Lectio 12

1. Postquam philosophus determinavit quae respublica est optima, et quae et qualis, quibus et qualibus conveniat, determinat de quibusdam partibus reipublicae, scilicet de consiliativo et dominativo et iudicativo. Et primo dat intentionem suam. Secundo prosequitur, ibi, dominans est et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum est de unaquaque republica et in communi et divisim, consequenter dicendum est de quibusdam ex quibus pendet consideratio determinatorum. Et dicit rursus, quia in tertio fecit mentionem de ipsis, et accipiendum est principium conveniens illis, scilicet quod sunt tres partes rerumpublicarum de quibus studiosus legislator debet considerare et conferre secundum rationem de illis. Illis enim bene se habentibus, necessarium est rempublicam bene esse ordinatam et male; et secundum differentiam istorum adinvicem necesse est respublicas differre, quia per ista distribuitur respublica quae est ordo principantium. Istorum autem una pars est, quae consiliatur de communibus civitatis. Alia est quae versatur circa principatus: et hoc est quos oportet esse principes, et quorum debent esse domini; et qualiter assumuntur, utrum per sortem vel per electionem. Tertia pars est quae versatur circa iudicia.

2. Deinde cum dicit dominans autem prosequitur; et primo de consiliativo. Secundo de principatu, ibi, de consiliante et cetera. Tertio de iudicativo, ibi, reliquum autem et cetera. Prima in duas. Primo tangit de quibus consiliantur in communi. Secundo prosequitur de ipso consiliativo, ibi, necessarium autem et cetera. In prima dicit, quod dominans in civitate consiliatur de bello, utrum bellandum sit vel non; et de pace, utrum pax debeat fieri cum adversariis vel non. Consiliatur etiam de propugnatione et de dissolutione, utrum simul vel separatim debeat pugnare. Iterum consiliatur de legibus qualiter sint ferendae. Consiliatur etiam de morte alicuius, utrum expediat aliquem qui fuit contra civitatem, interfici vel relegari. Iterum de populatione qualiter debeat fieri si indigeat civitas populari, et ex quibus. Iterum qualiter principantes debent eligi et corrigi.

3. Deinde cum dicit necessarium autem prosequitur de ipso consiliativo declarando eius consiliativum cui competat reipublicae. Et primo ponit divisionem unam. Secundo ostendit quibus rebuspublicis competant membra ipsius, ibi, omnes igitur et cetera. In prima dicit, quod necessarium est, aut omnia iudicia dare omnibus civibus, ita quod omnes cives de omnibus iudicent; aut quibusdam omnia, sicut principanti uni, aut pluribus si sint plures principantes; aut alia aliis, ita quod quidam iudicent de quibusdam, alii de aliis; aut de quibusdam omnes, aut quidam de quibusdam.

4. Deinde cum dicit omnes quidem ostendit primo quibus competant membra. Secundo determinat quaedam convenientia quibusdam rebuspublicis, ibi, expedit autem et cetera. Prima adhuc dividitur in duas. In prima ostendit quibus rebuspublicis competant membra praedicta. Et dividitur in tres. Primo enim ostendit quis modus competit populari statui. Secundo cum dicit, quidam autem etc. quis paucorum statui. Tertio quis optimatum, cum dicit, quando autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima tangit quis modus competat populari statui. In secunda cum dicit, sunt autem modi etc. subdividit ipsum declarando quis quibus modis eius conveniat. In prima dicit, quod ad popularem statum pertinet, quod omnes iudicent et deliberent de omnibus. Et ratio huius est, quia favens populo intendit aequalitatem: hoc autem videtur esse aequalitas quod omnes attingant ad iudicium de omnibus: quare iste modus pertinet ad popularem.

5. Deinde cum dicit sunt autem subdit modum istum; et dividitur in quatuor, secundum quod ponit quatuor modos, declarans quibus modis populari statui competunt illi modi. Secunda ibi, alius autem modus et cetera. Tertia ibi, alius autem modus est ut. Quarta ibi, quartus autem modus et cetera. In prima dicit, quod eius, quod est omnes iudicare de omnibus, plures sunt modi. Unus est, quod omnes attingant ad iudicia omnia; sed quod non omnes simul conveniant, sed secundum partem, sicut accidit in republica Milesii et in aliis. De quibusdam enim rebuspublicis consiliantur principantes. Conveniunt autem omnes secundum partem, ut secundum tribus et partes minimas, ita quod modo vadit una pars cras alia, ita quod non sit aliqua pars quae non attingat ad civilitatem. Iste autem modus competit primo modo populari statui secundum quem principantur agricolae, habentes divitias mediocres, et secundum leges non secundum voluntatem. Tales enim non semper possunt venire, quia habent vivere de agricultura, circa quam oportet eos laborare. Et ideo necessarium est eos venire secundum partem: aliquando tamen oportet omnes venire simul, ut quando debet ferri lex aliqua: similiter quando debet tractari de his, quae pertinent ad rempublicam etiam quando debent audire responsiones a principibus.

