Lectio 15

1. Postquam philosophus determinavit de consiliativo et principatu, determinat de iudicativo: et dividitur in duas. In prima praemittit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, sunt autem et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum est de consiliativo et principatu, dicendum est de tertio prius propositorum, scilicet de iudicativo et iudicio: et accipiendi sunt modi iudicii et iudicativi, secundum quod prius accepti sunt modi aliorum, scilicet principatus et consiliativi. Circa iudicium autem tria sunt consideranda, in quibus consistit diversitas iudicii: scilicet ex quibus sumendi sunt, secundum est a quibus, tertium est qualiter assumendi sunt. Et exponit ex quibus sunt assumendi, utrum ex omnibus, aut quibusdam: de quibus, quot scilicet sunt species iudicii: qualiter autem, utrum institui debeant electione vel sorte. Et primo videndum est quot sunt species iudiciorum.

2. Deinde cum dicit sunt autem prosequitur: et dividitur in duas. In prima tangit species iudiciorum. In secunda ostendit quibus modis instituuntur, ibi, necesse itaque et cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda excludit quaedam a consideratione sua, ibi, sed de his quidem et cetera. In prima dicit, quod species iudiciorum in universali octo sunt. Una est correctiva secundum quam transgredientes legem puniuntur. Alia est punitiva eius qui peccat contra aliquod communium, puta contra aliquam personam publicam. Alia est, secundum quam puniuntur qui deliquerunt contra totam rempublicam. Quarta est, quae est communis et principibus, et idiotis, et quibuscumque; quae est damnorum et iniuriarum illatarum iudicativa, de quibus est altercatio. Quinta species est, de contractibus parvis et magnis. Alia vero est praeter haec iudicativa homicidiorum, de peregrinis, idest de eis quae ad peregrinos pertinent. Illa vero species quae est iudicativa homicidiorum, sive sint iidem iudices iudicantes et exequentes, sive sint alii (vel sic), sive sint iidem iudices secundum unam rempublicam, sive sint diversi secundum aliam et aliam rempublicam, species aliquas habet. Una est quae est iudicativa homicidii facti ex praemeditatione et deliberatione, et voluntarie ponendo insidias. Secunda est iudicativa homicidii perpetrati et confessi, allegatur tamen quod iuste factum est; et super hoc est altercatio, utrum iuste vel iniuste factum est. Quarta species est, quae est iudicativa eorum quae feruntur, idest ponuntur in descensu homicidii, idest in reatu, hoc est, quae est iudicativa eorum quibus imponuntur homicidia ab aliquibus, sed hoc ipsis fugientibus, hoc est negantibus: talibus enim solet aliquando indici duellum vel purgatio per iudicium ignis vel aquae, ut quod accusatus accipiat ignitum ferrum manu nuda, et si uratur iudicetur reus, si non, absolvatur; vel quod ligatis manibus et pedibus ponatur in aqua magna; et siquidem evadat, absolvatur; si non, reputetur reus fuisse; sicut dicitur Athenis, quod iudex compulit descendere in puteo quemdam ad purgandum forte se super homicidio. Istud autem est irrationabile; quia hoc est committere se fortunae et iudicio divino, et ideo raro fit nunc hominibus magis utentibus ratione, minus autem in magnis civitatibus ubi plures sunt sapientes. Septima species iudicii est, quae est iudicativa de disceptatione peregrinorum; et ista est duplex. Quaedam quae est iudicativa controversiae quae est inter peregrinos adinvicem. Alia est iudicativa de disceptatione quae est inter peregrinos extraneos et cives. Adhuc praeter istas species iudicii est una alia quae est octava: et est illa, quae est iudicativa de parvis commutationibus, quae sunt circa minima, et quasi punctualia, ut de his, quae sunt quinque drachmarum, et de his quae parum plus valent: de omnibus enim talibus oportet fieri iudicium; nec debent reduci in multitudinem iudicum propter parvitatem earum, sed in aliquem unum determinatum.

3. Deinde cum dicit sed de iis excludit quaedam a consideratione sua. Et dicit quod de istis, et de speciebus iudicativis homicidiorum, et de illis qui iudicant de disceptatione peregrinorum dimittatur ad praesens; sed de speciebus iudicii pertinentibus ad rempublicam dicendum est: quia si ista non bene fiunt, accidunt seditiones rerumpublicarum: de talibus autem per quae possunt contingere seditiones et transmutationes rerumpublicarum pertinet ad civem determinare.

4. Deinde cum dicit necesse itaque tangit modos instituendi iudicium: et dividitur in duas. In prima tangit modos instituendi iudicium. In secunda ostendit qui modi cui reipublicae conveniunt, ibi, horum autem. In prima dicit, quod necesse est omnes iudicare, aut quosdam: si omnes, aut de omnibus, aut de quibusdam: si de omnibus, aut de omnibus per electionem, aut de omnibus per sortem, aut de omnibus haec quidem sorte, alia vero electione: si omnes iudicent de quibusdam, aut iudicabunt de quibusdam sorte, aut electione, aut de quibusdam, haec quidem per sortem, alia per electionem: et sic sunt quatuor modi si omnes iudicent: similiter erunt quatuor modi subdividendo aliud membrum. Adhuc si quidam iudicant de omnibus, aut iudicant sorte de omnibus, aut de omnibus per electionem, aut de omnibus haec iudicant sorte, alia autem electione. Si autem iudicent de quibusdam, aut sorte iudicant de quibusdam, aut electione; aut de quibusdam quidam sorte, quidam electione: et sic sunt alii quatuor modi subdividendo aliud membrum, scilicet ut quidam iudicant. Et hoc breviter innuit, cum dicit, vel quaedam iudicia, scilicet omnibus, vel quibusdam ex sortitis et electis. Ulterius concludit, quod isti modi consimiles sunt modis dictis prius de institutione principatus. Iterum si ista fuerint combinata, erunt alii modi. Ut si dicamus, quod iudicantes sunt, aut ex omnibus, aut ex quibusdam, et hoc secundum alterum modum eligendi, scilicet sorte et electione, ut si dicamus, quod iudicia aut sunt ex omnibus, aut quibusdam: et si ex omnibus, aut sorte, aut electione; aut ex omnibus, hi quidem electione, alii vero sorte; et si ex quibusdam, aut sorte, aut electione, aut ex quibusdam quidem sorte, ex quibusdam vero electione. Et tunc concludit, quod tot contingit esse modos iudiciorum.

5. Deinde cum dicit horum autem ostendit qui modi reipublicae conveniunt. Et dicit, quod primi quatuor, scilicet omnes de omnibus conveniunt statui populari. Secundi quatuor paucorum potentiae sunt; scilicet quaecumque ex quibusdam de omnibus. Tertii quatuor optimatibus conveniunt et rebuspublicis; scilicet quod iudicia partim sunt ex omnibus, partim ex quibusdam.