Lectio 10

1. Postquam philosophus determinavit de republica communi nomine nominata: et de tyrannide, declarat quae sit optima respublica pluribus civitatibus et pluribus hominibus simpliciter. Et dividitur in duas. In prima dicit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, si enim bene et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum est de republica et tyrannide, dicendum est quae est optima respublica et quae est optima vita pluribus civitatibus, et pluribus hominibus. Et non dicendum est nobis, quae est optima vita simpliciter secundum veritatem in comparatione ad simplices et idiotas, idest secundum quas simpliciter vivunt. Nec dicendum est quae est optima vita in comparatione ad disciplinam, qualis est speculativa. Istae enim indigent bona inclinatione naturali, et bono successu fortunae: ista autem habere difficile est. Iterum non dicendum est de republica optima, quae est secundum voluntatem et electionem simpliciter. Sed dicendum est de vita optima quae possibilis est pluribus hominibus et civitatibus, et de rebuspublicis ad quam possunt pertingere plurimae civitates. Status autem optimatum de quibus dictum est prius, scilicet illae quae sunt simplices et mixtae, quae magis accedunt ad ipsam, non sunt possibiles multis civitatibus: sed magis cadunt extra optimum pluribus civitatibus. Quidam autem magis appropinquant ei quam dicimus rempublicam. Et ideo de illis optimatibus et de hac republica dicendum est, sicut de una republica; quia ex eisdem principiis fit iudicium de ipsis. Et istae duae sunt optimae et possibiles pluribus civitatibus et hominibus, de quibus nunc dicendum est.

2. Deinde cum dicit si enim prosequitur. Et primo ostendit quae sit optima vita et respublica possibilis pluribus civitatibus. Secundo qualiter aliae respublicae se habent ad vitam, ibi, aliarum autem politiarum et cetera. Prima in tres. In prima ostendit quae sit optima vita hominis. Secundo, quod ista eadem est ratio et terminus reipublicae possibilis pluribus civitatibus, ibi, eosdem autem et cetera. In tertia, quae sit optima respublica possibilis pluribus civitatibus, ibi, in omnibus itaque et cetera. In prima dicit, quod sicut dictum est in libro Ethicorum, optima vita hominis est operatio secundum virtutem non impedita. Non enim consistit in actu primo: quia existens in actu primo in potentia est ad secundum actum: ergo non est perfectus simpliciter. Sed felix perfectus est simpliciter. Nec in habitu; quia in potentia est ad actum secundum. Quare consistit in operatione ultima: quia illa non est amplius in potentia ad aliam. Sed virtus est medietas quaedam. Est enim habitus electivus in mediocritate existens determinata ratione, et ut sapiens determinabit. Quare optima vita hominis est vita media: et loquimur de tali medietate, quae possibilis est hominibus.

3. Deinde cum dicit eosdem autem declarat, quod idem est terminus et eadem ratio civitatis et reipublicae, et virtutis vel malitiae. Et dicit, quod eadem est ratio civitatis bonae et reipublicae bonae, et civitatis malae et reipublicae malae. Et ratio est, quia respublica comparatur ad civitatem sicut vita. Est enim respublica ordo civitatis. Ordo autem vita est quaedam eius, cuius est. Ideo respublica vita est civitatis. Et sicut cessante vita cessat illud cuius est, sic cessante republica cessat civitas. Sicut ergo eadem est ratio vitae, et illius cuius est, et perfectionis, et illa cuius est; sic eadem est ratio reipublicae bonae et civitatis bonae. De mala republica et civitate mala non probat, quia apparet ex eo quod dictum est de bona republica.

