|
1. Postquam philosophus determinavit de republica qualiter mixta est
ex statu paucorum et multorum, et qualiter habet institui, determinat
de tyrannide, et dividitur in duas. In prima praemittit intentum
suum. In secunda prosequitur, ibi, de regno quidem et cetera. In
prima dicit quod postquam determinatum est de republica communi nomine
nominata; dicendum est de tyrannide: non quod debeat fieri sermo
prolixus de ea, est enim respublica pessima; et ideo breviter dicendum
est de ipsa ut habeatur pars quaedam praesentis tractatus. Intentio
enim philosophi in isto libro est determinare de republica: sed
tyrannis est respublica quaedam; ideo dicendum est de ipsa.
2. Deinde cum dicit de regno prosequitur; et quia tyrannis est
transgressio a regno, recolligit primo quaedam determinata de regno.
Secundo prosequitur de ipsa, ibi, tyrannidis autem et cetera. In
prima dicit, quod in praecedentibus dictum est de monarchia regali:
ubi tum consideratum est de ipsa monarchia, utrum civitatibus expediat
unum principari, aut non expediat. Et dato quod expediat,
consideratum fuit qualem unum, quoniam optimum; et unde assumendum
est, quoniam ex optimis viris et qualiter.
3. Deinde cum dicit tyrannidis autem prosequitur de tyrannide. Et
primo ponit duos modos eius quos posuit prius, capitulo de regno.
Secundo ponit modum unum qui proprie dicitur tyrannis, ibi, tertia
autem species et cetera. In prima dicit quod duae sunt species
tyrannidis, de quibus dictum est superius, cum de regno
determinaretur; quae valde sunt propinquae monarchiae regali, propter
potentiam quam habent principantes secundum illas supra subditos: et
principantes secundum istas species principantur secundum leges, quod
pertinet ad monarchiam regalem. Est enim una istarum specierum
secundum quam in quibusdam civitatibus barbarorum assumitur monarcha qui
regit eos secundum leges et consuetudinem. Est autem consuetudo eorum
quod assumant sibi monarcham, vel per electionem, vel per
successionem, qui regat eos secundum leges. Secunda species est
secundum quam aliqui eligunt sibi principem ad fugandum inimicos,
secundum quod apud Graecos olim eligebantur quidam qui vocabantur
aesymnetae. Isti enim eligebant quosdam in principes ad fugandum
adversarios. Istae autem duae species habebant in se quaedam opposita
et differentia; quia videlicet, cum regerent huiusmodi reges secundum
leges et volentibus imperarent, erant eorum monarchiae regales: cum
vero praetermissis legibus secundum quas regere debebant plena potestate
secundum arbitrium suum dominarentur, tyrannice regnabant et monarchiae
illae tyrannides erant.
4. Deinde cum dicit tertia autem ponit modum qui proprie dicitur
tyrannis. Et dicit quod tertia species quae proprie et maxime videtur
esse tyrannis, videtur esse convertibilis cum monarchia regali primo et
principaliter dicta; non quod sit eadem illi; sed per oppositum; quia
sicut in regno principatur unus secundum voluntatem suam et ratione
ordinata ad utilitatem subditorum: sic in ista principatur unus
secundum voluntatem suam. Est autem huiusmodi tyrannis, nullis
subiacens legibus, incorrigibilis principatus similium et meliorum
propter bonum suum, non propter bonum subditorum. In ista autem
definitione principatus est loco generis, incorrigibilis loco
differentiae. Et dicitur incorrigibilis, quia non est natus corrigi.
Illud enim dicitur corrigibile quod a dispositione prava ad bonam
potest mutari salvata natura eius: nunc autem iste principatus ita
pessimus est quod a dispositione sua prava ad bonam non potest mutari,
salvata eius natura, immo corrumperetur. Per similium et meliorum
tangitur materia principatus. Sunt enim in isto principatu aequales et
liberi et virtuosi. Causam finalem tangit cum dicit propter bonum
proprium, non subditorum. Ex quo sequitur, quod iste principatus non
est voluntarius, quia nullus liber voluntarie subiicitur tali
principatui. Et ratio huius est, quia nullus qui est bene dispositus
secundum naturam et inclinatur ad virtutem, vult subiici ei qui
principatur non secundum virtutem, sed propter bonum proprium; immo
magis inclinatur ad principandum simpliciter quam subiiciendum. Nunc
autem liber bene dispositus est secundum naturam et inclinatur ad
virtutem. Ergo manifestum est quod non vult subiici ei qui non
principatur secundum virtutem, sed inclinatur magis ad principandum.
Sed tyrannis principatur non secundum virtutem: quare manifestum est
quod principatus iste involuntarius est. Dixit autem liberorum propter
principatum servilem. In illo enim principatu subditi subiiciuntur
tyranno voluntarie, quia inclinantur ad subiiciendum tali principatui;
sicut in principatu barbarorum. Ulterius concludit quod hae et tot
sunt species tyrannidis, et propter causas dictas.
|
|