6. Deinde cum dicit alius autem ponit secundum modum. Et dicit, quod secundus modus est, quod omnes conveniant simul, et hoc in magnis solum, sicut in electione principis vel principantium, et quando debet lex aliqua dari, similiter quando debet tractari de bello vel de pace, similiter quando debent fieri correctiones principantium. Alia vero dimittuntur principantibus qui assumendi sunt vel per electionem vel per sortem. Et competit secundo modo populari statui in quo multitudo non habet sufficientes divitias; ideo oportet principatum committere aliquibus.

7. Deinde cum dicit alius autem ponit tertium modum; et dicit, quod tertius modus est quando omnes conveniunt in magnis, sicut in correctionibus principum, et tamen debet tractari de bello et de pugnatione. Alia autem dimittuntur principibus qui eliguntur a quibuscumque qui sciunt principari. Et differt iste modus a primo; quia in primo non eliguntur principantes ex quibuscumque, sed in isto eliguntur. Iste autem modus competit tertio modo populari statui, in quo assumuntur principes ex quibuscumque.

8. Deinde cum dicit quartus autem ponit quartum modum; et dicit, quod quartus modus est quando omnes de omnibus consiliantur et iudicant, ita quod nihil omnino dimittitur principantibus, sed solum referre: sic autem est in ultimo modo popularis status, in quo multitudo principatur. Et ideo iste modus quartus competit quarto modo populari statui, qui, ut dictum est superius, proportionabilis est quarto modo paucorum statui, qui quidem est potentatus proportionabilis monarchiae tyrannicae. Sicut enim ista monarchia tyrannica pessima est, et etiam haec paucorum potentia pessima inter alias species eius, ita iste quartus modus popularis status pessimus est inter omnes modos popularis status. Et ulterius concludit quod omnes isti modi sunt de statu populari, quia conveniunt popularis status modis.

9. Deinde cum dicit quidam autem ostendit quis modus est paucorum potentiae; et dividitur in duas. In prima ponit modum mixtum. Secundo ponit modos pure paucorum dominantium, ibi, quando quidem et cetera. In prima dicit, quod quando aliqui consiliantur de omnibus, est modus paucorum. Et iste modus dividitur in plures: quando enim de omnibus consiliantur aliqui divites non habentes divitias excellentes, sed mediocres, et sunt plures secundum multitudinem plures habentes huiusmodi divitias et principantur secundum legem, ita quod legem non possunt mutare, nec facere quae prohibet, sed exequi ea quae praecipit, et possunt attingere ad principatum, tunc est unus modus paucorum dominantium, sed civilis est propter moderatas habere divitias. Tales enim medii sunt in civitate: respublica autem ex mediis est: quare iste modus mixtus est ex paucorum statu et republica.

10. Deinde cum dicit quando quidem tangit alios modos paucorum status pure. Et dicit, quod quando non omnes divites consiliantur de omnibus, sed quidam electi ditiores prioribus et principantur secundum legem, paucorum potentiae est; et quando adhuc ditiores principantur omnibus, et consiliantur, et pauciores, et habent potestatem eligendi illos qui deficiunt in principatu, et filii eorum succedunt in principatu, sed adhuc principantur secundum legem; vel quando principantur pauciores quam prius et ditiores, et principantur non secundum legem, sed secundum suas sententias, ita quod domini sunt legis, quia possunt ferre legem vel mutare, tunc est paucorum potentia secundum diversos modos eius.

11. Deinde cum dicit quando autem ostendit, quis est modus optimatum. Et circa hoc duo facit. Primo enim tangit, quis modus est optimatum pure. Secundo cum dicit quod si de quibusdam electi etc., ostendit, quis est mixtus ex paucorum et optimatum statu. In prima dicit, quod quando omnes consiliantur de quibusdam magnis, sicut de pace, utrum debeat fieri cum adversariis, et de bello, et de correctione, et alia permittuntur principantibus, qui sunt accipiendi, vel per sortem, vel per electionem, modus est optimatum, vel civilis: quia enim magna sunt, et periculosa, magnam inimicitiam habent. Maiorem vero inimicitiam habet aliquis ad paucos, vel ad aliquos, quam ad totam multitudinem, quia dividitur in plures, propter hoc minor est ad singulos. Et ideo in talibus omnes debent iudicare. In aliis iudicare possunt principes, in quibus non sunt magna pericula.

12. Deinde cum dicit si autem ostendit, quis modus mixtus est ex praecedenti, et civili; intendens dicere, quod si de quibusdam omnes consilientur, sicut de magnis, de aliis autem principantes, qui assumuntur per electionem: aut si contingat, quod de quibusdam eligantur aliqui principantes per sortem, et hoc vel communiter ex quibuscumque, scilicet indifferenter, vel assumantur ex aliquibus, prius inquisito et facto iudicio vel scrutinio de illis ex quibus assumendi sunt per sortem, vel si assumantur de omnibus per electionem, hoc pertinet ad optimatum, vel rempublicam: quod enim per electionem, et ex quibusdam, optimatum est: quod autem per sortem, magis civile est. Ulterius concludit, quasi recapitulando, quod consiliativum de eis, quae ordinantur ad rempublicam, habet dividi, sicut dictum est, et quaelibet respublica disponitur et regitur consiliativo secundum modum dictum.

