|
1. Postquam philosophus determinavit de speciebus popularis et
paucorum, determinat species optimatum; et dividitur in duas. In
prima dicit, quod praeter istas respublicas, scilicet popularem et
paucorum, sunt aliae duae respublicae. In secunda tangit modos
optimatum status, ibi, aristocratiam quidem igitur et cetera. In
prima dicit, quod praeter duas praedictas politias, idest popularem et
paucorum, sunt aliae duae, quarum alteram omnes loquentes de
rebuspublicis ponunt et est una species inter quatuor respublicas quae
dictae sunt prius ab aliis. Posuerunt enim antiqui quatuor
respublicas; scilicet monarchiam, paucorum, popularem et quartam
optimatum dicunt. Sed tamen his quinta subest quae communi nomine
nominatur, scilicet respublica. Et quia ista respublica communi
nomine dicta raro accidit, latet homines volentes distinguere species
reipublicae; et ideo non habet nomen proprium; et ideo utuntur tantum
quatuor, sicut fecit Plato in suis rebuspublicis. Non enim posuit
nisi quatuor species subdividendo monarchiam in regalem rectam et
tyrannidem, cum republica communi nomine dicta apparet quod sunt sex.
2. Deinde cum dicit aristocratiam quidem ponit modos optimatum. Et
dividitur in quatuor, secundum quod ponit quatuor modos eius. Secunda
ibi, sed sane sunt et cetera. Tertia ibi, ubi vero et cetera.
Quarta ibi, et ubi ad et cetera. In prima dicit quod respublica illa
de qua dictum est prius cum determinabatur de regno, recte dicitur
optimatum. Respublica enim in qua optimi viri simpliciter principantur
et non aliquis vir optimus ex suppositione, sola dicitur optimatum.
Item in sola ista republica, idem est optimus vir et civis optimus
simpliciter; in aliis autem non; sed optimus civis in aliqua alia
republica est optimus vir, in illa non simpliciter.
3. Deinde cum dicit sed sane ponit secundum modum; et dicit quod non
solum ista respublica est species optimatum, immo sunt aliquae
respublicae, quae differunt a paucorum potentiis, et ab ea quae
respublica dicitur et in aliquo conveniunt cum eis: quarum una est in
qua eligunt principantes habendo respectum ad divitias et ad virtutes,
ita quod aliqui divites et virtuosi assumuntur. Differt autem a
paucorum et republica in hoc quod eliguntur in ipsa virtuosi, et quia
non solum habetur respectus ad divites. Paucorum autem et respublica
non faciunt causam communem, propter quam scilicet assumantur ad
principatum virtutis, idest a virtute; hoc est, non habent respectum
ad virtutem in eligendo secundum quod huiusmodi, quamvis sint aliqui
approbati, et qui videntur esse excellentes viri, quibus attribuunt
principatus, non quidem secundum quod huiusmodi, sed secundum quod
divites vel apti ad regendum.
4. Deinde cum dicit ubi igitur ponit tertiam speciem; et dicit,
quod tertia species est in qua eligentes principes respiciunt ad divites
virtuosos et populum, sicut accidit in Carthagine, ubi respiciunt ad
ista tria: et talis respublica optimatum status dicitur, sed mixta ex
statu paucorum, populari et optimatum.
5. Deinde cum dicit in quibus ponit quartam speciem; et dicit quod
quarta species status optimatum est in qua in eligendo principatu,
habetur respectus ad duo, scilicet ad virtutem et popularem, ut est
respublica Lacedaemoniorum; et propter hoc mixta est ex optimatum et
populari primo modo dicta. Et tunc recapitulat istos modos; et
dicit, quod manifestum est quod praeter primam speciem status optimatum
quae est optima, sunt istae duae ultimae de quibus iam dictum est, et
tertia quae fuit secunda in ponendo species; et quacumque istius
speciei quae respublica dicitur, magis inclinatur ad statum paucorum,
inquantum fit respectus ad divites et non ad pauperes.
|
|