|
1. Postquam philosophus determinavit de rebuspublicis ostendendo quid
est et de differentiis earum et in universali et in particulari, in
isto quinto libro determinat de principiis salvantibus et corrumpentibus
rempublicam; et dividitur in partes duas. In prima dat intentionem
suam continuando dicta dicendis. In secunda prosequitur, cum dicit,
oportet autem et cetera. In prima dicit, quod post illa quae
determinata sunt prius, consequenter dicendum est ex quibus
corrumpuntur respublicae, et ex quot, et ex qualibus, et quae sint
corruptiones et correctiones cuiusque reipublicae, et ex qualibus et
quibus rebuspublicis ad quales sit transmutatio. Aliquando enim una
respublica transmutatur in aliam; et ideo videndum est a quali ad
qualem contingit fieri transmutationem. Item dicendum est de
salvatione cuiusque reipublicae, qualiter scilicet salvatur unaquaeque
et in universali et in particulari. Item dicendum est per quae maxime
habet salvari quaelibet: de omnibus enim aliis quae proposuimus dicere
in principio, fere dictum est. Et dicit fere, quia superius fecit
mentionem de institutione principatus; sed non determinavit de ipsa ad
plenum, sed determinabit in sequenti libro, scilicet in sexto.
2. Deinde cum dicit oportet autem prosequitur; et dividitur in
duas. In prima prosequitur de salvatione et corruptione
rerumpublicarum secundum intentionem suam. In secunda circa hoc
reprobat opinionem Platonis in fine huius quinti cum dicit, in
republica et cetera. Prima in duas. In prima determinat causas
corruptionis et salvationis, rerumpublicarum proprie dictarum,
scilicet in quibus plures principantur. In secunda determinat causas
corruptionis et salvationis monarchiarum, sicut tyrannicae et regalis,
ibi, restat autem et cetera. Prima in duas. In prima determinat
causas corruptionis rerumpublicarum in quibus principantur plures.
Secundo determinat de causis salvationis, ibi, de salvatione et
cetera. Prima in duas. Primo dat radicale principium corruptionis
rerumpublicarum. Secundo determinat causas et principia corruptionis
proxima magis, ibi, sunt autem et cetera. Prima in duas. In prima
declarat quae est radix corruptionis rerumpublicarum, et quomodo
transmutantur. In secunda resumit causam illam ut addat, ibi, ubique
enim et cetera. Prima in duas. In prima ostendit quod est radicale
principium corruptionis. In secunda ostendit quot modis
transmutantur, ibi, propter quod et cetera. Adhuc prima in duas.
In prima praemittit quoddam. Secundo ex illo concludit causam primam
corruptionis rerumpublicarum, ibi, et propter hanc causam et cetera.
In prima dicit, quod ad videndum causam corruptionis rerumpublicarum,
oportet primo accipere quo principio, quod rerumpublicarum quaedam sunt
rectae, quaedam autem non; et quod omnes intendunt aliquod iustum et
aequale secundum proportionem. Et ratio huius est, quia omnes
intendunt salvationem. Respublica autem salvari non potest sine
coniunctione, nec coniunctio fieri potest nisi reddatur aequale; hoc
autem iustum est, ergo omnes intendunt iustum et aequale. Peccant
tamen multi in determinando illud iustum.
3. Quidam enim male determinant ipsum: populus enim putat quod si
sint aliqui aequales in quocumque, quod sint aequales simpliciter, et
quod aequaliter debent recipere; et quia omnes cives sunt liberi, et
aequales simpliciter dicit eos esse. Paucorum vero potentia putat,
quod si sint inaequales in aliquo quod sint inaequales simpliciter et
inaequaliter debeant recipere illos; scilicet qui sunt inaequales in
divitiis, putant inaequales esse simpliciter et inaequaliter debere
recipere de bonis communibus. Sed non oportet quod inaequales in
divitiis sint inaequales simpliciter, nec aequales in libertate sint
aequales simpliciter; quia divitiae et libertas non sunt bona hominis
secundum quod homo. Manifestum igitur est quod omnes intendunt
aequale. Et dicit, quod ulterius accipiunt, quod si sint aequales
aliqui, quod debent recipere aequaliter de communibus bonis: et cum
omnes sint liberi aequaliter secundum populares status, debent omnes
recipere de bonis communibus aequaliter: quasi paralogizantes;
aequales aequaliter debent recipere de bonis communibus: sed liberi
sunt aequales: ergo aequaliter debent recipere. Sed manifestum est
quod hic est defectus secundum quid et simpliciter. Non enim
sequitur: sunt aequales in aliquo, scilicet libertate: ergo sunt
simpliciter aequales. Paucorum vero potentia dicit, quod cum ipsi
sint aliis inaequales, quia excellentes eos, debent recipere plus et
praeponendi sunt in plus accipiendo. Quod enim plus est, inaequale
est. Sic igitur manifestum est, quod omnes istae respublicae aliquid
iustum intendunt, sed vitiatae sunt simpliciter.
