Lectio 4

1. Postquam philosophus ostendit plures esse politias in generali, ostendit in speciali esse plures, distinguendo quaedam genera ipsarum, sicut popularem et paucorum. Et dividitur in duas. In prima praemittit intentum suum. Secundo prosequitur, ibi, species enim et cetera. In prima dicit, quod postquam dictum est quod sint plures species politiae in generali, dicendum est quod plures sunt species popularis et paucorum; et hoc manifestum erit ex eodem principio ex quo probatum fuit in generali quod sunt plures species politiae.

2. Deinde cum dicit species enim prosequitur; et primo ostendit quod sunt plures politiae populares et plures paucorum. Et primo in generali. Secundo in speciali et divisim, ibi, democratia igitur. In prima intendit istam rationem. Secundum distinctionem partium pertinentium ad speciem, distinguitur species. Sed partes materiales populi pertinentes ad rationem status popularis, et partes divitum pertinentes ad rationem potentiae paucorum sunt plures: quare sunt plures species popularis et paucorum. Huius rationis declarat minorem. Et primo, quod sunt plures parte populi. Secundo quod sunt plures partes divitum, ibi, insignium autem et cetera. In prima dicit quod plures sunt partes populi, differentes secundum speciem; et divitum similiter. Una quidem species vel pars populi est agricultura: alia circa artes, sicut operatores; alia quae versatur circa emptionem et venditionem; alia quae circa mare; et ista multas habet sub se species. Quaedam enim est quae ordinatur ad bellicas operationes: alia quae ad pecunias acquirendas; alia est nautica solum quae merces vehit; alia ad piscandum. In diversis autem locis multi sunt operantes secundum singula istorum, sicut in Tarento et Byzantio multi sunt piscatores: Athenis sunt multi nautae. In Aegina vero et Chio sunt multi negotiantes in mari. Et in Tenedo multi sunt transportantes per mare. Ulterius est alia pars populi quae dicitur manualis, quae laborat manibus. Hoc autem est, quia modicam habent substantiam tales, unde possunt vivere; et ideo non possunt vacare speculationi vel actibus bellicis. Ulterius est alia species populi: scilicet si aliquis homo natus sit ex duobus civibus liber, pars populi est. Iterum si sit aliqua alia species multitudinis, pars populi est.

3. Deinde cum dicit insignium autem ostendit quod sunt plures partes divitum. Et dicit, quod insignium plures sunt partes. Quidam enim sunt divites, quia divitias habent. Alii nobiles, alii virtuosi et disciplinati; et quicumque alii similes istis, secundum eumdem modum partes sunt insignium.

4. Deinde cum dicit democratia igitur prosequitur modos popularis et paucorum in speciali et divisim. Et dividitur in duas: quoniam in prima parte ponit modos popularis et paucorum. Secundo cum dicit, adhuc autem etc. ponit modos status optimatum. Adhuc prima dividitur in duas. Quoniam in prima ponit modos istarum politiarum. Secundo assignat rationem istorum. Secunda ibi, non oportet autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima enumerat modos popularis. In secunda modos paucorum, ibi, quare siquidem et cetera. Prima in quinque, secundum quod enumerat quinque modos popularis: quorum tamen primus et ultimus in unum incidunt, ut videbitur. Secunda ibi, alia autem et cetera. Tertia ibi, altera species. Quarta ibi, alia species. Quinta ibi, altera species et cetera. In prima dicit, quod prima species popularis, quae maxime dicitur popularis, est in qua principantur secundum omnimodam aequalitatem. Et hoc apparet; quia lex fuit in tali politia, quod de honoribus non plus distribueretur divitibus quam egenis vel virtuosis quam non virtuosis; sed aequaliter istis et illis. Iterum dicebat lex, quod isti non magis deberent dominari quam illi nec e converso, sed isti et illi indifferenter, quia sunt similes vel aequales. Et ideo quia aequalitatem habent in libertate, aequaliter debent dominari et recipere de honoribus, non plus unus quam alter. Si enim libertas maxime sit in populari, ut dicunt plures, in ista autem sunt omnes aequales, manifestum est, quod maxime erit politia et aequalitas secundum ipsam, si omnes communicent in omnibus aequaliter. Et quod ista species sit popularis, probat sic. In ista enim specie politiae dominatur populus sive multitudo; quia omnes sunt aequales secundum libertatem et principatus distribuitur secundum ipsam. Et ideo multitudo tota dominatur: sed ubi multitudo dominatur popularis est: haec igitur est una species popularis.