4. Deinde cum dicit in omnibus probat quae sit optima respublica pluribus civitatibus. Et primo probat quae sit optima civitas. Secundo, concludit quae sit optima respublica, ibi, palam ergo et cetera. Adhuc prima in duas. Primo, ostendit quod civitas est optima, quae est ex mediis. Secundo, quod talis civitas bene salvatur, ibi, et salvantur et cetera. Adhuc prima in duas. Primo, ostendit qui sint optimi cives, quoniam medii. Secundo, quae optima civitas, ibi, vult autem civitas et cetera. Ad haec primo concludit ex praecedentibus, quod medii sunt optimi cives. Secundo probat per rationem, ibi, facillima enim et cetera. In prima dicit: dictum est, quod eadem est ratio bonae reipublicae et bonae civitatis. Sunt autem civitatis tres partes. Quidam enim sunt opulenti valde, quidam egeni valde, alii sunt medii, qui nec nimis divites nec nimis pauperes sunt, sed medio modo se habent. Cum igitur omnes concedant, quod medium est optimum, quoniam vita secundum virtutem est optima, virtus etiam est in medio; manifestum est, quod medii in civitate sunt optimi, et possessio ipsorum media existens, optima est inter omnes.

5. Deinde cum dicit facillima enim probat hoc per rationes. Et dividitur in quatuor, secundum quod probat per quatuor rationes. Secunda, ibi, adhuc autem et cetera. Tertia, ibi, adhuc autem qui et cetera. Quarta, ibi, qui autem et cetera. In prima intendit istam rationem. Illi sunt optimi cives, qui facillime obediunt rationi: sed medii in civitate facillime obediunt rationi, non autem extremi: ergo medii sunt optimi cives. Huius rationis minorem ponit in litera, et declarat eam. Ponit autem minorem, dicens, quod media pars civitatis facillima est ad obediendum rationi, non extremus, et ille qui excellit aliis in pulchritudine, vel in fortitudine, vel in nobilitate, vel in divitiis, non de facili obedit rationi. Iterum ille qui nimis egenus est, aut valde debilis, vel multum vilis, non de facili obedit rationi. Et ratio huius est, quia ille qui excedit, vel in pulchritudine, vel in fortitudine, vel in nobilitate, vel divitiis alios contemnit, et fit iniuriosus, et inclinatur etiam propter excessum alicuius istorum ad inordinatas delectationes, et sunt nequam magis, quia ista eos faciunt declinare ab eo quod est secundum rationem rectam. Egeni autem, valde debiles vel viles, deficiunt a ratione et fiunt avari, et in parvis nequam valde. Circa quod intelligendum est, quod astutia est inclinatio ad inveniendum diversos modos et vias ad finem non rectum. Actus autem qui procedit ex hoc, dicitur dolus vel fraus ad nocendum aliis. Et secundum quod est ad nocendum aliis in rebus, fraus dicitur: secundum quod in persona vel fama, dolus. Isti autem superegeni diversos modos et diversas vias inveniunt, quibus possint habere divitias, vel potentiam, vel aliud tale, praeter rationem. Propter quod manifestum est, quod sunt astuti et nequam in parvis valde. Sed iniuriarum quaedam fiunt propter astutiam, vel propter contemptum, vel contumeliam: quaedam autem propter iniuriam. Quare manifestum est, quod extremi de difficili obediunt rationi.

6. Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem, et est. Illi sunt optimi in civitate, qui amant principes et magistratus curant, ac bene consulunt bono reipublicae: sed medii amant principes, non autem extremi. Illi enim, qui sunt excellenter divites, non amant ipsos, nec consequenter bene consulunt: haec autem reipublicae damnosa sunt. Isti pauperes etiam principes non amant, quia opprimi reputant se ab eis. Quare manifestum est, quod extremi non sunt optimi cives.

7. Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertiam rationem. Et dicit, quod adhuc manifestum est, quod extremi in civitate non sunt optimi cives, sed medii; quia illi qui excedunt alios in bonis fortunae, sicut in divitiis, potentiis, et in amicis et in consimilibus, nec subiici volunt aliis nec sciunt. Et hoc inest statim eis a pueritia. Nam a pueritia in delitiis nutriti sunt. Et ideo doctoribus non sunt assueti subiici: propter hoc non subiici eis volunt, quia non possunt inclinari ad oppositum eius ad quod inclinantur ex assuetudine; sed statim ex nativitate inclinantur ad oppositum eius quod est subiici. Et ideo etiam addiscere nolunt. Isti etiam qui excellenter egeni sunt, intantum sunt humiles, quod nesciunt principari, sed subiici etiam servili principatu; nam subiiciuntur principatu despotico qui est domini ad servum. Si igitur civitas sit ex istis, erit ex servis et dominis: sed ista inconvenientia sunt. Quare manifestum est, quod extremi non sunt optimi cives: relinquitur igitur, quod medii.

