Lectio 11

1. Postquam philosophus declaravit, quae et qualis respublica est optima pluribus civitatibus, declarat quae et qualis, quibus et qualibus expediat: et dividitur in duas. In prima praemittit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, sumendum. In prima dicit, quod post illa quae determinata sunt, dicendum est pertranseundo, quae respublica quibus et qualis qualibus expediat.

2. Deinde cum dicit sumendum itaque prosequitur: et dividitur in duas. Primo praemittit quaedam universalia quae valent ad sequentia in isto capitulo. In secunda ostendit, quod propositum fuit, ibi, quidem igitur. In prima dicit, quod antequam determinetur de republica quae cui, et qualis quali competat, accipiendum est primo, quod universaliter verum est in omnibus rebuspublicis: scilicet, quod illa pars reipublicae melior est, et valentior quae vult salvationem reipublicae quam illa quae non vult. Et ratio huius est, quia bonum rei attenditur in ordine ad finem: sed partes reipublicae ordinantur in finem reipublicae, finis autem reipublicae est salus et permanentia eius; et ergo bonum partium reipublicae intenditur in ordine ad finem istum. Sed unumquodque vult bonum proprium, et quanto magis vult, tanto melius est; ergo illa pars reipublicae melior est, quae intendit istum finem, quam illa quae non intendit. Secundum est, quod proponit, quod omnis civitas componitur ex quali et quanto. Et exponit quid vocat quale et quantum. Quale quidem vocat dignitatem, ad quam considerat volens instituere rempublicam vel volens distribuere principatum; sicut sunt divitiae, disciplina, ingenuitas. Quantum vocat multitudinem. Modo ita est quandoque, quod alteri parti civitatis inest quale, ita quod excedit aliam in qualitate: alteri parti inest quantum, ita quod excedit aliam in multitudine: sicut verbi gratia plures sunt in civitate ignobiles quam nobiles, pauperes quam divites: tamen pars illa quae abundat in quanto, non abundat in illo quantum deficit in quali. Ista autem consideranda sunt in determinando, quae vel qualis, cui vel quali conveniat, comparando ista ad invicem; puta defectum secundum unum ad superabundantiam respectu alterius.

3. Deinde cum dicit ubi quidem ostendit, quae et qualis, quibus et qualibus conveniat. Et primo quibus et qualibus popularis status. Secundo quibus et qualibus paucorum potentia, ibi, ubi autem multitudo, et cetera. Tertio quibus et qualibus respublica, ibi, oportet autem semper et cetera. In prima dicit, quod quamlibet civitatem, ubi abundat multitudo egenorum secundum dictam proportionem, scilicet, quod non excedat, puta in virtute, quantum deficit in multitudine divitum vel egenorum, oportet regi statu populari: ut si agricolae excedunt, tunc est popularis status agricolarum. Et secundum quod diversus est populus, secundum hoc oportet ipsum regi diversis speciebus popularis status: ut si multitudo agricolarum excedat, oportet regi prima specie popularis status. Si autem multitudo tenuiorum et mercenariorum, tunc oportet eam regi ultima specie popularis status. Isti enim minus sunt persuasibiles ratione, et magis inclinantur ad avaritiam; et ideo expedit eis magis regi illa specie popularis status, per quam possunt satisfacere magis avaritiae suae. Haec autem est ultima species, in qua principatur populus non secundum legem, sed secundum suam sententiam et voluntatem. Ubi autem multitudo est intermedia, competit regi eam aliqua specie intermedia: ut si excedat multitudo liberorum, secunda species debet esse; si multitudo aliorum quorumcumque, tertia species.

4. Deinde cum dicit ubi autem ostendit quibus competit paucorum status. Et dicit, quod ubi multitudo divitum, quae plus abundat in quali, scilicet in divitiis et nobilitate, quam deficiat in quanto, idest in multitudine, ibi oportet esse paucorum status. Et secundum diversitatem huiusmodi multitudinis oportet diversificare species paucorum status; ita quod ubi est multitudo divitum habentium possessiones mediocres, oportet regi prima specie popularis status, in qua dominantur plures divites non nimis excedentes in divitiis, sed habentes possessiones mediocres. Ubi autem est minor multitudo, sed habent plures divitias, oportet regi secunda specie paucorum status. Ubi autem sunt adhuc pauciores divites, ditiores quam primi, expedit illos regi tertia specie. Ubi autem pauciores sunt, et magis divites, oportet regi illam civitatem quarta specie; ita quod sicut se habent species status popularis quantum ad multitudinem, sic species paucorum potentiae quantum ad divitias: ita quod sicut, ubi sunt pauciores egeni (sicut ubi sunt plures agricolae), oportet esse primam speciem status popularis; ubi adhuc plures, secundam; ubi adhuc plures quam prius, tertiam; ubi tota multitudo, quartam et pessimam; sic ex parte potentiae paucorum, ubi sunt plures divites habentes mediocres divitias, prima species: ubi pauciores ditiores, ibi secunda; sed ubi adhuc pauciores et ditiores, tertia: sed ubi sunt pauciores quam prius, et valde divites, quarta species et pessima.