4. Deinde cum dicit et propter concludit ex dictis primam radicem et
primum principium corruptionis reipublicae et seditionis. Et primo
facit hoc. Secundo adiungit aliud principium, ibi, sunt autem et
cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda
ostendit qui sunt in civitate qui iuste possunt movere dissensionem, et
tamen non faciunt, ibi, omnium autem et cetera. In prima dicit,
quod cum unusquisque secundum unam dignitatem debeat recipere de bonis
communibus, quando non recipiunt secundum quod existimant se dignos,
faciunt seditionem in civitate et mutant rempublicam: ex hoc enim quod
non recipiunt secundum existimationem quam habent de se, videtur eis,
quod fiat eis iniustum, et quod contemnantur. Ista autem causa sunt
dissensionis.
5. Deinde cum dicit omnium autem ostendit qui iuste possunt movere
dissensionem in civitate, et tamen non movent. Et dicit, quod inter
omnes iustissime possunt movere seditionem in civitate, quamvis non
faciunt, virtuosi excellentes alios secundum virtutem. Et ratio huius
est, quia illi qui sunt simpliciter inaequales, si non recipiant
secundum illam inaequalitatem, iniustum fit simpliciter eis: sed
virtuosi sunt simpliciter inaequales respectu aliorum, ipsos excedentes
secundum virtutem: ergo si non recipiant secundum illam
inaequalitatem, iniustum fit eis. Et cum excedant in eo quod est
bonum simpliciter, iustissime possunt movere dissensionem, sed non
faciunt propter duas causas. Prima est, quia frequenter contingit
propter dissensionem detrimentum boni communis. Sapiens autem ut
plurimum plus diligit bonum commune quam proprium; et ideo non facit
dissensionem. Secunda ratio est, quia ad hoc quod aliquis debeat
movere seditionem in civitate, oportet quod habeat iustam causam et
potentiam: sed virtuosi ut frequenter non habent potentiam, nec putant
se habere iustam causam; ideo non movent. Sed si ista concurrerent
quod haberent causam iustam et potentiam, et non esset detrimentum boni
communis, moverent seditionem rationabiliter, et peccarent si non
moverent.
6. Deinde cum dicit sunt autem adiungit aliud principium corruptionis
reipublicae; et dicit, quod sunt alii qui excellentes alios in
nobilitate credunt excedere illos simpliciter; et ideo reputant se
dignos maioribus. Tales autem videntur esse illi qui habent divitias
et virtutem a progenitoribus; et ideo si non recipiant de bonis
communibus secundum existimationem quam habent de seipsis, movent
dissensionem; et tunc contingit quod principia et fontes seditionum per
quae moventur civitates sunt ista; sed istud principium reducitur ad
primum. Est enim radix seditionis excellentia in nobilitate per hoc
quod tales non recipiunt secundum existimationem suam.
7. Deinde cum dicit propter quod declarat quot modis fit transmutatio
reipublicae; et dividitur in quatuor, secundum quod ponit quatuor
modos. Secunda ibi, quoniam autem et cetera. Tertia ibi, adhuc de
eo et cetera. Quarta ibi, adhuc ad partem et cetera. In prima
dicit, quod propter hoc quod contingit fieri seditionem in republica,
contingit rempublicam mutari. Primo quidem quando fit transmutatio a
republica una ad aliam diversam, ut quando ex republica instituta sit
transmutatio ad aliam: ut ex populari gubernatione administratio
paucorum constituatur, aut e converso; vel ex illis ad rempublicam et
optimatum statum vel e contra.
8. Deinde cum dicit quoniam autem ponit secundum modum; et dicit,
quod aliquando transmutatur respublica in aliam rempublicam, sed manet
eadem et eligunt eamdem habere institutionem et ordinationem
reipublicae, sed principantes mutant et volunt eamdem rempublicam
regere et observare per seipsos vel per amicos suos, sicut in paucorum
potentia et monarchia regali, manente eadem republica volunt eam
servari et regi per alios; et ideo mutant eos. Similiter etiam in
monarchia, ipsa remanente, aliam constituunt quandoque.
