Lectio 7

1. Postquam philosophus distinxit respublicas et modos popularis, paucorum et optimatum in universali, in particulari prosequitur de ea quae communi nomine appellata est respublica, et de tyrannide. Et dividitur in duas. In prima praemittit intentionem suam et ordinem procedendi et causam ordinis. In secunda prosequitur intentum suum, ibi, nunc autem et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum est de monarchia regali et de modis eius, et de populari, paucorum et optimatum, et modis earum, relinquitur considerandum nobis de illa quae communi nomine appellatur respublica et tyrannis. Causa autem quare primo de aliis rebuspublicis prius determinatum est quam de ea quae communi nomine nominata est, est quia respublica, et quaedam species reipublicae optimatum prius assignatae, aliquo modo transgressiones sunt primarum rerumpublicarum, aliquo modo non. Simpliciter quidem non sunt transgressiones: secundum quid autem sunt; quia omnes respublicae aliae ab optima et rectissima deficiunt ab ipsa. Et ideo respublica quae communi nomine nominata est, et species quaedam optimatum, transgressiones sunt; et continuatur aliis quae sunt transgressiones, sicut prius dictum est. Illud autem quod est transgressio alicuius cognoscitur ex illo: quare cognoscitur per alias rectas politias de quibus dictum est. Illud autem quod cognoscitur per aliud, sequitur illud et posterius est eo, quo ad nos. Quare, post determinationem de aliis politiis rectis, debuit determinare de politia communi nomine nominata; cum et ipsa aliquo modo transgressio sit, scilicet optimae et perfectissimae reipublicae. Ultimo vero de tyrannide: et hoc rationabiliter, quia tyrannis inter omnes politias minime politia est; et ideo prius debuit determinari de illis quae simpliciter vel magis politiae sunt, quia consideratio philosophi in isto libro est determinare de politia. Propter quam ergo causam prius determinatum est de aliis quam de politia, et ultimo de tyrannide dicetur, dictum est.

2. Deinde cum dicit nunc autem prosequitur intentum suum; et dividitur in duas. In prima determinat de politia. Secundo de tyrannide, ibi, de tyrannide autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima ostendit, quod est composita ex populari et paucorum; et quam habet differentiam ad aliquas species status optimatum. In secunda ostendit, qualiter instituatur, ibi, non est autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima probat quod est composita ex populari et paucorum. Secundo, quia aliquam habet convenientiam cum aliquibus speciebus status optimatum ponit differentiam inter politiam et statum optimatum quantum ad illas species, ibi, videtur autem et cetera. Adhuc primo proponit intentum suum. Secundo probat, ibi, consueverunt autem et cetera. In prima dicit, quod nunc dicendum est de politia. Ratio autem et natura eius manifesta erit visis rationibus status popularis et paucorum; quia politia simpliciter, ut est dicere, mixta est ex paucorum statu et populari; quia in politia actu et simpliciter non maneret ratio potentiae paucorum et popularis, sed tantum virtute, sicut miscibilia manent in eo quod componitur ex eis. Hoc autem habet rationem medii. Ratio autem medii cognoscitur ex rationibus extremorum. Quare manifestum est quod politia cognoscitur per rationes potentiae paucorum et popularis.