5. Deinde cum dicit oportet ostendit quibus competit respublica: et dividitur in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda regreditur ad declarandum qualiter miscetur ex populari statu et paucorum, ibi, adhuc autem et cetera. Prima in duas. In prima ostendit quibus competit respublica. Secundo removet errorem quorumdam, ibi, pereant autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima facit quod dictum est. Secundo, removet obiectionem quae posset fieri, ibi, nihil enim timendum et cetera. In prima dicit, quod legislator, si bene debeat ordinare rempublicam, debet assumere ad rempublicam medios. Et hoc, quascumque leges ponat; sive convenientes potentiae paucorum, sive populari statui; semper oportet coassumere medios; quia sic debet ferre leges, et ordinare rempublicam, ut per leges possit respublica salvari. Ubi vero multitudo huiusmodi mediorum abundat secundum quale, aut secundum quantitatem, vel in uno comparatione ad aliud, convenit esse rempublicam quae bene nata est regi rectis legibus: ex talibus enim dicta est esse ipsa: igitur expedit coassumere medios.

6. Deinde cum dicit nihil enim removet obiectionem quae posset fieri. Aliquis enim diceret, quod legislator non debet assumere medios, quia pauperes et divites non consentirent, et sic erit turbatio in civitatibus. Removet hoc: et dicit, quod non est timendum quin divites consentiant pauperibus. Et ratio huius est, quia nunquam volunt esse servi dominorum, nec divites nec pauperes, et ideo quaerunt communem rempublicam magis. Hoc autem est respublica et non alia. Si autem quaerunt rempublicam communem, non invenirent aliam magis communem: quia pauperes nolunt quod divites dominentur ne opprimantur ab illis, nec divites volunt quod pauperes timeant opprimi ab eis, et ideo quaerunt fideliorem principantem. Sed ubique fidelissimus est et communis magis medius et arbiter. Ex quo manifestum est, quod respublica quanto magis mixta est, accedens ad aequalitatem et indifferentiam, tanto magis mansiva est.

7. Deinde cum dicit peccant autem removet errorem quorumdam. Aliqui enim fuerunt qui voluerunt facere respublicas optimatum, qui plus attribuebant divitibus quam deberent, et quam pauperibus. Philosophus dicit quod isti peccaverunt non solum in hoc quod plus attribuebant divitiis quam deberent; sed in hoc quod pauperes non audiebantur in his in quibus debebant audiri secundum rectam rationem, et minus attribuebant eis quam oporteret, quoniam aliquando ex unius malo venit magnum malum; et ideo quamvis hoc sit modicum malum, scilicet plus attribuere divitibus quam pauperibus, tamen ex hoc sequitur excessus divitum; sed excessus divitum magis corrumpit civitatem quam excessus pauperum. Et ratio huius est, quia excessus qui plus facit distare bonum commune a communitate magis corrumpit civitatem quam qui minus. Sed excessus divitum magis facit distare a communitate, quia bonum commune trahit ad paucos, quia pauperes sunt plures quam divites: quare manifestum est, quod excessus divitum magis corrumpit civitatem quam excessus pauperum: quare hoc est malum et peccatum in republica plus dare divitibus.

8. Deinde cum dicit adhuc autem postquam declaravit quae et qualis respublica quibus et qualibus conveniat, regreditur ad declarandum qualiter respublica misceatur ex paucorum et populari statu; et dividitur in duas. In prima ostendit ex quibus est maxime. In secunda recapitulat, ibi, praeter quam quidem et cetera. Prima in tres. Primo ostendit qualiter misceatur. Secundo ostendit ex quibus est, quia ex habentibus arma, ibi, oportet autem et cetera. In tertia assignat rationem propter quam antiqui vocaverunt rempublicam popularem statum, ibi, crescentibus autem et cetera. Adhuc prima in duas. Quia enim respublica miscetur ex paucorum et populari statu, primo tangit leges popularis et paucorum, secundo infert ex dictis quomodo miscetur ex illis, ibi, quare manifestum et cetera. Adhuc prima in duas. In prima tangit leges paucorum status. Secundo popularis, ibi, in democratiis autem et cetera. In prima tangit leges paucorum status, per quas intendunt sophistice excludere multitudinem a republica; et primo tangit ea de quibus feruntur leges. Secundo tangit leges ipsas, ibi, circa congregationem. In prima dicit, quod illa de quibus dominantes paucorum statui ferunt leges fallaciter et dolose, proponentes populo, quinque sunt numero: scilicet concio, magistratus, iudicium, armatura, exercitatio.

