|
1. Postquam philosophus declaravit, quod plures sunt politiae et
propter quam causam et quot sunt aliquo modo, in parte ista declarat
quod sunt plures politiae quam quae dictae sunt: et ostendit hoc quasi
ex virtute cuiusdam medii per quod ostendebat prius quod sint plures;
et dividitur in duas. In prima ostendit quod sunt plures quam quae
dictae sunt. In secunda ostendit quae sunt principales inter illas
secundum alios, ibi, alias quidem. Adhuc prima in duas. In prima
praemittit intentum suum proponendo principium ad probandum hoc. In
secunda prosequitur, ibi, sicut igitur. In prima dicit: sic dictum
est, quod sunt plures politiae: quaedam enim sunt rectae; et istae
sunt tres: regnum, optimatum status, et respublica. Et sunt tres
non rectae: tyrannis, paucorum, et popularis. Modo dicendum est,
quod sunt plures politiae quam quae dictae sunt et quae sunt illae et
propter quam causam sunt plures; accipiendo principium ad hoc probandum
quod prius assumptum fuit ad probandum quod essent plures; scilicet
quod omnis civitas plures partes habet et non unam solum: ex isto enim
eodem probabitur quod sint plures quam quae dictae sunt.
2. Deinde cum dicit sicut igitur probat accipiendo simile in his quae
sunt secundum naturam; quia politia assimilatur eis. Est enim politia
secundum rationem: ea autem quae secundum rationem sunt, sunt
posteriora his quae sunt secundum naturam et ortum habent ex illis; et
ideo assumit simile in his ad probandum intentum suum: et habet partes
duas. Primo assumit simile. Secundo adaptat ad propositum, ibi,
eodem autem modo. Circa primum intelligendum est, quod sicut dictum
est prius, partium materialium quaedam sunt quae pertinent ad speciem,
quaedam autem non. Partes pertinentes ad ipsam sunt sine quibus
species non potest esse; sicut caro et os pertinent ad speciem
hominis, quia sine his non potest esse homo. Partes materiales non
pertinentes ad speciem sunt, sine quibus species potest reperiri;
sicut ista ossa et istae carnes non pertinent ad speciem humanam, quia
sine istis potest esse homo. Secundum igitur distinctionem partium
pertinentium ad speciem distinguitur forma; quamvis distinctio formae
non sit propter distinctionem materiae. De talibus vero partibus
secundum quarum distinctionem distinguuntur formae et species, loquitur
hic philosophus; et dicit quod si aliquis velit accipere species
animalis, oportet quod distinguantur partes materiales animalis, sine
quibus non potest esse forma animalis, non autem sine quibus animal
potest esse: ut dicatur quod partium animalis materialium, aliud est
sensitivum, aliud nutritivum, aliud digestivum: animal enim
determinatur sensu; et ideo oportet esse unam partem sensitivam
organicam: et cum animal nutriatur, oportet quod recipiat alimentum et
quod digerat: ista autem fiunt per diversas partes: quare animalis est
quaedam pars receptiva alimenti sicut os, alia digestiva sicut venter.
Tertiam non adiungit hic quae necessaria est, per quam scilicet
emittit impurum et superfluum; sed in libro de morte et vita adiungit
illam. Iterum cum animal moveatur vel de loco ad locum, sicut
animalia quae moventur motu progressionis vel motu dilatationis et
constrictionis, sicut quaedam imperfecta, oportet quod habeat partes
aliquas opportunas ad motum. Si ergo sint tot partes animalis, et
istarum partium sint plura genera differentia secundum speciem, sicut
sunt plura genera oris et ventris quae differunt secundum speciem;
similiter et plura sensitiva differentia secundum speciem et plures
partes opportunae ad motum: manifestum est quod secundum distinctionem
istarum partium est distinctio specierum animalium: quia non est
possibile quod idem animal secundum speciem habeat plures ventres
differentes secundum speciem et plures aures et plures differentias
oris: quia si animal sit unius speciei, oportet quod partes sint unius
speciei, quia per formam ipsius partes eius determinantur. Ergo illae
quae terminantur per formam unam, sunt unius speciei. Non ergo
possibile est unius animalis esse plures differentias specificas oris,
et sic de aliis. Quare manifestum est quod si accipiantur omnes
combinationes quae possibiles sunt istarum partium animalium quae
differunt secundum species, quod erunt diversae species animalis, et
tot quot sunt tales combinationes.
