|
1. Postquam philosophus determinavit de consiliativo, et modis
eius, et qui quibus rebuspublicis expediunt, determinat de
principatu. Et dividitur in duas. In prima praemittit intentum
suum. In secunda prosequitur, ibi, est autem neque facile. In
prima dicit, quod postquam determinatum est de consiliativo, dicendum
est de principatu. Divisio enim principatus conveniens est dictis de
consiliativo. Sunt autem multae partes et differentiae principatus
secundum quod sunt principatus, et quorum debent esse domini
principantes. Item de tempore per quantum tempus debent esse domini
secundum unumquemque principatum. Sunt enim quidam principatus
durantes per sex menses, quidam qui durant per annum, alii qui durant
plus. Quidam autem sunt non perpetui, sed multum durant: etiam
quidam sunt, qui non sunt perpetui, nec multum durant, sed contingit
eumdem frequenter principari: aliquoties etiam contingit principari non
eumdem bis, sed solum semel. Iterum dicendum est de institutione
principatuum, ex quibus, et qui debent instituere, et qualiter. De
omnibus enim istis oportet diligenter videre quibus modis possunt
fieri, et postmodum videre, qui modi et quales, quibus et qualibus
rebuspublicis conveniant.
2. Deinde cum dicit est autem prosequitur. Et dividitur in duas.
In prima determinat de divisione principatuum, et de modo
institutionis ipsorum. Secundo recolligit determinata, remittens nos
de consideratione aliquorum ad sequentia, scilicet ad sextum librum,
ibi, quod igitur sunt et cetera. Prima in duas. In prima determinat
distinctionem principatuum in ordine ad respublicas. Secundo
determinat de modo institutionis ipsarum, ibi, circa institutiones et
cetera. Prima in duas. In prima determinat distinctionem principatus
in generali. Secundo tangit distinctionem principatus in ordine ad
respublicas, ibi, sed haec differunt et cetera. Prima in duas.
Primo tangit modos principatus minus principales. Secundo tangit
modos principaliter dictos, ibi, maxime autem et cetera. In prima
dicit, quod non est facile determinare, qui debent esse principatus,
et quot; quoniam respublica conveniens, multis indiget principatibus,
et praecipientibus: et quia plures oportet esse, manifestum est, quod
non omnes sunt assumendi, vel per electionem, vel per sortem, sicut
sacerdotes. Et dicuntur sacerdotes, qui curam habent de cultu
divino. Tales autem non debent assumi per sortem, sed per
electionem: principatus autem iste est alter a civilibus
principatibus. Sunt etiam alii principatus, qui distribuunt bona
communia, quibus debent distribui: sunt etiam praecones qui nunciant
dicta communia, quae debent nunciari. Eliguntur etiam alii, qui
dicuntur legati, qui mittuntur ad extrinsecas civitates et
principatus. Sunt etiam alii principes civiles, qui curam habent de
omnibus civitatibus quantum ad aliquam operationem, sicut est dux
exercitus bellantium. Iste enim habet dirigere cives in exercitu.
Alii sunt principes, qui non habent curam de omnibus quantum ad
aliquam operationem, sed curam habent de aliqua parte civitatis, sicut
sunt mulierum puerorumque curatores. Alii sunt principatus oeconomici
quos frequenter eligunt, scilicet mensuratores frumenti, et
ministeriales, qui habent ministeria diversa in civitate. Cum autem
in talibus aliqui abundant, ordinant servos ad huiusmodi officia.
3. Deinde cum dicit maxime autem tangit modos principatus
principaliter dictos. Et est intelligendum, quod unumquodque
naturalium aliqua operatione determinatur, in quam cum potest, dicitur
illud; cum autem non potest, non dicitur, nisi aequivoce. Quare
principatus est aliqua operatio in quam cum poterit, maxime dicetur
principatus: cum autem non poterit, non dicetur, nisi aequivoce.
Operationes autem principatus sunt consiliari de aliquibus, iudicare,
et praecipere: maxime autem operatio principatus est praecipere,
praecipere enim maxime pertinet ad principatum. Dicit igitur:
maxime, et simpliciter, ut est dicere, illi debent dici principatus,
quibus competunt isti actus, consiliari, iudicare et praecipere. Et
ille principatus maxime dicitur principatus, cui competit praecipere,
quia iste est actus praecipuus ipsius principatus.
