|
1. Postquam philosophus de distinctione principatuum determinavit,
declarat de modo institutionis ipsorum; et dividitur in duas. In
prima praemittit intentionem suam. In secunda prosequitur, ibi, sunt
autem. In prima dicit, quod postquam determinatum est de distinctione
principatuum, conandum est pertransire de modo institutionis ipsorum:
et hoc a principio.
2. Deinde cum dicit sunt autem prosequitur; et primo declarat
qualiter convenit principatus institui, ponendo quasdam divisiones.
Secundo ostendit qui modi cui reipublicae conveniunt, ibi, horum
autem duae. Prima in duas. In prima ponit distinctionem unam.
Secundo subdividit membra, ibi, uniuscuiusque autem. In prima
dicit, quod tria sunt differentia secundum rationem, quibus divisis et
combinatis, possint omnes modi institutionis principatuum accipi.
Istorum autem trium unum est qui sunt instituentes principatum.
Secundum est ex quibus instituitur princeps. Tertium est modus
secundum quem instituitur.
3. Deinde cum dicit uniuscuiusque autem subdividit quodlibet
istorum. Et primo facit hoc. Secundo tangit diversas combinationes
dividentium, ut habeatur numerus modorum, ibi, rursus autem. In
prima dicit, quod istorum sunt tres differentiae vel tres divisiones,
ita quod uniuscuiusque sit una: aut enim instituentes sunt omnes cives
aut quidam; et haec est prima differentia. Secunda est quod aut
instituunt ex omnibus, aut ex aliquibus determinatis secundum aliquam
dignitatem: vel secundum virtutem, vel secundum aliquem alium modum;
sicut accidit in civitate Megarae in qua instituuntur principantes ex
condescendentibus ad populum, hoc est ex illis qui condescendebant
populo in civitate et ex illis qui simul pugnabant cum populo contra
impugnantes et gravantes eos. Tertia differentia est, quod
instituentes aut instituunt sorte aut electione.
4. Deinde cum dicit rursum haec ponit combinationes diversas, ut
habeatur numerus modorum; et dicit iterum quod ista tria combinari
possunt adinvicem. Unde per alia dividendum. Et exponit quae sint
illa tria, dicens: dico autem, idest expono, quia aut omnes
instituunt, aut quidam; et aut ex omnibus, aut ex aliquibus, aut ex
electione, aut ex sorte. Et quodlibet istorum quatuor habet
differentias quibus dividitur. Quia si omnes instituunt, aut ex
omnibus, aut ex quibusdam: si ex omnibus, aut sorte, et sic est unum
membrum; aut electione, et sic secundum; aut divisim, et sic
tertium; aut coniunctim, et sic quartum. Dico autem divisim: sicut
si secundum tribus instituantur et populos diversos et societates, ita
quod modo instituantur ex una tribu, deinde ex alia; et similiter
discurrendo per omnes partes civitatis. Coniunctim vero, ita quod
semper ex omnibus simul sumptis instituant. Aut alios quidem sic,
alios autem alio modo: puta quosdam ex omnibus coniunctis, quosdam
autem ex omnibus divisis, et sic sunt sex membra. Si autem quidam
sunt instituentes, habemus alia sex membra: quia aut instituunt ex
omnibus, aut quibusdam: et si ex omnibus, aut sorte, aut electione:
et sic duo membra habemus: si ex quibusdam, aut ex quibusdam, vel
sorte, aut electione, et sunt alia duo: aut quosdam instituunt ex
omnibus sorte, quosdam autem alios electione; et sic habemus alia duo
membra. Et sic in universo habemus duodecim membra, ducendo membra
primae divisionis in membra aliarum duarum, praemittendo duas
combinationes, hoc est non ducendo membra tertiae in membra secundae.
5. Deinde cum dicit harum autem ostendit qui modi cui reipublicae
conveniunt; et dividitur in partes quinque. In prima ostendit qui
modi conveniunt populi statui. In secunda qui reipublicae, ibi, non
omnes autem et cetera. In tertia qui paucorum statui, ibi, et
quosdam ex omnibus. In quarta qui optimatum potentiae, ibi, sed hos
quidem. In quinta adhuc quis paucorum potentiae, ibi, quosdam autem
ex quibusdam. In prima dicit, quod istarum combinationum quae dictae
sunt, duae pertinent ad popularem statum, scilicet omnes principatus
instituere ex omnibus sorte, vel etiam electione: vel etiam si
assumuntur omnes ex omnibus coniunctim vel divisim, vel per sortem,
vel per electionem: hoc enim maxime pertinet, ubi multitudo
dominatur: hoc autem est popularis status.
6. Deinde cum dicit non omnes ostendit qui modi sunt reipublicae; et
dicit, quod non omnes instituere ex omnibus simul vel quibusdam, sed
omnes simul et divisim per tribus et officia ex omnibus et divisim, et
hoc vel per sortem, vel per electionem; aut secundum istos modos
aliquos ex omnibus vel quibusdam, ut aliquos per sortem ex omnibus,
alios per electionem, civile est, quia respublica est mixta ex
paucorum et populari statu: instituere autem ex quibusdam paucorum
est, instituere vero ex omnibus populare est; et ideo instituere ex
omnibus vel quibusdam civile est. Et exponit quod dixerat, utroque
modo, dicens: dico autem, et expono utroque modo, idest quosdam
accipi ex omnibus divisim vel quibusdam per sortem, vel per
electionem.
7. Deinde cum dicit et quosdam ostendit qui modi sunt paucorum
potentiae. Et dicit quod quosdam instituere ex omnibus, vel per
sortem, vel per electionem, vel instituere aliquos ex omnibus secundum
utrumque modum, ut scilicet aliqui instituantur per electionem, aliqui
per sortem, paucorum potentiae est magis; nam paucorum potentiae est
aliquos paucos principari; et hoc est isto modo.
8. Deinde cum dicit sed hos quidem ostendit qui modi sunt civiles
optimatum, idest reipublicae mixtae cum optimatum statu. Et dicit
quod aliquos instituere ex omnibus, aliquos ex quibusdam, sed istos
eligere per electionem, illos per sortem, est reipublicae mixtae cum
statu optimatum.
9. Deinde cum dicit quosdam autem ostendit adhuc qui modus est
paucorum potentiae. Et dicit, quod instituere quosdam ex quibusdam,
paucorum potentiae est, quia paucorum potentia est paucos principari et
eligere quosdam ex quibusdam per sortem facta electione, non eo modo
quo fit in aliis, quia hic ad paucos divites inspicitur, et institui
quosdam ex quibusdam secundum ambos modos eligendi, ut quidam
instituuntur sorte, quidam electione, est paucorum potentiae; sed
instituere quosdam ex omnibus simul, non est paucorum potentiae; sed
instituere ex quibusdam, sicut virtuosis, per electionem, optimatum
est.
10. Deinde cum dicit modi quidem recolligit determinata, remittens
de consideratione aliorum propositorum prius ad sequentia. Et dicit
quod modi eorum qui circa principatus, idest modi assumendi principatus
tot sunt, quot dicti sunt: et sic dividuntur principatus secundum
distinctionem rerumpublicarum. Qui autem quibus principantibus
expediant et qualiter oportet eos institui, posterius simul erit
manifestum, cum erit manifestum de potentiis ipsorum. Et exponit quid
vocat potentiam principatus, dicens, quod potentia principatus
dicitur, ut quae est domina proventuum et regionis. Istae enim duae
potentiae specie differunt, sicut potentia ducatus exercitus, et
potentia quae est domina contractuum, qui circa forum sunt.
|
|