8. Deinde cum dicit qui autem ponit quartam rationem. Et dicit, quod illi qui invident aliis et contemnunt alios, nec magistratus gerere sciunt, non sunt optimi cives. Sed egeni valde invident aliis, nec magistratus gerere sciunt. Divites etiam valde contemnunt eos, quae sunt etiam contra rationem reipublicae; medii non; quare extremi non sunt optimi cives, sed medii. Huiusmodi rationis ponit minorem primo; dicens, quod illi qui sunt de numero egenorum invidentes sunt. Illi autem qui sunt de numero excedentium in bonis fortunae, contemnentes sunt alios, et hoc apparet. Divites enim et potentes videntes se habere ea quae non habent alii, illos despiciunt et contemnunt. Egeni et deficientes videntes quod non habent ea quae alii habent, invident illis, sed medii non. Quia enim ad sufficientiam habent, non invident: non contemnunt autem, quia non sunt valde excedentes. Invidere vero et contemnere sunt contra rationem reipublicae: quod declarat. Quia amicitia necessaria est in civitate. Nam communicatio amicitia quaedam est; quia inimici cum inimicis participare nolunt nec etiam in via. Sed invidia et contemptus sunt contra rationem amicitiae; quare sunt contra rationem reipublicae. Manifestum igitur, quod extremi non sunt optimi cives, sed medii inter extremos.

9. Deinde cum dicit vult autem postquam philosophus determinavit qui sunt optimi cives, quoniam medii; declarat quae est optima civitas, quoniam illa quae est ex mediis. Et dicit, quod civitas debet et vult esse ex aequalibus maxime. Sed tales sunt medii, sicut probatum est; ergo civitas optima est quae est ex mediis. Et propter hoc manifestum est, quod talis civitas optime gubernatur. Illam enim necessarium est optime gubernari quae est constituta ex his, ex quibus civitas optima naturaliter constituitur: talis autem est quae dicta est: ergo et cetera.

10. Deinde cum dicit et salvantur declarat quod talis civitas bene salvatur et sine periculo vivunt tales. Et primo ostendit, quod bene salvatur. Secundo quod vivunt sine periculo, ibi, propter hoc bene et cetera. In prima dicit, quod isti medii ex quibus componitur civitas optima, maxime salvantur in civitate: et hoc apparet, quia ipsi non concupiscunt aliena, sicut pauperes. Habent enim ad sufficientiam; et ideo non desiderant aliena; propter quod non insidiantur divitibus. Pauperes vero, quia deficientes sunt, desiderant aliena: et ideo insidiantur divitibus. Medii vero non, quia non habent superabundantiam divitiarum; ideo medii nec insidiantur aliis nec alii ipsis: tales autem maxime conservantur: quare manifestum est quod civitas quae est ex mediis maxime conservatur.

11. Deinde cum dicit propter hoc ostendit quod vivunt sine periculo; et dicit, quod medii quia nullus insidiatur ipsis nec ipsi aliis insidiantur, sine periculo vivunt. Et propter hoc Phocylides rationabiliter desideravit medius esse in civitate, videns quod medii sunt in civitate optimi: unde dixit: medius in civitate volo esse.