3. Deinde cum dicit consueverunt autem probat quod sit mixta ex illis. Probat autem hoc ex communi dicto quorumdam; et dicit, quod quidam antiquorum politiam cum declinat ad popularem dicunt eam rempublicam: cum autem ad paucorum, dicunt eam statum optimatum: et ratio huius est, quia paucorum attenditur secundum dignitatem divitiarum: divitiis autem assequuntur disciplina et nobilitas. Disciplina quidem, quia organa necessaria ad disciplinam sunt divitiae; ideo pro tanto dicitur disciplina assequi divitibus, quia habent ea quae sunt necessaria ad disciplinam: nobilitas etiam assequitur, quia nobilitas est virtus, idest inclinatio ad virtutem, et divitiae antiquae. Ergo manifestum est, quod nobilitas et disciplina assequuntur divitibus. Adhuc, quia divites habent illa penes se, propter quorum defectum aliqui faciunt iniuriam. Aliqui enim propter penuriam, quandoque faciunt iniuriam; divites autem substantiam habent. Habent igitur penes se illa propter quorum defectum aliqui faciunt iniuriam. Propter quod dominantes in statu paucorum, viros divites et insignes vocant per se bonos, quia in politia optimatum principatus et excellentia attribuitur optimis viris et virtuosis; et faventes statui paucorum dicunt statum paucorum esse ex viris per se bonis. Dicunt etiam quod cum politia declinat ad paucorum potentiam eam esse optimatum: hoc autem non esset, nisi aliquid haberet de potentia paucorum. Similiter dicunt alii, cum declinat ad popularem, quod est politia popularis. Quare manifestum est quod politia componitur ex statu populari et paucorum.

4. Deinde cum dicit videntur autem ponit differentiam inter politiam et alias species optimatum status; et dividitur in duas. In prima praemittit quaedam necessaria ad hoc declarandum. In secunda concludit differentiam, ibi, quoniam autem et cetera. Prima in duas. Primo praemittit illa. Secundo ostendit, quod politia conservatur in multis civitatibus, ibi, in plurimis quidem et cetera. Prima in quatuor, secundum quod praemittit quatuor. Secunda ibi, non est autem bona et cetera. Tertia ibi, videtur autem et cetera. Quarta ibi, haec autem et cetera. In prima dicit, quod non videtur esse possibile civitatem aliquam quae regitur principatu optimatum, non bene disponi legibus, sed male gubernari secundum eas. Similiter non est possibile aliquam bene disponi, et non esse bene optimatum; quoniam civitas quae bene regitur secundum statum optimatum, bonum finem habet simpliciter, quia finem virtutis; et bene disponit quae ad finem et ad illud gratia cuius est. Bona autem ordinatio secundum rationem eorum quae ad finem ad ipsum est bona legis ordinatio: civitas ergo quae bene regitur secundum optimatum statum bene regitur legibus. Et eadem ratio est de conversa.

5. Deinde cum dicit non est autem praemittit secundum; quia aliquis posset dicere, quod leges bene sunt dispositae et regitur civitas statu optimatum, sed tamen nolunt obedire legibus; ideo philosophus dicit quod ista non est bona dispositio et ordinatio legum quod leges bene ponantur, et quod non obediatur legibus. Et hoc apparet. Leges enim sunt organa quaedam ad finem civitatis: sicut igitur esset inconveniens, quod aliqua organa, sicut fistulae essent bene posita vel facta, et tamen non bene ordinarentur ad finem, sic inconveniens est, quod leges bene ponantur, et tamen non bene ordinentur ad finem: hoc autem contingit, si non obediatur legibus. Ergo manifestum est quod non est bona legis dispositio, quod lex bene ponatur, et quod non obediatur ei. Et ideo duae videntur esse bonae dispositiones legum. Una, quod legibus obediatur; alia ut ponantur leges rectae et iustae; quia sic legibus bene contingit obedire, et ideo sic debent poni ut eis obediatur et possint manere. Leges autem bene disponi ut eis obediatur, contingit dupliciter: aut quia sunt optimae ex suppositione et secundum quod contingit in tali civilitate; aut quia sunt optimae simpliciter et sine suppositione. Est enim intelligendum quod leges rationem sumunt ex fine: et ideo si finis civitatis est optimus simpliciter, sicut in regno et in statu optimatum, leges sunt optimae simpliciter: si autem finis non est bonus simpliciter, sed ex suppositione, sicut est in potentia paucorum, leges non sunt optimae simpliciter, sed ex suppositione; quia optimae sunt in illa civitate.

6. Deinde cum dicit videtur autem ponit tertium. Et dicit quod in statu optimatum fit distributio principatus secundum dignitatem virtutis. Et ratio huius est, quia ratio, et terminus status optimatum, est virtus: et ideo secundum dignitatem virtutis fit distributio principatus in ea. In paucorum autem fit distributio principatus secundum dignitatem divitiarum; quia ratio et terminus eius sunt divitiae: sed ratio et terminus popularis est libertas; et ideo secundum dignitatem libertatis distribuitur principatus in ea.

