sicut politias Laconicorum, et si qua alia est, quae approbanda est, et quam laudamus. Et ideo manifestum est, quod erraverunt.

5. Deinde cum dicit oportet autem secundo improbat illos. Reprobat autem eos in hoc, quod voluerunt alias politias corrigere, in quo erraverunt. Et dicit, quod volentem corrigere aliquam politiam, oportet talem modum et ordinem invenire, ad quem possunt cives suaderi, et prosequi faciliter. Non enim minus difficile videtur corrigere politiam aliquam quam instituere eam a principio; sicut non videtur minus esse difficile addiscere, postquam aliquis oblitus est, et a principio. Sic autem isti non fecerunt; oportebat autem. Oportet enim qui vult corrigere aliquam politiam, prius amovere inordinationes, quae sunt in illa politia, et deinde inducere novum ordinem. Sicut si aliquis vult calefacere frigidum, oportet, quod prius natura abiiciat formam frigiditatis, et postmodum inducat formam caliditatis: sic in proposito. Non sic autem fecerunt isti; et ideo erraverunt in corrigendo.

6. Deinde cum dicit propter quod declarat, quod oportet politicum considerare, quae sunt differentiae politiarum. Et primo facit hoc. Secundo dicit, quod ad ipsum pertinet considerare differentias legum, ibi, cum eadem autem et cetera. In prima dicit, quod praeter ea quae dicta sunt, oportet politicum considerare per quae et quomodo contingit auxiliari politiis existentibus, cum fuerit error in illis, sicut praetactum fuit in praecedentibus. Hoc autem non potest fieri, nisi manifestum sit, quae sint differentiae et species politiarum; quia non est possibile aliquem auxiliari per se in eo quod non novit. Aliqui enim dicunt popularem esse unum tantum, similiter etiam et paucorum; nunc autem istud non est verum: sunt enim plures species utriusque istarum. Oportet igitur politicum, si debeat auxiliari politiis existentibus et dirigere differentias ipsarum, non latere quot sunt, et qualiter etiam componantur ex principiis suis.

7. Consequenter cum dicit cum eadem declarat, quod oportet ipsum considerare de differentiis legum; dicens, quod cum consideratione praedictorum oportet considerare de legibus; puta quae sint optimae simpliciter, idest quae sint optimae secundum unamquamque politiam, et quae et quales unicuique illarum conveniunt. Cuius ratio est, quoniam leges omnes feruntur vel ferri debent secundum quod competit politiae per se, et non e converso politias ordinare secundum quod competit legibus. Politia enim est ordo principatuum in civitate, secundum quem distribuuntur ipsi principatus secundum rationem; et secundum quem attenditur, quem oportet esse dominantem in civitate, et quis etiam sit finis communicationis civium. Ista autem determinantur per leges. Leges enim separatae, scilicet seorsum acceptae, sunt enunciationes de agibilibus significantes praedictum ordinem, scilicet quot oportet esse differentias, et quis finis civitatis, et qualiter et quomodo oportet dominari, et qualiter oportet observare transgredientes ipsas. Igitur manifestum, quod necesse est politicum considerare leges, et differentias et numerum ipsarum, et differentias, quae sunt secundum differentias et numerum politiarum, quia non est possibile easdem leges conferre statui populari et paucorum: leges enim differunt secundum diversitatem finium: status autem popularis et paucorum non est idem finis. Nec etiam eaedem leges competunt omnibus modis statui populari; similiter nec omnibus modis statui paucorum; si non supponamus quod non sit popularis una tantum, nec paucorum una tantum, sed multae. Si enim sunt multae, aliqualiter diversos fines habent; leges vero diversificantur secundum diversitatem finium.

8. Consequenter cum dicit quoniam autem declarat, quae de praedictis considerata sunt, et quae restant consideranda. Et dividitur in duas. Quoniam primo declarat quae sunt considerata. Secundo cum dicit, reliquum de politia etc. declarat quae restant consideranda. Primo igitur dicit, quod in praecedenti methodo distinximus politias in rectas et transgressas. Rectas quidem, ut sunt regnum, quod est optimum, et optimatum, et ea quae dicitur communi nomine politia. Transgressae autem sunt tyrannis quae a regno transgreditur, et propter hoc est pessima; et paucorum quae transgreditur ab optimatum; et popularis, quae a politia. Adhuc autem consideratum est in praecedentibus de regno et de statu optimatum. Idem enim est considerare de his quae significantur per ista nomina, et de optima politia: utraque enim istarum duarum intendit principaliter in finem, qui est secundum virtutem, et ad ipsam virtutem multam et perfectam existentem. Iterum consideratum est in quo differunt regnum et respublica optimatum, et quando etiam oportet regnum esse, et quibus oportet vivere sub regno.