13. Deinde cum dicit expedit autem determinat quaedam expedientia rebuspublicis quibusdam, scilicet populari, et paucorum statui. Et primo tangit expedientia popularis status. Secundo paucorum, ibi, in oligarchiis autem et cetera. Prima in tres, secundum quod ponit tria expedientia. Secunda, ibi, expedit autem et cetera. Tertia, ibi, expedit autem si excedant et cetera. In prima dicit, quod populari, quae maxime apparet esse popularis, sicut est quarta species, in qua populus totus dominatur non secundum legem, sed secundum sententiam, expedit et melius est facere illud quod observatur in iudiciis, et in paucorum statu: scilicet quod divitibus, si non conveniant ad iudicium et congregationem, ordinetur damnum magnum: pauperibus, si venirent ad congregationem, merces. Et ratio huius est, quia si venerint et divites et pauperes, melius deliberabunt et sanius omnis populus, scilicet divitibus, et e converso. Quod enim non videbunt divites, videbunt pauperes, et e converso. Et tunc quoniam communiter deliberabunt, communiter exequentur. Propter quod expedit huic speciei populari ordinare divitibus damnum, si non venerint ad congregationem: pauperibus mercedem, si venerint.

14. Deinde cum dicit expedit autem ponit secundum expediens, quod competit aliis ab ultimo modo populari. Et dicit quod expedit populari statui, quod ad considerandum vel iudicandum eligantur aliqui de omnibus, ut tot de divitibus, tot de pauperibus, tot de ista turba, tot de alia; vel tot de isto vico, tot de alio; ita quod semper conservetur aequalitas; ut quot assumentur de quibusdam, tot assumantur de aliis secundum aequalem proportionem. Et ratio est, quia melius exequuntur deliberationes et magis concordes erunt.

15. Deinde cum dicit expedit autem ponit tertium expediens: et videtur esse cautela contra aliquid, quod posset dici contra primum expediens. Dicebatur enim, quod merces erat danda pauperibus, si venirent ad congregationem. Potest autem dici, quod non est hoc expediens; quia tunc multi venient; et tunc, cum sint plures quam divites, deliberabunt secundum quod placebit eis, et nolent illud observari, et sic erit dissensio. Contra hoc ponit expediens; et dicit, quod si pauperes secundum multitudinem excedant viros civiles, sicut medios et insignes, aut quoscumque alios, tunc non est danda merces omnibus, nisi secundum proportionem ad multitudinem divitum, aut multos oportet privare congregatione.

16. Deinde cum dicit in oligarchiis tangit cautelas convenientes paucis. Et dividitur in tres, secundum quod tangit tria. Secunda, ibi, adhuc eadem et cetera. Tertia, ibi, et oppositum autem eius quod et cetera. In prima dicit, quod ad hoc, quod bene consilientur faventes paucis, et consilium eorum sit firmum, oportet quod vocent aliquos faventes populo, sive aliquos de populo, sicut illos qui praeeminent aliqualiter populo, sicut est in quibusdam rebuspublicis, qui vocantur praemissi, vel servatores legis; et tractare cum istis de illis, de quibus faventes paucis consiliati fuerunt. Et ratio huius est, quia populus isto modo participabit consiliativo; et quod deliberatum fuerit isto modo, multitudo non poterit dissolvere, sed potius exequentur una cum paucorum potentia.

17. Deinde cum dicit adhuc eadem ponit secundam cautelam. Et dicit, quod ad hoc, quod consilium paucorum sit firmum, oportet paucos inquirere sententiam populi, vel opinionem quae est, et tunc sententiare secundum sententiam eius, ita quod populus eamdem sententiam dicat, quam pauci; aut si non, nihil sententient contrarium populo; vel quod principes consilientur de his, quae ad rempublicam ordinantur; et tunc quod inventum est per consilium, tradat omnibus consiliariis populi; sic enim sententia paucorum firmior erit.

18. Deinde cum dicit et oppositum ponit tertiam cautelam. Et dicit, quod ad hoc quod consilium paucorum firmum sit, oportet eos facere oppositum eius quod fit in republica, scilicet cum pauci per sententiam debeant absolvere aliquem, quod convocent multitudinem et faciant eam dominam in dando sententiam propter benevolentiam habendam. Cum autem condemnabunt aliquem ad mortem, vel relegabunt, non dent potestatem multitudini, sed potestas solum dimittitur principibus. Et ratio huius est, quia condemnatio alicuius ad mortem, vel relegatio, fit, quia commisit contra principantes paucos; populus autem contrarius est eis. Si igitur darent potestatem populo in condemnatione, vel relegatione, contingeret quod populus absolveret, aut non tantum puniet, quantum deberet: quod est inconveniens, et ideo non debent dare potestatem populo supra mortem alicuius. Sed in rebuspublicis fit e contrario; quia absolventes sunt pauci, scilicet principantes; condemnantes vero sunt non principantes, sed plures, sicut populus. Et tunc concludit intentum suum, quod de principante consiliativo in rebuspublicis determinatum sit hoc modo.