3. Deinde cum dicit eodem autem applicat ad propositum; et intendit
istam rationem. Secundum distinctionem partium pertinentium ad speciem
distinguitur species: sed plures sunt partes pertinentes ad rationem
politiae, et plures quam quae dictae sunt: ergo plures erunt politiae
et plures quam quae dictae sunt. Circa istam rationem duo facit.
Primo applicando simile ad propositum, ponit minorem. Secundo
probat, ibi, una quidem et cetera. In prima dicit, quod sicut
secundum distinctionem partium animalis pertinentium ad speciem est
distinctio specierum animalis, et plures sint species animalis cum sint
plures tales partes, eodem modo sunt plures politiae, quia diversae
sunt partes civitatis differentes secundum speciem: non enim civitas ex
una parte componitur, sed ex multis, sicut frequenter dictum est
superius.
4. Deinde cum dicit una quidem probat quod sunt plures partes
civitatis. Sunt autem tres gradus in ea; infimus, medius et
supremus; et secundum hoc dividitur in tres partes. In prima enumerat
partes populi qui est in gradu infimo. Secundo enumerat partes
medias, ibi, quintum autem. Tertio partes supremas, ibi, reliqua.
In prima dicit: bene dictum est quod sunt plures partes civitatis.
Una enim est multitudo quae administrativa est alimenti, sicut sunt
agricolae et ista est prima pars et necessaria; alimentum enim
necessarium est in civitate, et ideo necessarii sunt illi qui
administrant ipsum. Secunda pars civitatis quantum ad gradum
inferiorem, sunt viles mercenarii: et dicuntur viles mercenarii qui in
operibus suis maculant corpus, sicut sunt fullones, et coriarii, et
alii huiusmodi artifices, sine quibus non potest civitas inhabitari.
Et istarum artium multa sunt genera. Quaedam enim est, quae est ad
necessitatem civitatis, sicut textiva et coriaria; sine enim istis non
est civitas. Alia est propter delectationem et bene vivere, sicut
musica. Et quaedam quae ordinantur ad superfluas delectationes, sicut
musica quaedam. Et quaedam quae nocuae sunt civitati, sicut
taxillaria et aleativa. Tertia pars civitatis est forensis, quae est
circa venditiones et emptiones et negotiationes et nummularios. Quarta
pars civitatis est mercenaria: et dicuntur mercenarii qui locant opera
sua. Sic igitur sunt quatuor partes civitatis quantum ad inferiorem
gradum ipsius.
5. Deinde cum dicit quintum autem enumerat partes medias civitatis.
Et dicuntur mediae, quia medio modo se habent inter primum
principans, et populum qui tenet inferiorem gradum. Et dividitur in
partes quinque. In prima probat quod propugnativum sit pars
civitatis. In secunda, quod iudicativum, ibi, at vero et cetera.
Et in tertia, quod consiliativum, ibi, adhuc autem quod consiliatur
et cetera. In quarta, quod divites, ibi, septima et cetera. In
quinta, quod directivum populi, ibi, octava et cetera. Prima
istarum dividitur in duas. In prima probat, quod propugnativum sit
pars civitatis. Secundo removet errorem quorumdam, ibi, quapropter
et cetera. In prima dicit, quod quinta pars civitatis computando
quatuor primas partes, et prima inter medias, est quod propugnativum
est: quae pars non est minus necessaria quam aliqua praedictarum, si
non debeat civitas esse serva; manifestum enim est, et inconveniens,
et contra rationem civitatis ipsam esse naturaliter servam. Et ratio
huius est, quia civitas est per se sufficiens: sed illud quod servum
est, non est per se sufficiens; quia omnes operationes eius ad alterum
ordinantur. Illud autem cuius operationes ad alterum sunt, non est
per se sufficiens. Quare manifestum est, quod civitas non debet esse
serva. Sed si civitas non haberet pugnantes contra adversarios,
subiugaretur aliis et esset serva. Quare manifestum est, quod
necessarium est in civitate esse propugnativum.