4. Deinde cum dicit sed hae tangit distinctionem principatus in
ordine ad rempublicam. Et primo tangit quae circa principatus faciunt
difficultatem, et quae non. Secundo prosequitur de illis quae faciunt
difficultatem, ibi, in magnis et cetera. In prima dicit, quod utrum
principatus dicatur secundum unum modum vel plures, et secundum
diversas rationes, non multum facit ad propositum; quia iudicium non
fit de altercatione quae sit de nominibus, sed pertinet ad aliud
negotium, scilicet ad metaphysicum: consideratio enim de distinctione
vocabulorum est negotium intellectuale: sed qui principatus et quales
sunt necessarii, et quare, et quot in civitate si debeat esse
civitas, et qui et quales non sunt necessarii, tamen expediunt ad
bonam rempublicam, hoc magis facit ad propositum, et magis dubitabit
aliquis de istis et circa omnem rempublicam et parvas civitates.
5. Deinde cum dicit in magnis prosequitur de illis quae faciunt
difficultatem: et dividitur in duas. In prima ostendit, in quibus
civitatibus expedit unum principatum in plures dividi, et in quibus
non. Secundo movet circa hoc dubitationes, ibi, contingit autem.
Prima in duas. In prima ostendit, quod in magnis civitatibus non
expedit unum principatum in plures dividi. In secunda, quod in parvis
non expedit, ibi, in parvis autem et cetera. In prima dicit, quod
in magnis civitatibus congruit et expediens est unum principatum
ordinari ad unum opus et non ad plures. Sed contingit esse multos
principantes in talibus civitatibus: et ratio huius est duplex. Prima
est, quia in magnis civitatibus multi sunt cives digni principari; et
expediens est, quod quidam multo tempore dimittantur in principatu,
alios semel expedit principari: hoc autem non contingeret, si unus
teneret multos principatus. Quare in magnis civitatibus non expedit
unum plures principatus tenere. Alia ratio est, quia unum opus melius
perficitur ab uno adhibente curam circa illud, quam si circa multa
intendens distraheretur: quare melius est unum principatum committere
uni, quam plures.
6. Deinde cum dicit in parvis ostendit, quod in parvis civitatibus
expedit unum plures principatus tenere: et dividitur in tres. In
prima facit quod dictum est. In secunda respondet obiectioni quae
posset fieri, ibi, indigent autem aliquando. In tertia ostendit ex
quo potest dignosci quos principatus congruat coniungere in unum, et
quos non, ibi, si igitur habemus. In prima dicit quod in parvis
civitatibus oportet unum plures principatus tenere. Et ratio huius
est, quia in parvis civitatibus sunt pauci cives; et ideo propter
paucitatem ipsorum, non possunt esse plures principantes: quare
oportet unum principatus plures tenere. Et contingit in talibus
civitatibus, quod successive iterum principantur.
7. Deinde cum dicit indigent autem respondet obiectioni, quae posset
fieri: aliquis enim posset dicere: si in magnis civitatibus oportet
unum principantem unum principatum tenere, in parvis unum plures, non
erit idem principatus secundum rationem in magnis civitatibus et in
parvis. Iterum posset dici, quod non expedit in parvis civitatibus
unum principatus plures tenere, quia regimen unius impediret curam
alterius; minus enim potest esse intentus circa plures, quam circa
unum. Ista duo removet; et dicit quod parvae civitates aliquando
indigent eisdem principantibus secundum speciem, quibus indigent
magnae. Sed in hoc est differentia: quod in magnis civitatibus
frequenter sunt iidem principatus et principantes propter multos esse
cives in civitate, in parvis autem non nisi in multo tempore. In
parvis enim propter paucos esse cives non possunt multi esse
principantes: et propter hoc oportet unum multo tempore principari, et
tenere principatus multos: non enim omnes principatus impediunt
seinvicem, ita quod propter curam unius impeditur alterius; sicut
plura luminaria uni obelisco imposita, non se impediunt: non secus
ergo plures principatus uni iniuncti non impediunt. Tales autem sunt
principatus propinqui existentes natura, qui vel ordinantur ad unum
finem vel ad propinquos; sicut est principatus qui habet curam
honestatis puerorum et mulierum.
