|
1. Postquam philosophus declaravit, quod politia communi nomine
nominata, est composita ex populari statu, et paucorum; et qualiter
differat ab optimatum statu quantum ad aliquam speciem, ostendit
qualiter instituatur: et habet duas partes. In prima praemittit
intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, sunt autem termini et
cetera. In prima dicit, quod postquam declaratum est, quod politia
est composita ex populari statu et paucorum, consequenter dicendum est
qualiter respublica communi nomine nominata sit quaedam politia alia a
statu populari et paucorum, cum tamen ex illis componatur. Dicendum
etiam est, qualiter instituatur. Visis autem rationibus, quibus
determinantur gubernatio paucorum et popularis, simul apparebit ratio
politiae. Et ideo sumenda est distinctio istarum duarum politiarum;
deinde qualiter ex istis duabus accipiendo ab utraque et aliquid
dimittendo, fit unum mixtum, vel totum aliquod continens aliquid
utriusque.
2. Deinde cum dicit sunt autem prosequitur: et dividitur in duas.
In primo ostendit qualiter ex illis instituatur politia. Secundo,
ostendit quis sit terminus et ratio bonae commixtionis, ibi, modus
quidem igitur et cetera. Circa primam partem intelligendum est, quod
circa principatum tria est considerare. Primum est personas
principantes. Secundum est actus principantium. Tertium est modus
institutionis principantium: secundum hoc ista pars dividitur in tres
partes. In prima declarat terminum et rationem mixtionis politiae ex
ipsis quantum ad actus principantium. Secundo quantum ad personas quae
debent assumi ad principatum, ibi, alterum autem et cetera. Tertio
quantum ad institutionem ipsorum, ibi, tertium autem et cetera. In
prima dicit, quod termini sive rationes compositionis, sive mixtionis
politiae ex gubernatione paucorum et popularium, tres sunt: et una
ratio est quantum ad actum principantium qui est iudicare. Ut autem
appareat haec ratio mixtionis, aut sumenda sunt ea quae utraque
ordinant, saltem secundum partem, quamvis non secundum totum et
simpliciter: verbi gratia, de iudicio lex fuit, in paucorum statu,
quod si divites non venirent ad iudicandum et disceptandum, quod
haberent damnum: puta quod punirentur in aliquo: et si pauperes
venirent nullam mercedem reportarent. Manifestum est autem quod ista
lex introducta fuit in favorem divitum et in odium egenorum: quia lex
ista data fuit, ut pauperes excluderentur a principatu: ex quo enim
nullam mercedem reportant secundum legem, non veniunt, et sic
excludantur. Data etiam fuit ut divites participarent principatu:
quia ex quo damnum reportarent, si non venirent, compelluntur venire.
In contrarium autem in populari statu fuit alia lex, quod egeni
venientes ad disceptandum et iudicandum habeant mercedem, divites vero
nullum damnum. Et manifestum est, quod ista lex data fuit in odium
divitum et in favorem egenorum; quia per istam legem videntur excludi
divites, et solum pauperes participare principatu. Illud vero, quod
est commune istis duabus legibus, est medium, in quo consistit ratio
compositionis politiae. Si enim accipiatur ex paucorum potentia
divites reportare damnum, ex populari pauperes reportare mercedem, hoc
est medium et commune illis, et hoc est politicum. Quare manifestum
est, quomodo politia componitur ex istis. Et tunc concludit, quod
unus modus mixtionis politiae ex statu populari et paucorum est iste qui
dictus est.
3. Deinde cum dicit alterum autem determinat rationem mixtionis,
quantum ad personas quae debent assumi ad principatum. Et dicit quod
alia est ratio mixtionis, scilicet quantum ad personas quas faventes
paucorum potentiae et populari dicunt debere vocari ad congregationes,
sive ad principatum: quia fuit lex in populari, quod nullus
assumeretur ad principatum secundum dignitatem divitiarum, vel
honorabilitatem: sed si deberent assumi secundum aliquam
honorabilitatem, quod assumerentur secundum parvam in paucorum. E
contrario fuit lex, quod assumerentur secundum honorabilitatem
maximam. Manifestum est autem, quod neutrum istorum est commune, sed
sunt diversa et separata. Si vero accipiatur medium, in hoc consistit
ratio politiae, quod scilicet accipiatur princeps secundum mediam
honorabilitatem. Quare manifestum est, quomodo politia miscenda est
ex populari statu et paucorum, quantum ad personas, quae debent assumi
ad principatum.
