|
1. Postquam philosophus declaravit de quibus considerat scientia ista
et quae dicenda, et secundum quem ordinem, in parte ista prosequitur.
Et dividitur in partes duas: quia primo facit quod dictum est;
secundo determinat de quibusdam partibus principalibus politiae, ibi,
quae autem sit et cetera. Prima in duas. In prima distinguit
politias. In secunda prosequitur de illis, de quibus non est dictum
prius, ibi, reliquum autem est et cetera. Adhuc prima in duas. In
prima ostendit esse plures politias. In secunda distinguit species
ipsarum magis in speciali, ibi, quod autem et cetera. Prima in
duas, secundum quod primo probat politias esse plures, et quot sunt
aliquo modo; secundo quod sunt plures dictis, cum dicit, quod autem
et plures et cetera. Adhuc prima in duas. In prima dicit quod sunt
plures: in secunda quot sunt, ibi, maxime autem et cetera. Adhuc
prima in duas. Primo praemittit causam propter quam sunt plures.
Secundo manifestat, ibi, primo quidem enim et cetera. In prima
dicit quod causa quare politiae sunt plures est, quia cuiuslibet
civitatis plures sunt partes differentes secundum rationem. Et quamvis
distinctio formae non sit propter distinctionem materiae, tamen ad
distinctionem materiae sequitur distinctio formae.
2. Deinde cum dicit primo quidem propositam causam manifestat. Et
primo ostendit quae sunt partes civitatis, et quam habent similitudinem
ad politiam. In secunda ex hoc concludit quod sunt plures politiae,
subinducens causam ex dictis propter quam sunt plures politiae, ibi,
manifestum igitur et cetera. Prima in duas. Primo distinguit partes
civitatis. Secundo ostendit quam habitudinem habent ad politiam,
ibi, harum enim et cetera. Adhuc prima in duas. Primo distinguit
partes civitatis. Secundo subdividit, ibi, et hunc quidem et
cetera. In prima dicit quod manifestum est quod primo civitas
componatur ex domibus; et ideo quaecumque sunt partes domus, sunt
partes civitatis radicaliter. Item in multitudine civitatis quidam
sunt divites et opulenti, quidam pauperes, paucam aut nullam habentes
substantiam; quidam medii. Iterum divitum et egenorum quidam habent
exercitum armorum, quidam non habent.
3. Deinde cum dicit et hunc quidem subdividit partes civitatis. Et
primo subdividit egenos. Secundo divites, ibi, et insignium et
cetera. Tertio subdividit medios, ibi, adhuc cum et cetera. In
prima dicit quod egenorum multi sunt modi: quidam enim sunt
agricultores qui versantur circa culturam agrorum, alii sunt qui vacant
circa commutationes venalium rerum, alii sunt dediti sordidis
ministeriis qui faciendo opera sua maculant corpus, sicut sunt
mercenarii. Istorum sunt multi modi; quidam coriarii, quidam pellium
curatores et huiusmodi.
4. Deinde cum dicit et insignium subdividit opulentos; et dicit quod
modi opulentorum sunt secundum diversitatem divitiarum et excessum
earum. Quidam enim sunt divites eo quod vacant circa nutritionem
equorum et aliorum animalium: tales enim non est difficile fieri
divites: illud enim munus non possunt ferre nisi divites; et ideo
antiquitus in illis civitatibus quarum potentia erat in equis et
animalibus, erat politia paucorum: isti enim utebantur equis quos
nutriebant contra adversarios, sicut contra vicinos; sicut quidam
dicti Eretrienses et Chalcidenses et Magnesii, qui sunt super
Meandro, et aliae plures civitates Asiae.
5. Deinde cum dicit adhuc cum subdividit medios; et dicit quod
praeter differentias istorum divitum sunt aliae differentiae mediorum:
quorum quidam excedunt secundum genus et nobilitatem, alii excedunt
secundum virtutem. Similiter si aliud aliquid sit tale quod sit
necessarium et utile civitati, et dicitur pars civitatis. Et hoc
dictum fuit, ubi dicebatur de statu optimatum. Ibi enim dictum fuit,
ex quot partibus necessariis est quaelibet civitas: puta in secundo
huius, ubi posuit politiam Platonis quam forte dixit esse optimatum.
Ibi enim numeravit partes civitatis. Vel forte in tractatu separato,
ubi de republica optimatum dixit.