12. Deinde cum dicit palam ergo ostendit quod respublica quae est ex mediis est optima. Et dividitur in duas. In prima infert ex dictis quod respublica media est optima. Secundo probat hoc per signa et effectus, ibi, quod autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda infert corollarium, ibi, propter quod. In prima dicit, quod quia civitas optima est quae est ex mediis: manifestum quod respublica optima est ex mediis; et illae civitates quae multos habent medios, habent rempublicam optimam. Et ratio huius est, quia pars media civitatis valentior et melior est quam aliae duae partes divisim; quia si una pars praeter rationem velit opprimere aliam partem, sicut si divites pauperes velint opprimere, pars media adiungit se pauperibus, et cum illis reprimit malitiam divitum. Si autem pauperes velint insurgere contra divites praeter rationem, medii iungunt divitibus se, et reprimunt pauperes. Et ideo medii prohibent fieri excessus in civitate. Talis autem respublica optima est.

13. Deinde cum dicit propter quod infert unum corollarium. Et dicit, quod manifestum est ex dictis, quod ex quo civitas est optima quae est ex mediis, quod maximum bonum est quod in civitate gubernantes habeant substantiam mediam et possessiones medias. Quia ubi sunt qui valde excedunt in divitiis, aut indigentes valde, erit ibi aut status popularis aut paucorum intemperatus, in quo pauci divites valde dominantur secundum voluntatem suam; aut erit tyrannis propter ambos excessus, scilicet divitiarum et egestatis: ex populari enim statu nimis superbo insurgit tyrannis. Similiter ex paucorum potentia: ex mediis autem non. Multo autem minus oritur tyrannis ex his qui sunt propinqui mediis quam ex statu populari. Causa autem istorum apparebit inferius cum determinabitur de transmutatione reipublicae.

14. Deinde cum dicit quod autem probat per signa, quod respublica quae est ex mediis optima est. Et dividitur in partes tres, secundum quod declarat per tria. Secunda ibi, signum autem et cetera. Tertia ibi, manifestum autem et cetera. In prima intendit istam rationem. Illa respublica est optima quae est sine seditione magis et turbatione: sed talis est illa quae est ex mediis; ergo respublica quae est ex mediis optima est. Huius rationis ponit conclusionem et minorem cum sua probatione. Dicit igitur: quod respublica quae est ex mediis sit optima, manifestum est. Ista enim sola et sine seditione et turbatione est. Hoc autem probat dupliciter. Primo, quia ubi sunt plures medii, non sunt seditiones nec turbationes. Et propter hoc magnae civitates sunt magis sine seditionibus quam parvae: quia in magnis civitatibus sunt multi medii: sed in parvis civitatibus statim omnes sunt divisi in divites et pauperes; et ideo in illis saepe fiunt perturbationes et seditiones. Quare manifestum est quod illa respublica quae est ex mediis, magis est sine seditione et turbatione. Hoc idem probat secundo ex alio, quia status populares sunt durabiliores quam paucorum, quia plures habent medios et magis attingunt medii ad principatum quam in paucorum potentia. Ex quo manifestum est quod illa respublica quae est ex mediis est magis sine seditione et turbatione. Si autem accidet quod inter egenos et divites non fuerint plures medii, aut non sufficientes, si multitudo invaluerit, multos excessus facient; et ideo male se habet et cito peribit respublica.

15. Deinde cum dicit signum autem ponit secundum signum. Et dicit: quod respublica quae est ex mediis sit optima, signum est quod optimi legislatores fuerunt de mediis, sicut Solon. Iste enim Solon non fuit de divitibus excellenter, nec de pauperibus. Et hoc significavit in quadam poesi sua, quam non ponit philosophus: similiter Lycurgus non fuit de magnis: non enim fuit rex. Similiter Charondas, nec de divitibus, nec de pauperibus excellenter fuit, sed de mediis; similiter plures alii. Isti vero fuerunt optimi legislatores et fuerunt de mediis: quare manifestum est quod medio modo se habere disponit ad optimam rempublicam. Quod igitur optima respublica sit ex mediis, signum est quod optimi legislatores fuerunt de mediis.