5. Deinde cum dicit alia autem ponit secundam speciem. Et dicit quod secunda species popularis est in qua assumitur aliquis ad principatum propter aliquem terminum divitiarum parvum quidem. Et adiungit parvum, ad hoc, ut plures possint regere. Si enim non assumerentur nisi qui magnum possiderent censum, esset admodum paucorum, et sic non esset popularis.

6. Deinde cum dicit altera species ponit tertiam speciem. Et dicit, quod tertia species popularis est, in qua omnes habiles sunt ad magistratus gerendos, dummodo non sint obnoxii ex aliqua causa; puta quia ex aliquo crimine civilitatem amiserint, ut contingit capite diminutis, aut quia servi sint vel aliquo alio modo civilitate careant. Et in isto principatu principans principatur secundum legem. Cum enim quilibet assumatur et quilibet ex se non potest esse sufficiens dirigere, oportet quod sit dirigibilis et a lege dirigatur. Iterum non etiam possunt vacare; ideo oportet quod secundum legem principentur.

7. Deinde cum dicit altera autem ponit quartam speciem. Et dicit quod quarta species popularis est, in qua aliqui assumuntur ad principatum, sive sint servi, sive liberi, dum tamen sint in civilitate. Et quia non omnes tales possunt vacare ad principatum, oportet quod principentur secundum legem, sicut prius.

8. Deinde cum dicit haec autem ponit quintam speciem: et videtur eadem esse cum prima, nisi quod in ista repetit magis determinate quod dixit in prima. Et dividitur in duas. In prima ponit speciem istam. In secunda ostendit, quod non est vere politia nec status popularis, ibi, rationabiliter autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima ponit speciem istam. In secunda ostendit propter quam causam accidit, ibi, accidit autem et cetera. In prima dicit quod quinta species quae videtur esse eadem cum prima, est quando multitudo principatur non secundum legem, sed secundum decretum. Et est intelligendum quod decretum intelligitur dupliciter. Uno modo dicitur enunciatio quaedam universalis de particularibus operabilibus, sicut dicit philosophus secundo rhetoricae suae. Alio modo dicitur iudicium aliquod de aliquo operabili; et sic sumitur hic decretum. Et differt a lege; quia lex est de universali et obligat ad futurum, decretum vero isto modo sumptum est de particulari operabili et obligat ad praesens tantum.