6. Deinde cum dicit harum enim declarat quam habitudinem habent istae
partes ad politiam; et dicit quod istarum partium aliquando omnes
attingunt ad politiam, sicut in populari in qua populus dominatur,
omnes attingunt ad eam, etiam infimi. Aliquando pauci, sicut in
paucorum statu in qua divites principantur. Aliquando plures, sicut
in statu optimatum, in qua principantur plures virtuosi.
7. Deinde cum dicit manifestum igitur concludit causam propter quam
sunt plures politiae. Et videtur concludere duas causas; et dicit
quod manifestum est quod necesse est esse plures politias differentes
adinvicem secundum speciem; quia distinctio politiarum secundum speciem
est secundum distinctionem partium principalium. Quamvis enim
diversitas secundum speciem non sit propter diversitatem partium
materialium, tamen ad diversitatem partium materialium sequitur
diversitas formae. Sed partium civitatis quaedam differunt specie
adinvicem etiam pertinentium ad speciem: plures igitur erunt politiae.
Et est intelligendum ad evidentiam dicti, quod sicut partium animalis
quaedam sunt quae non pertinent ad speciem, sicut haec caro, haec
ossa, quaedam quae pertinent ad ipsam, sicut caro et ossa absolute:
et sicut sunt quaedam quae non attingunt ad formam rei, sicut pili et
ungues, quaedam quae attingunt, sicut cor et hepar: et secundum
distinctionem istorum secundum speciem diversificantur animalia secundum
speciem, non autem secundum primarum distinctionem quae non attingunt
ad formam, nec pertinent ad speciem: sic civitatis sunt quaedam partes
quae non attingunt ad civilitatem, nec pertinent ad formam eius; aliae
sunt partes principales ipsius; et secundum distinctionem istarum
distinguuntur politiae; cuiusmodi sunt illae secundum quas
distinguuntur principatus. Aliam causam tangit; et dicit, quod
politia est ordo principatuum: ergo secundum distinctionem principatuum
est distinctio politiarum. Sed distinctio principatuum est secundum
distinctionem huiusmodi partium. In quibusdam enim politiis
principatus distribuuntur secundum potentiam eorum qui possunt attingere
ad principatum; in aliis secundum aequalitatem quamdam; sicut divites
propter excessum divitiarum, et egeni principantur propter libertatem,
in aliis plures propter virtutem; et isti sunt medii inter istos.
Quare manifestum est, cum istae partes sint plures differentes
species, quod erunt plures politiae differentes secundum speciem; et
tot erunt politiae, quot sunt gradus secundum excessum aliquem.
8. Deinde cum dicit maxime autem ostendit quot sunt politiae. Et
primo facit hoc. Secundo removet errorem quorumdam, ibi, non oportet
autem et cetera. Prima in duas. In prima dicit quot sunt secundum
opinionem aliorum. In secunda quot secundum opinionem suam, ibi
maxime quidem et cetera. In prima dicit, quod secundum intentionem
aliorum, duae videntur maxime esse politiae, sicut duo sunt venti
principales, scilicet Australis et borealis, et quod alii omnes sunt
praetergressiones istorum duorum et quod ab eis deficientes reducuntur
ad ipsos. Una est paucorum, alia popularis. Optimatum autem dicunt
esse sub paucorum et reduci ad eam et politiam dicunt esse popularem
quamdam, sicut accidit in ventis: ad illos enim duos omnes alios
reducunt; sicut Zephyrum ad Boream, Eurum autem ad Austrum.
Eodem modo accidit in proportionibus musicalibus. Sunt enim duae
harmoniae principales, quibus omnes aliae coordinantur; scilicet
Dorica et Phrygia. Dorica dicitur harmonia primi toni. Phrygia
vero tertii. Et istis alias coordinant; quasdam reducentes ad
Doricam, quasdam ad Phrygiam. Similiter in proposito duas posuerunt
principales; scilicet politias popularem et paucorum; et istis duabus
alias coordinaverunt.
9. Deinde cum dicit maxime quidem declarat quot sunt secundum suam
opinionem; et dicit, quod antiqui sic consueverunt dividere politias.