9. Deinde cum dicit adhuc de eo ponit tertium modum; et dicit, quod
iterum fit transmutatio reipublicae non quod respublica transmutetur in
aliam, nec etiam quantum ad principatus per se; sed fit quia eadem
respublica mutatur in eamdem magis intensam vel remissam: sicut
paucorum status transmutatur in paucorum statum magis intensum vel
remissum, vel popularis status in popularem statum magis vel minus
intensum. Similiter etiam in aliis rebuspublicis ut fiat transmutatio
reipublicae eiusdem in eamdem secundum intensionem et remissionem.
10. Deinde cum dicit adhuc ad ponit quartum modum; et dicit, quod
quarto fit transmutatio reipublicae secundum partem, ut quando unus
principatus destruitur et alius instituitur, sicut dicitur factum
fuisse in Lacedaemonia quod Lysander conatus fuit dissolvere regnum.
Et similiter alius nomine Pausanias, qui rex fuit, conatus fuit
destruere principatum ephororum secundum quem populus habet potestatem
convocandi multitudinem. Consimiliter fuit in civitate quae dicitur
Epidamnum fuit transmutata respublica secundum partem. In illa enim
civitate erat alius principatus: illi vero amoverunt eum et fecerunt
principatum senatorum. Videntes enim quod multi erant amatores illius
principatus, mutaverunt ipsum in senatores. Propter quod statuerunt
etiam apud Elienses quod principatus omnes eligerentur in communi.
Unde necesse erat omnes principatus qui potestatem habebant et
dignitatem in republica concurrere quando magistratus creabatur, et ibi
eligere ut minor fraus fieret. Ille autem principatus qui fuit amotus
paucorum potentiae erat, et erat unus princeps in illa republica, non
plures.
11. Deinde cum dicit ubique enim resumit causam seditionis, ut
addat. Et primo tangit causam seditionis. Secundo exponit quoddam
dictum, ibi, est enim duplex et cetera. In prima dicit quod ubique
fit seditio propter inaequalitatem: et non solum in aequalibus secundum
aliquid est aequale proportione: puta dives et pauper inaequales sunt
secundum substantiam, tamen contingit eis fieri aequales secundum
proportionem: similiter magis et minus virtuosos: sed etiam eis qui
sunt inaequales contingit fieri inaequales secundum proportionem: puta
si quis sit dignior aliis secundum virtutem, dignum est eum regem
esse, sed non perpetuum, quia forte non tantum excedit dignitas eius
in virtute dignitatem aliorum, quantum honor perpetuo regnandi excedit
honorem aliorum; et ideo etiam inaequales contingit fieri inaequales
secundum proportionem. Universaliter igitur existimantes se debere
habere aequale et non habentes, seditiones movent in republica. Et
est intelligendum; quod immediatum principium ipsorum agibilium est
electio. Electio autem est habitus praeconsiliativus. Ad consilium
autem requiritur intellectus practicus: quare intellectus practicus est
principium agibilium. Principium autem intellectus practici est
voluntas recti finis; et ideo adhuc principium agibilium est appetitus
recti finis. Voluntas vero recti finis praesupponit intellectum
speculativum; et ideo intellectus speculativus causa est et principium
agibilium. Et quantum ad hoc dixit prius quod existimare principium
est seditionis. Principium vero intellectus est intelligibile, et hoc
est inaequalitas. Secundum hoc dicit hic, quod inaequalitas est causa
seditionis.
12. Deinde cum dicit est enim exponit quod dixit, scilicet
aequale; et primo facit hoc. Secundo assignat diversitatem inter
quaedam dicta, ibi, confitentes autem et cetera. Circa primum
intelligendum est, quod proportio est habitudo duorum quantitatum
adinvicem. Proportionalitas vero est habitudo proportionum quae
consistit in quatuor terminis, vel secundum rem, vel secundum
rationem: huiusmodi autem proportionis aequalis vel similitudo
attenditur, vel secundum aequalitatem quantitatis, vel secundum
aequalitatem dignitatis, vel similitudinis. Et hoc est quod dicit,
quod aequale dupliciter dicitur. Uno modo aequale dicitur numero.