9. Deinde cum dicit circa congregationem tangit leges circa ista: et primo tangit legem circa concionem. Secundo circa magistratum, ibi, circa principatus. Tertio circa iudicium, ibi, circa praetoria. Quarto circa arma et exercitia, ibi, eodem modo. In prima dicit, quod circa concionem ordinaverunt faventes paucorum statui, quod omnes venire liceret ad concionem: sed ulterius ordinaverunt quod divites si non venirent, haberent damnum, pauperes vero non. Vel quod divites multo magis damnum reportarent quam pauperes. Et manifestum est quod per istam legem pauperes excludebantur: quia divites ex hoc quod damnum magnum reportabant compellebantur venire: pauperes, quia nullum damnum reportabant non curabant venire, et ita non participabant civitate libenter.

10. Deinde cum dicit circa principatus tangit legem circa magistratum. Ordinaverunt enim quod omnes possent attingere magistratum, sed ulterius statuerunt quod pauperibus liceret renunciare magistratui, divitibus vero non: et manifestum est quod per istam legem excludebantur pauperes; quia pauperes cum sint occupati circa alia, facile est quod cum liceat eis renunciare, dimittant magistratum; divites vero semper remanebant, cum eis non liceat renunciare.

11. Deinde cum dicit circa praetoria tangit legem circa iudicium; et dicit, quod circa iudicium ordinaverunt, supposito quod omnes possint attingere ad iudicia. Ulterius ordinaverunt divitibus damnum si non iudicarent et discuterent. Pauperibus vero dederunt licentiam de non discutiendo; vel si ordinaverunt damnum utrisque, tamen divitibus magnum damnum, pauperibus modicum, sicut ordinatum fuit in legibus Charondae. In aliquibus vero paucorum gubernationibus, licebat quidem omnibus discutere in iudicio et interesse congregationi, praescriptis tamen prius. Si vero contingeret quod scripti non interessent vel non discuterent, imponebantur magna damna; ita ut propter fugere damna non appeterent scribi; et sic si non scriberentur, nec interessent iudicio.

12. Deinde cum dicit eodem autem tangit legem circa arma et exercitia simul: et dicit, quod eodem modo tulerunt legem de possessione armorum et circa exercitia ipsorum: et ordinaverunt quod liceret egenis non habere arma; divitibus, si non haberent, ordinaverunt magnum damnum. Similiter circa exercitium ordinaverunt quod pauperes si se non exercitarent in armis, nullum damnum haberent. Sed divitibus ordinaverunt magnum damnum. Sic autem ordinaverunt, ut divites propter damnum haberent arma et usum armorum, et sic haberent soli potestatem et tenerent principatum: pauperes vero, quia non timerent damnum, non haberent arma et usum armorum, et per consequens non participarent principatu. Et tunc concludit quod haec sunt sophismata de legislatione per quae volunt faventes paucorum potentiae excludere multitudinem a civilitate.

13. Deinde cum dicit in democratiis ostendit qualiter faventes populo sapienter adversantur istis; et dicit, quod faventes populo in politia sua sapienter adversantur istis. Contra enim omnia ista ordinaverunt quod pauperes, qui convenirent ad congregationem et discuterent, haberent mercedem: divites vero si non venirent, nullum damnum reportarent. Et per istam legem monstratur quod excludebantur divites. Pauperes enim scientes, quod haberent mercedem, libenter veniebant. Divites autem scientes quod nullum haberent damnum, si non irent, non curabant ire, maxime quia non honorabantur: et sic tota potestas dimittebatur penes multitudinem.

14. Deinde cum dicit quare manifestum concludit qualiter respublica sit miscenda ex paucorum et populari statu; et dicit, quod manifestum est ex dictis qualiter respublica miscenda est ex illis: mixtum enim debet aliqualiter habere miscibilia et aliqualiter non; et ideo si recte fiat mixtio ex istis, oportet accipere ea quae pertinent utrisque secundum partem et ordinari pauperibus mercedem si veniant, divitibus vero damnum si non veniant: et isto modo omnes communicabunt civilitate; sed praedictis modis altera solum, ut respublica tantum sit paucorum vel populo faventium.