Melius tamen est quod dividamus eas secundum quod superius dictum
fuit: scilicet quod quaedam sunt politiae rectae, quaedam quae sunt
transgressiones; ita quod unius politiae bene ordinatae vel duarum,
aliae sunt transgressiones: puta quaedam transgressiones sunt bene
commensuratae, sicut est illa quae communi nomine nominatur
respublica; aliae vero sunt transgressiones.
10. Deinde cum dicit non oportet removet errorem quemdam circa
distinctionem status paucorum et popularium. Et primo probat quod non
distinguuntur, sicut ipsi posuerunt eas distingui, proponendo intentum
suum. Secundo ostendit qualiter distinguuntur, ibi, magis igitur.
In prima dicit quod non oportet quod determinetur status popularis,
sicut quidam consueverunt ponere et determinare ipsum simpliciter, ita
quod status popularis sit politia in qua multitudo principatur: quia
contingit quod in statu paucorum multi divites dominentur, et tamen
tunc non erit status popularis. Non ergo debet status popularis
determinari per hoc quod pauci dominentur. Quoniam si essent in aliqua
civitate mille trecenti, et mille essent divites et principarentur
aliis trecentis pauperibus et liberis existentibus et non concederent
eis aliquid de principatu, sed tantum subiicerentur eis, nullus
diceret eos principari principatu populari; et tamen multitudo
dominaretur. Non ergo per hoc determinatur popularis status, quia
multi principantur. Similiter si illi trecenti pauperes et pauci
respectu aliorum existentes essent meliores divitibus et
principarentur, divites autem non principarentur, sed subiicerentur
illis, talem politiam nullus diceret statum paucorum; et tamen pauci
sunt principantes. Quare manifestum est quod status paucorum non debet
determinari per hoc quod pauci dominentur.
11. Deinde cum dicit magis igitur declarat quomodo determinandae
sunt respublica paucorum et popularis; et habet partes duas. In prima
proponit quod per se determinantur libertate et divitiis, et per
accidens multitudine et paucitate. In secunda probat, ibi, etenim
utique et cetera. In prima dicit quod magis dicendum quod status
popularis sit, quando liberi existentes principantur; paucorum quando
divites. Sed accidit liberos esse plures, divites vero paucos; et
ideo per accidens determinantur paucitate et multitudine.
12. Deinde cum dicit etenim utique probat illud quod dictum est.
Et primo probat quod multitudine et paucitate per se non distinguuntur
nec determinantur. Secundo, quod solum determinantur per se per
divitias et paupertatem; sed oportet adiungere multum et paucum, licet
per accidens, ibi, sed neque iis. In prima dicit: ita dictum est
quod paupertate et divitiis per se determinantur popularis et paucorum,
sed per accidens multitudine et paucitate. Quia si per se
distribuerentur principatus secundum magnitudinem, sicut dicunt quidam
fieri in Aethiopia, vel secundum pulchritudinem, ita quod ille qui
esset maior et pulchrior principaretur, cum pauci sint pulchri et
magni, esset tunc paucorum; hoc autem falsum est. Status enim
paucorum tantum est cum divites principantur. Quare manifestum est
quod per se non determinantur paucitate et multitudine.
13. Deinde cum dicit sed neque declarat quod paucitate et
multitudine distinguuntur, sed per accidens; et quod oportet ista
adiungere; et dicit, quod status paucorum et status popularis non
sufficienter habent terminari his differentiis solum, scilicet
paupertate et divitiis: sed cum sint plures partes popularis et
paucorum, oportet adiungere aliqua ad determinationem eorum, saltem
per accidens; quoniam si pauci liberi existentes principentur pluribus
non liberis, non dicemus quod sit principatus popularis; sicut accidit
in Apollonia quae est in Ionio et in Thera. In istis enim urbibus
principabantur excellentes secundum ingenuitatem et pauci existentes
erant ad alios collati, et iam non erat status popularis. Similiter
si multi secundum divitias excedentes principarentur, non diceremus
popularem, sicut accidit antiquitus in quadam civitate quae dicitur
Colophon. In illa enim civitate erant plures divites antequam fieret
bellum inter ipsos et Lydos, et principabantur: attamen non erat
popularis. Sed sic debet determinari popularis, ut dicatur quod
status popularis est, in quo plures existentes liberi et pauperes
principantur: et status paucorum est, quando divites pauci existentes
vel nobiles dominantur. Et tunc concludit, quod sunt plures
politiae; dicens quod manifestum est quod politici sunt plures, et
propter quam causam sunt plures.
|
|