6. Deinde cum dicit propter quod removet errorem Platonis: et
dividitur in duas. In prima ostendit, quod insufficienter dixit de
partibus civitatis. Secundo tangit quod dixit Plato de propugnativo,
ibi, partem autem propugnantem et cetera. In prima dicit: ita dictum
est, quod quatuor sunt partes civitatis necessariae circa gradum
infimum civitatis, et est alia pars non minus necessaria quae dicitur
propugnativum: propter quod manifestum est, quod quidam, sicut
Plato, leviter, hoc est, sine inquisitione et non sufficienter dixit
de partibus civitatis. Dixit enim Socrates (et vocat Platonem
Socratem, quia Plato intitulavit politiam nomine Socratis magistri
sui), quod quatuor sunt partes valde necessariae, et sine quibus non
potest esse civitas. Dixit autem illas partes esse, agricolam
curantem de alimento: et manifestum est, quod ista est necessaria,
quia sine alimento non potest esse civitas: aliam dixit textorem et
coriarium: sine istis enim non potest esse similiter civitas: aliam
dixit aedificatorem, civitas enim ex domibus est: ideo oportet, quod
sint aedificatores in civitate. Istas quatuor posuit necessarias
civitati. Iterum posuit alias, quas dixit non necessarias; scilicet
fabrum ferrarium; et dicitur ferrarius qui operatur ferro. Iterum
pastores, qui curam habent de animalibus. Iterum negotiatorem et
nummularium. Et istas dixit esse complementum primae civitatis.
Vocabat autem primam civitatem ut est ex primis partibus composita.
Sic autem posuit, ac si civitas esset gratia ipsius vivere absolute,
et non propter bene vivere, ac si civitas tantum primo et per se sit ex
aequalibus, sicut sunt coriarii et agricolae. Non autem est ita: non
enim civitas est gratia ipsius vivere absolute, sed gratia ipsius bene
vivere: et propter hoc multae aliae partes sunt necessariae in ipsa
quas ille non posuit. Iterum civitas non tantum indiget aequalibus,
immo inaequalibus: et ideo dicendum est, quod erravit.
7. Deinde cum dicit partem autem tangit quod dixit de propugnatione:
et dicit, quod de propugnantibus similiter non bene dixit, quod in
principio cum civitas aedificaretur, non fuerunt necessarii; sed
postea cum civitas augmentatur et extenditur ad fines, vel ad terminos
alterius civitatis, ex quibus saepe causatur dissensio ad reprimendum
violentiam adversariorum.
8. Deinde cum dicit at vero ostendit, quod iudicativum sit pars
civitatis. Et dicit, quod iterum inter quatuor partes, vel quotquot
ponantur, necessarium est esse in civitate partem, quae determinet et
definiat accusationes et disceptationes quae sunt in ea, et faciat
iustum: et hoc probat, quia sicut anima se habet ad corpus, sic iudex
se habet ad civitatem. Nam sicut anima vel intellectus inquirit et
consiliatur et iudicat de inventis, sic iudex inquirit et consiliatur
de conferentibus ad finem politiae et iudicat. Sed anima necessaria
pars est animalis et hominis magis quam corpus: ergo similiter iudex
est pars necessaria in civitate magis quam propugnativum et magis quam
illa quae ordinatur ad usum corporis. Probat autem philosophus de
istis, quod sint partes, magis quam de aliis, quia de istis minus
videbatur quod essent necessariae; et praecipue minus videretur si
civitas esset instituta, gratia ipsius vivere absolute.
9. Deinde cum dicit adhuc autem ostendit, quod consiliativum sit
pars civitatis. Et dicit quod consiliativum est pars civitatis. Et
ratio huius est, quia consiliari est opus politici: habet enim
politicus consiliari de conferentibus ad finem civitatis: quare
manifestum est, quod ad politicum pertinet consiliari. Sed quae
pertinent ad politicum, secundum quod huiusmodi, sunt de necessitate
civitatis: quare consiliativum est pars civitatis. Ista autem,
scilicet consiliativum et iudicativum, utrum separatim existant, ut
alius sit ille qui iudicat, alius sit qui consiliatur, alius qui in
armis est, alius qui colit agros, sive non separatim existant, sed
unus et idem sit qui iudicat et consiliatur, nihil differt ad
propositum: hoc enim possibile est: videmus enim quod idem potest esse
miles et agricola: similiter idem potest esse iudicans et consilians.