15. Deinde cum dicit oportet autem ostendit ex quibus est respublica. Et primo ostendit quod est ex utentibus armis maxime. Secundo quod est ex illis qui usi fuerunt armis, ibi, est enim politia. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. Secundo assignat causam cuiusdam dicti, ibi, volunt enim pauperes. In prima dicit quod respublica debet esse ex habentibus arma et utentibus iam in actu ipsis. Et ratio huius est, quia respublica debet esse ex mediis; et ideo debet esse ex illis in quibus sunt plures medii: tales sunt utentes armis. Quanta autem debet esse multitudo civitatis et census, non est determinatum nunc: oportet enim censum in civitate determinare secundum regionem et secundum potentiam adversariorum. Oportet enim tantam esse multitudinem quantam regio possit nutrire, et tantam quod possit repellere adversarios. Sed advertendum quod qualitas et bona dispositio secundum disciplinam vel mores multum addit ad bonitatem reipublicae; et ideo faciendum est quod participantes politiae sint plures, saltem secundum qualitatem, quamvis deficiant quantitate.

16. Deinde cum dicit volunt enim assignat causam cuiusdam dicti; scilicet, quod oportet esse plures participantes reipublicae quam non participantes; et dicit, quod pauperes in civitate existentes absque principatu volunt vivere quiete et sine turbatione, dato quod nullus molestet eos, et dato quod nihil auferatur ab eis de bonis suis: sed istud non est facile, quia frequenter contingit, quod principantes non sint mites et humani; et ideo difficile est quod non suscipiant pauperes molestiam. Iterum illi qui utuntur armis, quando bellum debet fieri, volunt recipere alimentum a pauperibus si sint aliqui pauperes: et si non recipiant, movent bellum contra illos; et si accipiant, pauperes volunt insurgere. Ut igitur non possint insurgere contra principantes, expedit esse plures habentes arma quam non habentes.

17. Deinde cum dicit est enim ostendit quod respublica non tantum est ex illis qui possident, sed ex illis qui possederunt arma et habuerunt usum eorum. Et dicit, quod apud aliquos est respublica non solum ex illis qui vadunt ad arma, et utuntur eis iam actu, sed ex eis qui fuerunt et usi sunt. Et rationabiliter hoc est: quia illi sunt magis exercitati in actibus virtutum et in armis. Rationabile autem est quod respublica sit ex illis: quod declarat per quamdam rempublicam, dicens quod apud Malienses erat respublica ex his qui fuerant in armis et usi fuerant. Verumtamen principantem eligebant ex militibus, sive ex illis qui iam utebantur armis. Primae etiam respublicae fuerunt magis ex praeliantibus et utentibus armis praeter principatus regales. Principem autem eligebant de equestribus; et respublica quae fuit a principio fuit ex equestribus, quia robur belli tunc in equestribus habebatur. Peditatus autem est omnino inutilis nisi adsit ordo et disciplina; sed qualis sit huiusmodi ordo et disciplina, non fuit cognitum antiquis: et propterea totum robur et excellentia exercitus habebatur ex equestribus.

18. Deinde cum dicit crescentibus autem assignat causam cuiusdam dicti. Aliqui enim istam rempublicam vocaverunt popularem, alii paucorum. Ideo causam huius assignat; et primo quare dixerunt eandem popularem statum. Secundo quare paucorum, ibi, fuerat enim et cetera. In prima dicit, quod crescentibus civitatibus contigit, quod erat magna multitudo habentium arma qui dominabantur. Ubi autem multitudo dominatur, status popularis est: propter quod quidam dixerunt illam quam vocamus rempublicam, popularem.

19. Deinde cum dicit erant autem ostendit quare vocaverunt eam paucorum statum; et dicit, quod antiquae respublicae rationabiliter erant status paucorum et regalis. Antiquitus enim pauci erant homines inhabitantes civitates; et ideo pauci erant medii: et quia pauci erant secundum multitudinem, paucorum status erat: sed quia bene erant ordinati, bene sustinebant principatum et subiiciebantur.

20. Deinde cum dicit propter quam recapitulat dicta a principio quarti; et dicit quod dictum est in praecedentibus propter quam causam sunt plures respublicae, et propter quam causam sunt aliae respublicae praeter sex respublicas acceptas secundum genus; ut sunt plures populares et paucorum status et optimatum, et non una numero solum. Iterum dictum est qualiter differunt adinvicem, et quae sit optima respublica, et propter quam causam accidit, et quibus expediat.