9. Deinde cum dicit accidit autem declarat propter quam causam iste modus accidit. Et dividitur in duas. In prima proponit quod accidit propter doctores populi et suasores. Et assignat causam quare isti introducti sunt. In secunda assignat causam popularis reipublicae praedictae ex dictis, ibi, sunt autem iis. Prima in duas. In prima ostendit quare doctores sunt introducti. Secundo comparat eos ad adulatores, ibi, demagogus. Dicit igitur quod accidit populum dominari non secundum legem, sed secundum sententiam populi propter praepotentes. Et hoc apparet; quia in his popularibus in quibus principatus est secundum legem, non oportet quod sit ductor, sed sunt viri optimi in praeeminentia. Tunc enim populus non ducitur secundum solam voluntatem alicuius, sed secundum legem. Praepotens autem ducit populum secundum suam voluntatem, non secundum legem. Sed ubi non est principatus secundum legem, ibi est ductor et suasor, quia populus deficit a ratione. Et ideo indiget aliquo ductore; et cum non ducatur secundum legem, oportet quod secundum rationem vel voluntatem alicuius. Talis vero est praepotens et suasor; et cum totus populus compositus ex multis dominatur, est sicut monarcha et princeps unus. Omnes enim principantur non divisim, sed coniunctim. De quo dixit Homerus quod non est bonus principatus ubi multitudo principatur. Sed incertum est, utrum intellexit Homerus quod quando tota multitudo dominatur, sicut unus monarcha coniunctim, non sit per se bonus principatus, vel quando populus dominatur, ita quod unusquisque dominetur. Sed quando huiusmodi populus qui est sicut monarcha quidam vult regere civitatem monarchice, et quia hoc non facit ad utilitatem omnium, sed sui et contra voluntatem insignium, oportet quod dominative principetur, idest principatu domini ad servum, propter quod accidit quod adulatores acceptantur et honorantur a talibus, quia acceptantur et honorantur a tyrannis. Cuius ratio est, quia adulator est qui dicit et operatur ea quae opinatur placere, in nullo volens contristari. Unusquisque autem diligit suam excellentiam et vult esse certus de ipsa: et ideo libenter audit ipsam et illum qui testatur de ea. Sed adulator dicit excellentiam alterius affirmando, ut sibi placeat, et ideo honoratur. Et quia in ista politia sunt aliqui qui dicunt excellentiam populi, cum dicunt quod omnia debent referri in populum, et quod unus non debet magis dominari quam alius, et quod sunt omnes aequales, ideo in tali politia adulatores, sive ductores, honorantur vel acceptantur. Populus etiam iste qui sic principatur, proportionabiliter se habet tyrannis in monarchiis in quibus unus principatur. Et ideo eadem consuetudo et idem mos in utroque: in utroque enim opprimuntur meliores: est enim principatus eorum dominativus respectu meliorum, quia opprimunt ipsos, et non intendunt bonum eorum per se. Iterum in principatu istorum sunt decreta, sicut in tyrannide sunt praecepta ad opprimendum meliores.

10. Deinde cum dicit et demagogus comparat ductorem ad adulatorem; dicens quod ductor et adulator sunt idem, et proportionantur. Uterque enim vult dicere vel facere quod placeat aliis. Sed differunt, quia ductor dicit ea quae placent populo: sed adulator dicit ea quae placent tyranno, quia tyrannus et populus habent magnam potestatem. Manifestum est, quod uterque habet magnam potestatem: sed ductor apud populum, adulator apud tyrannum.

11. Deinde cum dicit sunt autem declarat propter quid accidit talis politia. Et dividitur in duas. Primo assignat causam propter quam sit principatus in ista politia secundum decretum non secundum legem. Secundo assignat causam quare totus populus dominatur, ibi, adhuc autem et cetera. In prima dicit quod ductores sunt causa quare populus dominatur secundum sententiam suam, non secundum leges. Dicunt enim ductores et praepotentes omnia debere referri in populum; et quod unus non debet magis dominari quam alius, et quod omnes sunt aequales. Haec autem placent populo; ideo dominatur secundum sententiam; et quia populus principatur omnibus, contingit quod isti sunt magni et magnam potentiam habent. Isti enim tenent opinionem populi: sunt enim tria quae faciunt ad bene persuadendum secundum Aristotelem secundo rhetoricae: scilicet prudentia, virtus et benevolentia. Et propter istud tertium doctores de facili suadent populo; sunt enim eis benivoli.

12. Deinde cum dicit adhuc autem declarat quare totus populus principatur. Et dicit quod isti ductores accusantes principatus, in quibus unus vel pauci principantur, dicunt quod tota multitudo debet dominari et iudicare quae fiunt per alios magistratus. Omnia enim debent referri ad populum; et melius est totum principari quam partem. Populus autem gratanter recipit hanc allegationem; omnes enim faciliter exaudiunt proponentes pro eis ad quae inclinantur; sicut intemperatus pro actu intemperantiae. Propter quod cum potestatem habeant principantur, destruentes alios principatus.

