|
1. Postquam philosophus posuit modos popularis paucorum, ponit
incidens unum. Et dividitur in duas. In prima ponit incidens. In
secunda, ostendit propter quam causam illud contingit, ibi, accidit
autem et cetera. In prima dicit, quod istud non debet nos latere,
quod accidit in multis locis, quod aliqua politia non sit secundum
leges popularis, sed propter consuetudinem et modum ipsam contingit
esse popularem: similiter e contrario apud alios contingit, ut sit
popularis respublica secundum leges, sed per assuefactionem contingit
cives vivere secundum rempublicam paucorum. Sed illud non videtur esse
verum; quia leges sunt de conferentibus ad finem reipublicae: ergo si
aliqui vivant secundum unam rempublicam, et regantur per leges alterius
reipublicae, simul et semel intendunt diversos fines, vel eadem
respublica intendit in diversos fines: sed hoc est impossibile: quare
non videtur esse possibile, quod aliqui vivant secundum unam
rempublicam et leges sint alterius reipublicae. Dicendum, quod non
est possibile quod aliqui simpliciter vivant secundum unam rempublicam
et simpliciter leges in illa sint secundum aliam, quia simul tenderent
in diversos fines simpliciter, quod non est possibile: sed possibile
est, quod aliqui secundum quid vivant secundum unam rempublicam, et
secundum quid regantur legibus alterius reipublicae; vel simpliciter
quidem vivant secundum unam rempublicam, regantur autem in aliquibus
legibus alterius, vel e contrario. Et id est causa dissensionis in
aliquibus civitatibus, quod aliqui vivant secundum unam rempublicam et
leges sint secundum aliam; quia ille qui cognoscit leges et amat eas,
odit volentes vivere secundum eas leges; et hoc est causa
dissensionis.
2. Deinde cum dicit accidit autem ostendit quando et propter quam
causam accidit aliquos vivere secundum unam rempublicam et leges
secundum aliam. Et dicit, quod hoc, quod dictum est, maxime
contingit post transmutationes rerumpublicarum. Cum enim una civitas
transmutatur de republica in aliam, non statim transmutatur. Sicut
enim in medicinalibus subitae transmutationes nocivae sunt, sic in
rebuspublicis; et ideo cum transmutatur de una republica in aliam,
aliquid retinet de prima. Amant enim cives ea quae sub prima republica
continebantur: et ideo aliquid retinentes de prima, transmutantur ad
aliam, quasi paulatim aliquid accipientes de posteriori, et secundum
aliud dimittentes primam; ita quod accidit, quod leges primae
reipublicae remaneant secundum aliud, et vivant secundum rempublicam ad
quam transmutantur.
3. Deinde cum dicit quod autem assignat rationem modorum popularis et
paucorum. Et primo assignat rationem modorum popularis. Secundo
paucorum, ibi, oligarchiae autem et cetera. Prima in quatuor,
secundum quod assignat rationem quatuor modorum popularis. Secunda
ibi, altera autem species et cetera. Tertia ibi, tertia autem
species et cetera. Quarta ibi, quarta et cetera. In prima dicit
quod ex his quae dicta sunt, apparet quod sunt tot modi popularis et
paucorum: quia in populari, aut principantur omnes, aut plures. Et
si plures, aut isti, aut illi: contingit enim considerare agricolas
et alios artifices. Et si agricolae et illi qui habent divitias
mediocres, ita quod non sunt excellenter divites, nec nimis pauperes,
sed mediocriter se habent, principentur secundum leges, non secundum
voluntates eorum, est primum modus. Et ratio huius est, quia
agricolae habent vivere de agricultura circa quam oportet eos laborare;
et ideo non possunt vacare congregationibus civitatis: unde
principantes talibus scientes leges non faciunt congregationes, nisi
pro magnis et valde necessariis casibus; et quia multitudo non vult
aliter subiici, et oportet aliquos quandoque assumi ad principatum,
ordinatur quod principentur secundum leges. Alii etiam qui habent
aliquam dignitatem divitiarum aut generis moderatam secundum legem,
possunt assumi ad principatum. Et ideo omnes qui habent possessiones
possunt assumi, ut melius possint vacare. Si enim non possunt assumi
omnes qui habent aliquam dignitatem possessionis, erit paucorum in qua
non omnes assumuntur, sed excellentes valde. Illi autem qui non
habent aliquas divitias non possunt assumi, quia tales debent assumi ad
principatum qui possunt vacare. Sed eum qui non habet aliquos
proventus vel aliquas possessiones impossibile est posse vacare: quare
manifestum est, quod in tali principatu non assumuntur omnes, sed qui
mediocres habent divitias. Et tunc concludit quod haec est una species
popularis et propter praedictas causas.
4. Deinde cum dicit altera autem assignat rationem secundae speciei;
et dicit quod alia species popularis est, in qua aliqui assumuntur ad
principatum per electionem consequentem, ad quam licet omnes attingere
qui non sunt refutati secundum genus; puta viles valde; sed liberi
simpliciter ex utroque cive libero, si tamen possint non refutati
propter penuriam. Propter quod in illo principatu principantur
secundum legem. Et ratio est, quia tota multitudo non habet
sufficientes divitias; et ideo oportet committere principatum aliis:
et quia subiici non vult omnino, ordinat multitudo quod principentur
secundum legem.