16. Deinde cum dicit manifestum autem ponit tertium signum. Et ponit primo signum. Secundo rationem assignat cuiusdam quod in signo est dictum, ibi, adhuc autem propter. In prima dicit, quod manifestum est ex his quae dicentur iam, quod optima respublica est ex mediis: qui propter hoc sunt plures respublicae aut populares aut paucorum: quia frequenter in civitatibus medium paucorum est; statim enim sunt omnes vel divites vel egeni: et quicumque excellunt alios, convertunt rempublicam secundum voluntatem suam ad utilitatem suam; ita quod si divites superaverint pauperes, convertunt rempublicam ad voluntatem suam et regunt eam, et tunc fit paucorum potentia. Si autem pauperes excesserint, regunt rempublicam secundum voluntatem suam et fit status popularis: quare manifestum est, quod aut erit popularis, aut paucorum. Cum ergo ista accidant, quae non sunt recta, propter defectum mediorum, signum est quod respublica quae est ex mediis, sit optima.

17. Deinde cum dicit adhuc autem propter assignat causam quare sunt plures populares et paucorum; et dividitur in duas, secundum quod probat hoc per duas rationes. Secunda ibi, adhuc autem et eorum et cetera. In prima dicit quod seditiones et pugnae quae fiunt in civitate inter divites et pauperes ad invicem, sunt causa quare sunt tot populares et paucorum. Illi enim qui obtinent contra adversarios, non instituunt rempublicam communem nec aequalem: sed instituunt rempublicam ad utilitatem suam et honorem et praemium victoriae suae instituunt rempublicam in qua excedunt adversarios: ita quod si pauperes obtineant faciunt popularem statum: si divites, paucorum potentiam.

18. Deinde cum dicit adhuc autem eorum ponit secundam rationem; et dicit quod aliqui praeeminentes in Graecia in potentia amicorum vel in divitiis, vel in nobilitate, vel in aliquo alio, nutriti in aliqua republica, cum vellent instituere rempublicam aliquam, non instituerunt quamcumque; sed considerantes ad rempublicam in qua nutriti sunt, instituerunt illam. Et quia nutriti erant in populari vel in paucorum, instituerunt hanc vel illam, non considerantes bonum commune, sed bonum proprium: et istae utiliores erant eis; ideo ista instituerunt. Et propterea nunquam aut raro et apud paucos invenitur respublica media. Unus autem optimus fuit vir, qui cum esset in principatu suasit civibus rempublicam hanc mediam: sed illi noluerunt acceptare ipsam: similiter nec isti qui modo sunt in civitatibus, volunt eam recipere, quia consuetudinem non habent per quam inclinentur ad volendum aequalitatem; sed vel quaerunt principari, aut magis volunt sustinere rempublicam quam habent non recte ordinatam, sicut paucorum potentiam in qua dominantur, aut aliquam aliam. Et tunc concludit dicens, quod quae sit optima respublica et propter quam causam, manifestum est ex determinatis.

19. Deinde cum dicit aliarum autem declarat qualiter aliae respublicae se habent ad istam; et dicit, quod rerumpublicarum aliarum a media posuimus plures species, sicut popularis et paucorum. Unaquaeque enim istarum plures species habet, sicut apparuit prius: quae autem istarum sit melior, et quae peior, visa ratione mediae reipublicae, non est difficile videre. Cum enim respublica quae est ex mediis, sit optima; illa quae est propinquior huic, melior est; et quae remotior, peior. Nam universaliter hoc verum est, quod in unoquoque genere illud quod est propinquius primo, perfectius est et melius in illo genere: quare illa respublica quae propinquior est reipublicae optimae in pluribus melior est: sicut prima species popularis melior est quam secunda, et secunda quam tertia, et tertia quam quarta. Quarta vero pessima est inter illas: similiter de paucorum potentia prima melior quam secunda, secunda quam tertia, et sic deinceps. Et dico, quod illa quae est propinquior optimae, est melior simpliciter loquendo sine suppositione: quia si loquamur de meliori et optima ex suppositione, nihil prohibet aliquam, quae non est melior simpliciter, esse meliorem aliquibus: sicut si in civitate aliqua cives sint aequales in libertate, melius est eis regi populari, quam republica media. Sic igitur apparet qualiter aliae se habent ad istam.