9. Deinde cum dicit reliquum de politia declarat quae restant considerare. Et circa hoc duo facit. Primo tangit hoc quod dictum est. Secundo, quia fecerat mentionem de transgressis politiis, declarat, quae illarum est magis, et quae minus mala, ibi, manifestum quidem igitur et cetera. Circa primum dicit, quod post ea quae determinata sunt, relinquitur nobis considerandum de ea quae appellatur communi nomine politia recta existente, et de his quae transgrediuntur rectis, sicut de populari et paucorum et tyrannide.

10. Deinde cum dicit manifestum quidem declarat, quae istorum est magis et minus mala. Et primo facit hoc. Secundo tangit defectum cuiusdam, ibi, iam quidem igitur et cetera. Primo igitur dicit, quod ex dicendis poterit esse manifestum, quae politiarum transgressarum est pessima et quae minus mala post illam, et quae minime. Illa enim quae transgreditur ab optima et divinissima politia quae est maxime secundum rationem rectam, necessarium est esse pessimam, sicut ex se manifestum. Regnum autem est optima politia, et maxime secundum rationem. Regem enim, aut solum nomen regis oportet habere, et aequivoce, aut talem esse propter excellentiam virtutis et boni universaliter. Dicitur enim in octavo Ethicorum quod non est rex, qui non est per se sufficiens et omnibus bonis superexcellens. Quare tyrannis erit pessima omnium, et propter hoc, plurimum distat ab optima. Deinde autem post ipsam mala est gubernatio paucorum; transgreditur enim ab optimatum, quae optima est post regnum. Ergo ipsa pessima est post tyrannidem. Minus autem mala, et magis commensurata inter transgressas est popularis, quia transgreditur a politia, quae minus recta est inter rectas: ergo ista est minime mala inter transgressas: quod enim a minus bono transgreditur, necesse est esse minus malum.

11. Deinde cum dicit iam quidem tangit defectum Platonis circa praedicta; dicens, quod quidam priorum philosophantium, scilicet Plato, de istis pronunciavit, non tamen in idem ferens intentionem nobiscum. Ipse enim iudicavit omnes politias bonas esse, sicut regnum et paucorum et alias: sed popularem dixit esse pessimam respectu rectarum simpliciter. Dixit tamen esse optimam respectu earum quae inordinatae sunt. Nos autem e contrario dicimus, has tres politias totaliter transgressas esse, popularem scilicet et paucorum et tyrannidem; et quod non convenienter dicitur gubernationem paucorum unam meliorem alia: quae enim rationem boni non habent omnino, non sunt comparabilia secundum bonitatem: sed verius potest dici unam esse minus pravam alia: quae enim prava sunt contingunt comparari unum alii secundum pravitatem. Sed quia iudicium de talibus non multum facit ad propositum, dimittatur ad praesens.

12. Deinde cum dicit nobis autem dat ordinem considerandi de istis. Et primo quantum ad ea, quae consideranda sunt in quarto.

13. Deinde cum dicit deinde quae quantum ad quaedam quae consideranda sunt consequenter. Dicit igitur primo, quod post praedicta primo est considerandum a nobis quot sunt differentiae politiarum dictarum prius, puta popularis, et paucorum, et optimatum, si ita sit, quod sint plures species ipsarum. Postea considerabimus, quae politia sit communissima quantum ad omnes conditiones multitudinis, et quae maxime eligibilis in ordine ad finem post optimas politias, quae sunt regnum, et optimatum simpliciter. Et iterum si contingit esse aliquam speciem optimatum praeter simplicem, quae sit bene mansiva, et conveniens multis civitatibus, quae sit illa. Post haec vero considerandum erit, quae vel qualis, quibus vel qualibus sit magis eligibilis, et magis congruens. Possibile enim est, quod quibusdam magis congruat popularis quam paucorum, quibusdam autem magis ista quam illa.

14. Deinde cum dicit deinde et aliarum dat ordinem considerandi quantum ad consideranda consequenter; dicens, quod deinde post determinationem dictorum considerandum erit, quomodo instituendae sint a principio huiusmodi politiae, et ex quibus: puta quomodo instituendae sunt et ex quibus respublica popularis et paucorum secundum omnes species earum, et quomodo optima sit instituenda. Deinde autem posterius secundum intentionem, quamvis prius secundum executionem, puta in libro sequenti, considerandum est quae sunt principia corruptiva et salvativa huiusmodi politiarum, et in universali, et secundum unamquamque aliarum, et quae sunt causae propter quas maxime natae sunt corrumpi et salvari. Est autem intelligendum, quod prius considerat de corrumpentibus et salvantibus eas, puta in quinto istius; posterius et deinceps de institutione earum; quamvis prius esset in intentione de institutione, quam de salvatione et corruptione.