7. Deinde cum dicit haec autem ponit quartum. Et dicit, quod quidquid videtur pluribus in quacumque politia vigorem habet, et existit apud omnes in illa politia; sicut in paucorum illud quod videtur pluribus principantibus in politia, hoc vigorem habet. Et ratio huius est: melius enim iudicant plures quam pauci vel unus: item plures sunt potentiores quam pauci vel unus: et ideo quod videtur pluribus melius videtur, propter potentiam ipsorum observatur et habet vigorem. Propter quod illud quod videbitur maiori parti eorum qui participant politia, erit principatus in ea.

8. Deinde cum dicit in plurimis ostendit, quod politia observatur in pluribus civitatibus. Et dicit quod in pluribus civitatibus respublica communi nomine vocata vocatur et observatur. Et ratio huius est, quia plurimae civitates mixtae sunt ex pauperibus et divitibus. Haec autem commixtio nihil aliud coniecturat nisi libertatem et divitias secundum quas determinantur gubernatio paucorum et popularis. Apud autem plurimos divites existentes boni et honesti videntur; et ideo principantur in tota regione, et apud aliquos populus propter libertatem. Cum igitur politia sit mixta ex populari et paucorum, manifestum est, quod plures civitates servant politiam.

9. Deinde cum dicit quoniam autem concludit differentiam inter politiam et optimatum potentiam quantum ad aliquas species. Et primo facit hoc. Secundo recapitulat, ibi, quod quidem igitur. In prima dicit, quod tria sunt, ad quae principaliter attendentes in politia altercantur de principatus aequalitate: scilicet libertas, virtus, divitiae. Quidam enim dicunt, quod principatus debet distribui secundum dignitatem libertatis; ut qui aequales sunt in libertate, aequaliter participent principatu. Alii dicunt, quod non debet fieri distributio principatus secundum dignitatem libertatis, sed secundum dignitatem divitiarum; ut qui abundantes sunt in divitiis. Alii dicunt, quod secundum nullum istorum debet fieri distributio principatus, sed secundum dignitatem virtutis; ut qui aequaliter attingunt ad virtutem, aequaliter attingant ad principatum: et sic altercantur aliqui secundum cuius istorum aequalitatem debeat distribui aequaliter principatus. Quartum autem de quo aliqui altercantur, quod vocatur nobilitas, annexum est vel assequitur duobus, scilicet virtuti et divitiis. Nobilitas enim est virtus generis, hoc est inclinatio ad virtutem descendens a parentibus in filios, et in parentes ab aliis prioribus, et sic secundum quamdam antiquitatem. Similiter nobilitas est divitiae antiquae: non quod divitiae sint de ratione nobilitatis: possibile enim est quod in pauperibus sit inclinatio ad virtutem orta ex parentibus, et secundum quamdam antiquitatem: sed pro tanto dicitur nobilitas divitiae antiquae, quia sunt necessariae ad virtutem. Cum igitur ita sit, manifestum est, quod politia mixta ex divitibus et egenis, dicenda est politia communi nomine: sed illa, quae mixta est ex tribus, scilicet divitibus et egenis, et virtuosis, optimatum status est una de tribus optimatum potentiis aliis a prima, quae est vera respublica optimatum non mixta.

10. Deinde cum dicit quod quidem recapitulat; et dicit, quod dictum est iam, quod praeter monarchiam regalem et paucorum potentiam et popularem sunt aliae species politiae; et quales sunt et quae, quoniam optimatum et politia. Iterum dictum est, qualiter species optimatum adinvicem differunt, et qualiter politia differt ab optimatum statu; et manifestum est ex dictis, quod non multum distant adinvicem politia et optimatum status, qui respicit divites et pauperes virtuosos, quia solum in hoc quod respicit virtuosos, alia non; et ita divites et pauperes sicut politia: propter quod manifestum est, quod non multum distant.