Si igitur miles et agricola sint partes civitatis, manifestum, quod
et ista et illa quae ordinatur ad bella, pars erit ipsius.
10. Deinde cum dicit septima autem ostendit quod divites sunt partes
civitatis. Et dicit, quod septima pars civitatis computando omnes
praecedentes, est illa quae ministrat divitias, quam partem dicimus
opulentos. Cum enim civitas debeat esse per se sufficiens, oportet
quod habeat divitias, aliter non esset; et ideo illi sunt necessarii
in civitate, qui habent huiusmodi divitias.
11. Deinde cum dicit octava autem ostendit, quod directivum populi
sit pars civitatis. Et dicit, quod octava pars civitatis est illa
quae magistratus gerat, idest directiva sit populi. Ista autem est
necessaria, quia populus est sine ratione; et ideo indiget aliquo
directivo, ne praeter rationem moveatur.
12. Deinde cum dicit reliqua autem ostendit, quod suprema pars
civitatis est necessaria. Et dicit quod pars quae administrativa est
in civitate circa principatus, necessaria est in civitate, quia
civitas non potest esse sine principibus. Cuius probatio est, quia
politia est ordo principatuum et maxime primi: ergo manifestum est,
quod necesse est aliquos esse in civitate potentes principari, vel
semper, vel aliquando, ita quod aliquando unus principetur, aliquando
alius. Similiter alia, de quibus dictum est, scilicet de
consiliatione et de illo qui determinat disceptationem inter aliquos
altercantes de iusto, oportet esse in civitate. Si igitur haec in
civitate fieri possunt bene et iuste, et iniuste et male: oportet
autem hoc fieri bene, hoc autem non potest esse sine virtute
dirigente, manifestum quod necesse est aliquos viros politicos
principari in civitate secundum virtutem. Sic igitur apparet, quod
sunt plures partes civitatis differentes secundum speciem et rationem:
quare erunt plures politiae. Si autem aliquis dicat quod superius
dictum est, quod sunt sex, tres rectae, et tres transgressae, et non
plures; dicendum quod superius dixit, quod sunt sex genera politiae et
non plures: quaedam tamen ipsarum habent species sub se contentas, et
sic hic loquitur: unde vult probare quod sunt plures politiae secundum
species.
13. Deinde cum dicit alias quidem ostendit quae sunt principales
inter istas secundum intentionem aliorum. Et dividitur in duas,
secundum quod per duas rationes ostendit, quod iidem possunt esse
consiliantes et iudicantes, quae sunt principales. Secunda ibi,
adhuc autem et cetera. In prima dicit, quod cum sint multae partes
civitatis; duae tamen videntur esse principales, et maxime oppositae;
scilicet divites et egeni. Alias enim partes contingit multis eisdem
existere simul: verbi gratia, iidem possunt esse propugnantes et
agricolae et artifices. Iterum iidem possunt esse consiliantes et
iudicantes. Iterum cum his possunt esse virtuosi. Sed impossibile
est unum et eumdem simul esse divitem et pauperem. Propter quod
manifestum est quod divites et egeni videntur esse maxime principales
partes civitatis, et maxime differentes. Propter quod duae maxime
videntur partes civitatis esse, in quibus divites vel pauperes
principantur.
14. Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem. Et
dicit, quod iterum divites et egeni videntur duae partes esse civitatis
maxime contrariae, quia ut in pluribus divites sunt pauci et pauperes
multi. Quare manifestum est quod politiae quae determinantur secundum
excessus istarum partium erunt duae politiae maxime contrariae et
diversae. Ex quo manifestum est quod popularis et paucorum sunt duae
politiae diversae et distinctae, quamvis autem dives secundum quod
dives et pauper secundum quod huiusmodi, maxime differant, ne unus et
idem simul possit esse dives et pauper, tamen non maxime differunt
secundum rationem bonitatis et malitiae. Et ideo considerando secundum
rationem boni et mali non maxime differunt, sed sunt aliae quae plus
differunt. Ulterius concludit quod dictum est prius quod sunt plures
politiae quam quae dictae sunt et propter quam causam.
|
|