8. Deinde cum dicit si igitur declarat ex quo potest dignosci quos
principatus congruit demandare in unum, et quos non; dicens, quod si
sciamus quos principatus necessarium est esse in civitate, et quos non
est necessarium, et tamen expedit esse, de facili sciemus quos
principatus et quales expedit congregare in unum principatum, et quos
et quales non.
9. Deinde cum dicit congruit autem inquirit quos principatus oportet
uniri in unum, et quos oportet dividi in plures, per comparationem ad
loca, et homines et respublicas. Et primo movet dubitationes circa
hoc. Secundo solvit eas, ibi, aut existunt quidem. In prima
dicit, quod non debet civem latere qui principes possunt habere curam
de diversis secundum diversitatem locorum, et quorum et qualium oportet
ubique esse unum principem. Verbi gratia, contingit aliquam curam
habere honestatis in foro, et in alia parte civitatis, et extra.
Modo est dubitatio, utrum curans honestatem in foro sit praefectus
fori, et alius sit princeps honestatis in alia parte civitatis, ita
quod secundum diversitatem locorum diversificentur principes, quamvis
principatus honestatis sit unius rationis: aut sit unus princeps
honestatis, et in foro, et in omni alio loco. Secunda quaestio est,
utrum principatus debeant distingui secundum rem, vel secundum
hominem: idest secundum illud ad quod per se inspicitur in dirigendo,
vel secundum multitudinem hominum, qui debent dirigi per illum; verbi
gratia, utrum sit idem principatus ornatus puerorum, et mulierum non.
Tertia quaestio est, utrum principatus distinguantur secundum
distinctionem rerumpublicarum: sicut verbi gratia: utrum in statu
populari paucorum, et optimatum, et monarchia regali sint idem
principatus, vel alii genere vel specie non existentes ex aequalibus
nec ex similibus, vel sint diversi in diversis rebuspublicis, ut in
statu optimatum virtuosi, in statu populari liberi, in statu paucorum
divites.
10. Deinde cum dicit aut existunt solvit dubitationes istas. Et
primo solvit eas. Secundo addit ad solutionem quiddam, ibi, non
solum. Circa primum intelligendum est, quod principatus
distinguitur, sicut alia naturalia; scilicet et secundum formam, et
secundum materiam. Forma vero principatus virtus aliqua vel potentia
est: est enim principatus potentia quaedam, vel virtus: virtus autem
attenditur in ordine ad finem: ergo secundum distinctionem finis
distinguuntur principatus. Finis autem principatus duplex est: quidam
scilicet est remotus, quidam vero propinquus: remotus, sicut finis
reipublicae ad quem ordinantur ultimo omnes principatus, et maxime et
immediate principalis. Principatus propinquus est sicut finis ducatus
exercitus victoria, iudicii iudicare de subortis. Distinguitur igitur
principatus primo secundum distinctionem finis remoti. Cum igitur
fines rerumpublicarum erunt diversi, principatus diversarum
rerumpublicarum erunt diversi: et sicut respublicae omnes attributionem
habent ad unam primam, sic principatus rerumpublicarum posteriorum ad
principatum in republica prima et simpliciter dicta, attributionem
habent. Et per hoc solvitur tertia quaestio cum quaerebatur, utrum
principatus distingueretur secundum distinctionem rerumpublicarum.