13. Deinde cum dicit rationabiliter autem declarat, quod huiusmodi politia in qua principatur populus non secundum legem, sed secundum sententiam, non est proprie politia, nec status popularis. Et primo declarat, quod non est proprie politia. Secundo, quod proprie non est popularis, ibi, quarum quidem et cetera. In prima dicit, quod rationabiliter videtur dicere ille qui dicit, quod huiusmodi popularis non est proprie politia. Et ratio huius est, quia ubi non principantur leges, non est politia, quia oportet in politia legem principari in omnibus. Oportet enim principatum et politiam iudicare de singularibus. Iudicant autem secundum leges, ubi leges provident; ubi vero non, tunc magistratus supplent et decernunt. Et ideo ubi est politia, leges principantur. Sed in tali populari statu non principantur leges, sed sententia populi: ergo talis popularis status non est politia proprie. Sed aliquis argueret contra illud quod dicit, quod ubi leges non praevalent, non est respublica: quia monarchia regalis politia est, tamen non est principatus secundum legem, sed secundum voluntatem et rationem principantis. Ad hoc posset aliquis dicere breviter, quod quaedam est politia monarchica in qua unus dominatur. Alia est politia poliarchica in qua plures principantur. In politia poliarchica non corrupta, principatus est secundum leges, et de tali loquitur hic Aristoteles; in alia non. Aliter dicendum est et melius, quod in omni politia recta principans dominatur secundum leges, quia in omni politia principatur aliquis secundum aliquam regulam, quam dicimus legem. Sed in quibusdam illa regula est interior existens in voluntate et ratione, in quibusdam est extra in scripto. In monarchia regali, monarcha habet istam regulam quae est in voluntate et ratione eius; in politia poliarchica est extra in scripto. Quod ergo dicebatur, quod ubi est politia ibi est principatus secundum legem, verum est: vel intrinsecam, vel scriptam. Hic autem intelligit de scripta; et ideo non multum differt a prima, sed eam declarat.

14. Deinde cum dicit quare siquidem ostendit quod non est proprie popularis. Et dicit quod popularis est politia quaedam: sed talis popularis in qua sententiae principantur non leges, non est politia: quia politia est secundum leges, quae sunt de universalibus: sed sententiae sunt de particularibus non universalibus: nulla enim sententia est universalis secundum quod hic intendimus de ipsa, ut dictum est prius; quare manifestum est, quod talis popularis non est proprie popularis. Ulterius concludit quod species popularis determinantur hoc modo.

15. Deinde cum dicit oligarchiae autem enumerat modos paucorum: et dividitur in quatuor secundum quod ponit quatuor. Secunda ibi, altera species et cetera. Tertia ibi, alia autem quando et cetera. Quarta ibi, quarta species et cetera. In prima dicit, quod una species paucorum est, in qua distribuuntur principatus secundum quamdam honorabilitatem, puta divitiarum vel generis, ita quod egeni non attingant ad ipsos quamvis sint plures. In paucorum autem ista licitum est principanti attingere ad eamdem rempublicam, scilicet quantum ad consilium et deliberationes communes et tractatus.

16. Deinde cum dicit alia autem ponit secundam speciem. Et dicit quod alia est species paucorum in qua distribuuntur principatus secundum minores census, et principantes possunt eligere alios consocios suos si aliqui deficiant. Et si eligant illos qui deficiunt ex quibuscumque, dum tamen virtuosi sint, optimatum est; si autem ex aliquibus ex divitibus vel nobilibus, tantum paucorum.

17. Deinde cum dicit altera species ponit tertiam speciem. Et dicit, quod tertia species est, quando principatus distribuitur secundum honorabilitatem maiorem, ad haec divitiarum aut generis, et filius in principatu succedit patri, et fit princeps pro patre.

18. Deinde cum dicit quarta autem ponit quartam speciem. Et dicit quod quarta species est quando aliqui principantur propter honorabilitatem maximam, et filius succedit patri. Et in isto principatu non principatur lex, sed princeps secundum voluntatem propriam: et sic se habet ista inter paucos, sicut tyrannus inter monarchias. Sicut enim in tyrannide tyrannus principatur primo et per se propter bonum suum, et bonos opprimit, sic in isto principatu princeps principatur propter bonum suum. Et ideo, sicut inter monarchias tyrannis est pessima, sic inter paucorum potentias ista est pessima. Et sicut popularis ultima de qua dictum est, inter omnes species popularis pessima est, assimilatur enim tyrannidi, sicut dictum est prius; sic inter potentias paucorum ista est pessima: et talem paucorum potentiam vocant paucorum potentiam, quia potentes valde principantur. In fine concludit quod tot sunt species popularis et paucorum, ut dictum est.