4. Deinde cum dicit tertium autem declarat rationem mixtionis
politiae quantum ad institutionem personarum quae debent assumi ad
principatum. Et dicit, quod tertia ratio mixtionis est quantum ad
modum eligendi, sive instituendi personas principantes: diversus enim
est modus eligendi in statu populari et paucorum. In populari enim lex
fuit, quod per sortem acciperentur principantes, et non secundum
honorabilitatem magnam divitiarum. In paucorum vero fuit lex, quod
acciperentur secundum leges et secundum dignitates divitiarum.
Accipere autem aliquid ab utraque politicum, et optimatum statui
convenit: malum enim est, quod omnes accipiantur per sortem: et etiam
malum est, quod omnes accipiantur secundum honorabilitatem divitiarum;
et ideo utrumque istorum dimittendum est. Sed accipiantur a potentia
paucorum, quod accipiendi sunt per electionem, et quod non secundum
aliquam honorabilitatem divitiarum, sed per sortem ex populari statu:
et tunc erit politicum. Quare manifestum est quomodo politia
componitur ex populari et paucorum quantum ad modum instituendi personas
principantes.
5. Deinde cum dicit modus quidem declarat quis est terminus et ratio
bonae mixtionis: et dividitur in tres. In prima tangit quis est
terminus bonae mixtionis: secundo manifestat per exemplum, ibi, palam
enim et cetera. Tertio declarat quid oportet observari in politia bene
mixta, ibi, oportet autem et cetera. In prima dicit et quod ratio et
terminus bonae mixtionis paucorum status et popularis, in politia
aliqualiter est quando contingit dicere, quod respublica quae mixta
est, ex statu paucorum et populari: et tunc bene mixta est respublica
ex illis quando in republica apparent illae duae. Hoc enim contingit
quia mixta est ex illis. In mixto enim manent miscibilia aliqualiter,
et in medio extrema. Medium enim comparatum ad utrumque extremorum
apparet esse utrumque. Tunc igitur bene mixta est respublica ex
paucorum et multorum statu, quando in republica apparet paucorum et
multorum respublica.
6. Deinde cum dicit palam enim declarat per exemplum. Et dicit,
quod in republica Lacedaemoniorum manifestum est, quod in republica
apparet popularis et paucorum, quia multi dicunt quod illa respublica
est popularis, quia habet multa de statu illo; verbi gratia, primo
similiter se habet circa nutritionem, sicut popularis. Pueri enim in
Lacedaemonia divitum et egenorum eodem modo et ex eisdem alimentis
nutriuntur: similiter eodem modo erudiuntur, et illo modo quo possunt
erudiri pauperum filii. Similiter in consequenti aetate cum facti sunt
viri, eodem modo se habent sicut divites; in alimentis enim et
vestimentis non est diversitas inter pauperem et divitem; talibus enim
induuntur divites quibus pauperes possunt indui si volunt. Iterum
habebant duos magnos principatus populares: populus enim eligebat
principem in uno principatu. Eligebantur enim senes a populo. Ad
principatum autem quemdam attingebat populus, scilicet ad principatum
ephororum. Et dicitur principatus iste eorum qui potestatem habent
convocandi multitudinem et exequendi per eam quae ad ipsum pertinent.
Sic igitur apparet quod respublica Lacedaemoniorum videbatur esse
quibusdam popularis, aliis videbatur esse paucorum, scilicet quod
omnes principantes assumuntur per electionem et nullus per sortem.
Item pauci erant principantes quantum ad condemnationem mortis, et
relegationem, et similiter quantum ad alia talia. Sic igitur apparet
quod in republica communi nomine nominata debent apparere popularis et
paucorum status.
7. Deinde cum dicit oportet autem ostendit quid oportet observari in
republica. Et dicit, quod in republica bene mixta ex populari et
paucorum statu oportet quod utrumque extremorum esse videatur et
neutrum. Oportet quidem quod utrumque videatur; quia in mixto manent
aliquo modo miscibilia. Quare si bene fuerit mixta respublica ex
illis, oportet quod in republica aliquo modo appareat paucorum status
et popularis. Item oportet quod neutrum videatur, scilicet secundum
actum; nam in mixto non salvantur miscibilia secundum actus proprios.
Et ideo in republica non debet apparere status paucorum simpliciter,
et secundum actum suum simpliciter, nec popularis. Item oportet hic
observari quod respublica sit talis quod per seipsam possit salvari,
non per aliud extrinsecum, sed per se. Non ex eo quod sint aliqui
plures extrinseci qui velint salvationem eius, quia hoc potest inesse
tyrannidi vel alicui alii prave vel male ordinatae. Sed oportet quod
salvetur propter hoc quod nulla pars huius reipublicae velit aliam
rempublicam, sed tantum istam. Et tunc recapitulat; et dicit, quod
patet qualiter se habet respublica; similiter qualiter se habent status
optimatum mixti dictum est.
|
|