Apparet enim quod sic, secundum distinctionem finis ultimi. Finis
autem propinquus civitatis diversus est in qualibet republica, sicut
ducatus exercitus victoria, iudicii iudicare. Secundum vero
distinctionem huius finis distinguitur principatus. Et hoc
dupliciter. Uno modo secundum distinctionem ipsius finis secundum se:
et sic diversi sunt principatus ducatus exercitus et iudicii. Alio
modo distinguitur principatus per hoc quod homines diversimode se habent
ad finem illum: ita quod finis potest esse unus secundum rem: sed quia
homines aliter se habent ad illum finem, principatus distinguitur:
sicut est principatus ornatus mulierum, puerorum e virorum. Quamvis
enim finis istorum sit unus; tamen quia aliter se habet puer ad istum
finem quam mulier, et quam vir adultus; ideo alius est principatus
ornatus mulierum, alius puerorum et adultorum. Et per hoc solvitur
secunda quaestio cum quaerebatur, utrum distinctio principatus esset
secundum homines vel rem: quia et est secundum rem, ut quando
distinguitur secundum distinctionem finis propinqui secundum se: et
secundum homines, quando homines diversimode se habent ad finem
principatus. Secundo vero distinguitur principatus secundum materiam,
ut secundum diversitatem locorum et hominum: possunt enim loca esse ita
distantia quod unus homo non posset regere; et tunc unus principatus
dividitur in plures. Iterum si sit magna multitudo civium quae non
possit dirigi per unum, oportet principatum unum secundum speciem
distingui in plures: si autem loca sint propinqua et pauci sint
homines, tunc plures principatus uniuntur in unum. Similiter
contingit aliquando diversos principatus secundum rem, maxime eos
quorum est unus finis secundum rem, diversos tamen secundum diversum
modum se habendi ad ipsum, propter paucitatem hominum et propinquitatem
locorum, coniungi: sicut contingit eumdem habere curam boni ornatus
virorum et puerorum et mulierum: aliquando contingit contrarium propter
causas contrarias. Et per hoc solvitur prima quaestio cum
quaerebatur, utrum principatus distingueretur secundum diversitatem
locorum: quoniam aliquando sic, aliquando non. Et haec omnia innuit
philosophus breviter dicens, quod secundum diversitatem istorum,
scilicet locorum, hominum et rei et rerumpublicarum est diversitas
principatuum. Contingit enim aliquando, quod diversi principatus
congregantur in unum, aliquando unus dividitur in plures, quia
contingit in aliquibus civitatibus multos esse cives, et loca
distantia, ita quod unus non posset regere, et unus principatus
dividitur in plures, sicut principatus boni ornatus, et propter
multitudinem civium et distantiam locorum distinguitur in plures: in
aliquibus vero contingit paucos esse cives et loca non esse distantia,
sed propinqua; et tunc plures principatus uniuntur in unum, quia idem
sufficiens est regere diversos principatus.
11. Deinde cum dicit non solum adiungit praedictis quaedam. Et
primo adiungit, quod sunt quidam principatus singulares quibusdam
rebuspublicis. Secundo adiungit de principatu puerorum, ibi,
puerorum et cetera. Adhuc prima in duas. In prima facit quod dictum
est. In secunda ostendit quod consilium in populari statu quoddam
est, ibi, dissolvitur autem et cetera. In prima dicit, quod non
solum distinguitur vel unitur principatus secundum loca, ut unus
dividatur in duo, et duo in unum congregentur; sed quidam sunt
principatus singulares, qui reperiuntur in quibusdam rebuspublicis et
non in aliis, sicut principatus praeconsulentium est in paucorum statu
non in populari, sed consilium invenitur in populari statu, quia
oportet in populari statu esse aliquos qui consilientur de eis quae sunt
populi. Populus enim deficit a ratione, ut in pluribus.
Universaliter in civitate oportet esse aliquid consiliativum quod
dirigat et curet ut populus non vacet et insolescat: et si sint multi,
populare est: si autem pauci, est paucorum potentia. Non sunt autem
in populari statu, sed in paucorum praeconsules; quia praeconsules
sunt pauci et divites; et ideo in paucorum statu sunt. Ubi autem sunt
ambo principatus, scilicet praeconsulum et consiliantium, consules
sunt supra consiliarios. Consiliarius autem est, ut dictum est,
status popularis; sed praeconsul est paucorum.
12. Deinde cum dicit dissolvitur autem declarat quod in quadam
potentia populari non est consilium; et dicit, quod principatus
consiliativus in quibusdam a popularibus statibus amovetur seu
destruitur, sicut in illis in quibus totus populus, cum convenit,
tractat de omnibus: hoc autem sit quando convenit totus populus et
omnes tractant de omnibus; maxime quando ordinatur damnum vocatis si
non veniunt et merces si veniunt: cum enim sic vocantur, conveniunt et
de omnibus iudicant.
13. Deinde cum dicit pueronomus autem adiungit de principatu
puerorum et mulierum, quod est optimatum potentiae vel civilis; et
dicit, quod principatus puerorum et mulierum, et si sit alius talis
principatus optimatum potentiae, est non popularis: quia popularis
status non prohibet mulieres pauperum exire ad negotiationes, sed
praecipit: optimatum autem status prohibet. Nec talis principatus est
paucorum: quia mulieres paucorum delitiose vivunt; et ideo nolunt
sequi rationis motum. Et consequenter recapitulat dicens, quod de his
intantum determinatum sit.
|
|