Alio modo secundum dignitatem. Et exponit quod aequale numero dicitur
aequale secundum magnitudinem vel secundum multitudinem. Secundum
dignitatem aequale dicitur aequale secundum proportionem similitudinis.
Et declarat per exempla aequale secundum quantitatem; ut sicut se
habent duo ad unum sic tria ad duo. Excessus enim utrobique aequalis
est. Aequalitas vero secundum dignitatem, ut si dicamus, sicut
quatuor ad duo, sic duo ad unum. Sicut enim duo sunt medietas de
quatuor, sic unum est medietas duorum.
13. Deinde cum dicit confitentes autem ponit diversitatem inter
quaedam dicta. Dixit enim quod omnes volunt aequale secundum
dignitatem: popularis status et paucorum. Dicit quod differenter.
Et primo facit hoc. Secundo infert corollarium, ibi, propter quod
et cetera. In prima dicit, quod omnes confitentur, quod iustum est
secundum dignitatem: sed differunt: quia popularis status fautores
dicunt quod si sint aliqui aequales secundum aliquid, puta secundum
libertatem, quod simpliciter sunt aequales et quod aequaliter debent
recipere: paucorum status fautores etiam dicunt quod si aliqui sunt
inaequales secundum aliquid, puta secundum divitias, quod sunt
simpliciter inaequales et digniores, et secundum hoc inaequaliter
recipere.
14. Deinde cum dicit propter quod infert corollarium. Et primo
facit hoc. Secundo probat quod status popularis et paucorum sunt male
ordinati, ibi simpliciter autem et cetera. In prima dicit, quod
propter hoc quod fautores status popularis volunt aequale, fautores
vero paucorum inaequale; unde status popularis et paucorum sunt duae
respublicae maxime distinctae. Nobilitas enim, idest inclinatio ad
virtutem, et virtus in paucis reperiuntur, sed paupertas in pluribus.
Nobiles enim virtuosi vix alicubi centum inveniuntur. Pauperes autem
in pluribus locis: et ideo respublicae ut frequenter vel sunt paucorum
vel sunt populares.
15. Deinde cum dicit simpliciter autem ostendit quod ambae sunt
malae ordinatae. Et primo facit hoc. Secundo ostendit, quod status
popularis sit securior, ibi, attamen securior et cetera. In prima
dicit, quod utraque respublica male ordinata est: scilicet status
popularis in quo attenditur aequalitas secundum libertatem, et status
paucorum in quo est aequalitas secundum divitias, ex eo quod accidit
quod nulla istarum mansiva est. Et ratio huius est. Impossibile est
enim, ex eo quod in principio corruptum et inordinatum est, in fine
non accidere malum: istae autem inordinatae sunt, quamvis igitur in
principio videatur modica inordinatio, tamen in fine magna, et malum
apparet. Tale autem non potest esse mansivum; et ideo utraque
respublica non potest esse mansiva. Et quia utraque vitiata et
inordinata est, ad hoc quod sint magis mansivae, oportet quod utraque
quandoque utatur aequalitate secundum proportionem arithmeticam, in qua
intenditur aequalitas excessus, ut sicut tria ad duo, ita duo ad
unum; et quandoque aequalitate secundum proportionem geometricam in qua
attenditur aequalitas dignitatis, ut sicut se habent quatuor ad duo,
sic duo ad unum.
16. Deinde cum dicit attamen securior ostendit quod status popularis
sit magis securus et minus seditiosus; et dividitur in duas, secundum
quod ostendit hoc per duas rationes. Secunda ibi, adhuc autem et
cetera. In prima dicit, quod quamvis status paucorum et multorum sint
male ordinati, tamen status popularis est securior et minus seditiosus
quam paucorum. Et ratio huius est, quia illa respublica magis est
secura in qua fiunt pauciores seditiones: sed in statu populari sunt
pauciores quam in statu paucorum. Quia in statu paucorum sunt duae
seditiones: una divitum inter se, alia pauperum ad divites. In statu
populari vero una seditio est, scilicet divitum ad pauperes. Pauperum
autem inter se non est seditio quae sit digna reputatione, quia inter
se magis conveniunt quam cum divitibus.
17. Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem; et
dicit, quod iterum manifestum est quod status popularis est securior,
quia respublica quae est ex mediis propinquior est populari statui,
quam paucorum statui in quo pauci dominantur: sed respublica media
securissima est inter tales respublicas, quae declinant ab optima: sed
illa quae propinquior est securissimae securior est quam paucorum
potentia.
|
|