5. Deinde cum dicit tertia autem assignat rationem tertiae speciei.
Et dicit quod tertia species quando quicumque fuerint, dum tamen
liberi fuerint, quocumque modo assumantur ad principatum, non tamen
principantur propter dignitatem aliquam divitiarum, sicut in aliis,
sed assumuntur propter libertatem. In isto autem principatu ille qui
dominatur principatur secundum legem. Et ratio huius est, quia
multitudo non habet divitias sufficientes; et ideo oportet quod
principatum committat omnibus, exceptis his de quibus non vult, aut
subiici omnino voluntati alicuius; et ideo ordinat quod principatus sit
secundum legem.
6. Deinde cum dicit quarta autem assignat rationem quartae speciei;
et dicit, quod quarta species popularis quae ultimo secundum tempus
facta est in civitatibus, est, quando tota multitudo dominatur
secundum sententias non secundum legem. Et ratio huius est, quia
civitates multo maiores sunt, quam essent a principio; et proventus et
divitiae multo maiores. Et ideo quia multitudo magna est, multum
habet et magnam potentiam. Et ideo omnes de multitudine attingunt ad
principatum, quia possunt vacare etiam egeni qui non habent
sufficientes divitias; nec propter defectum divitiarum impeditur
aliquis a principatu; quia si contingat egenum principari accipit de
communi aliquid. Maxime etiam ista multitudo potest vacare, quia non
impeditur propter curam de propriis; aliquas enim substantias habent;
sed divites impediuntur, ut frequenter non vadant ad congregationes
civitatis, nec participent iudicativo: divites enim volunt honorari,
in congregationibus vero non honorantur, aut non tantum quantum credunt
debere honorari; et ideo non curant ire: iterum multas habent
divitias; et ideo nihil curant habere de communi. Item virtuosi
nolunt ire, quia non honorantur vel non secundum quod deberent; et
ideo relinquitur quod sit multitudo pauperum et egenorum dominans et
principans in tali republica secundum sententias, non secundum leges.
Et tunc concludit dicens, quod species popularis, et tot, et tales
sunt, et propter praedictas causas.
7. Deinde cum dicit oligarchiae autem assignat rationem modorum
potentiae paucorum et dividitur in quatuor, secundum quod assignat
rationem quatuor modorum ipsius. Secunda ibi, quanto enim et cetera.
Tertia ibi, si autem invaluerit et cetera. Quarta ibi, quoniam
autem iam et cetera. In prima dicit quod quando sunt plures divites in
civitate, non habentes tamen divitias excellentes, sed mediocres,
tunc est prima species gubernationis paucorum. Huiusmodi enim dant
potestatem principandi alicui habenti vel possidenti substantias sive
divitias. Quia enim plures sunt qui potestatem habent, ideo eligunt
alios; quia divites sunt, eligunt sibi similes. Unusquisque enim
libentius eligit sibi similem, quam dissimilem. Et quoniam multi sunt
in ista specie qui attingunt ad rempublicam et possunt attingere ad
principatum, principes dominantur in ea non secundum ipsorum hominum
voluntatem, sed secundum leges. Quanto enim magis distant a
monarchia, quia scilicet multi sunt potentes attingere ad principatum
voluntates habentes diversas non unam sicut monarchia, et quanto
mediocriores substantias habent, non tantas ut possint multum vacare
negligentes propria negotia, nec tam parvas, ut necessarie habeant
vivere de communi, tantum plus volunt non seipsos principari, aut quia
non possunt omnino vitare, aut quia timent gravari ab aliis; sed leges
magis.
8. Deinde cum dicit si autem assignat rationem secundae speciei; et
dicit, quod si sint pauciores divites quam prius principes, sed tamen
ditiores quam qui prius, secunda species potentiae paucorum est; quia
ditiores sunt ideo volunt excedere alios et supergredi; et ideo
potestatem habent eligendi ex multis illos qui deficiunt in principatu.
Et quia non sunt adhuc ita potentes quod excedant multitudinem,
permittunt quod principentur secundum legem.
9. Deinde cum dicit si autem assignat rationem tertiae speciei; et
dicit, quod si adhuc fuerint pauciores divites quam prius et habentes
maiores divitias; tertia species est gubernationis paucorum. Et
videntur principes per se habere quasi ex haereditate principatus; et
quia isti potentes sunt valde, ordinant et statuunt quod filii
succedant eis in principatu.
10. Deinde cum dicit quando autem assignat rationem quartae
speciei; et dicit, quod quoniam adhuc sunt pauciores divites quam
prius, et multo ditiores et potentiores in amicis, est quarta species
potentiae paucorum: et tunc est huiusmodi principatus quasi
monarchicus; quia illi qui principantur, principantur secundum suas
voluntates, non secundum legem, sicut fit in monarchia regali, et
propter potentiam ipsorum filii succedunt. Et ista quarta species
potentiae paucorum proportionatur quartae speciei popularis; quia sicut
illa pessima est inter populares, sic ista pessima est inter potentias
paucorum, et tyrannidi assimilatur: principantes enim in ista propter
bonum proprium principaliter dominantur; sic autem est in tyrannide.
|
|