Lectio 10

1. Postquam philosophus posuit principia per se corruptionis monarchiarum, consequenter adiungit unum principium eius per accidens. Et primo ponit causam istam sive principium. Secundo ostendit quod pauci insurgunt propter illam, ibi, sed tamen paucissimi. In prima dicit, quod aliqui uno modo insurgunt propter appetitum honoris. Alio modo insurgunt quandoque quam sint modi prius dicti secundum quos aliqui insurgunt. Sunt enim aliqui qui propter amorem honoris qualibuscumque insurgunt facientes seditionem, non sicut alii qui invadunt eos ut obtineant divitias et honores magnos, quos vident eos habere: conveniunt tamen in hoc hi et illi quod exponunt se periculo et eligunt periclitari: sed propter aliam et aliam causam. Quidam scilicet propter hoc ut obtineant divitias aut principatum aut utrumque; alii autem ut faciant aliquam actionem singularem et notabilem, propter quam nominati sint apud alios, non curantes nec principatum nec divitias.

2. Deinde cum dicit sed tamen ostendit quod paucissimi insurgunt propter talem causam: et dicit, quod quamvis aliqui insurgant contra monarchiam propter appetitum huiusmodi honoris, paucissimi tamen sunt; quoniam talis qui impetum facit contra monarchiam, si debeat praevalere, oportet quod non timeat mortem: et sic existimet sicut existimabat Dion cum insurrexit contra Dionysium: sed hoc non est facile multis. Ille enim Dion cum paucis militibus invasit et insurrexit contra Dionysium: et dicebat, quod quomodocumque posset procedere contra illum, hoc sufficiebat sibi, si tantum faceret quod terram invaderet et Dionysium: et si postmodum mors sibi accideret, bene erat sibi; non curans nec timens de ipsa. Sed istud difficile est: et pauci sunt sic negligentes vitam propriam et contemnentes mortem. Propter quod manifestum est, quod pauci sunt qui invadant monarchiam propter appetitum huiusmodi honoris.

3. Deinde cum dicit corrumpitur autem determinat causas et principia corruptionis monarchiarum in speciali. Et primo tyrannidis. Secundo regni, ibi, regnum autem et cetera. Prima in duas. In prima tangit modos quibus corrumpitur. In secunda tangit causas propter quas maxime corrumpitur, ibi, duabus autem et cetera. Prima in duas, secundum quod tangit duos modos corruptionis tyrannidis. Primus modus est a causa extrinseca, secundus ab intrinseca. Secundus ibi, aliquando autem ex seipsa et cetera. In prima dicit, quod tyrannis uno modo corrumpitur, sicut quaelibet alia respublica a causa extrinseca, ut si fuerit aliqua respublica potentior contraria propinqua illi; tunc enim illa valentior, quia contraria est isti, ipsam corrumpet. Non enim potest dici, quod per consilium poterit praecavere ne corrumpatur: quia ad bene consiliandum requiritur appetitus recti finis. Consiliari enim est de his quae sunt ad finem; et recte consiliari de his quae sunt ad rectum finem. Sed tyrannus non habet rectum finem, nec appetitum rectum: immo electio sive appetitus ipsius est contrarius recto fini; et ideo non poterit resistere alteri reipublicae propter consilium, cum alia sit potentior. Omnes enim volentes aliquid agere, si habeant potentiam, agunt quae volunt; et ideo alia respublica contraria et valentior corrumpet istam. Tyrannidi autem contrariatur popularis status, sicut dixit Hesiodus, per accidens, sicut figulus contrarius est figulo. Non enim est figulus per se contrarius figulo; immo est sibi similis; sed per accidens, inquantum unus impedit bonum alterius, scilicet lucrum: sic popularis status contrarius est tyrannidi, non per se, sed inquantum una impedit aliam: ultima enim species eius pessima est, quae est quaedam tyrannis, sicut patet ex quarto huius. Sed regnum et optimatum status per se contrarii sunt; intendunt enim diversos fines, quia unus corrumpit alium. Propter quod contingit quod Lacedaemonii multas tyrannides corruperunt, quia potentiores erant; similiter Syracusani quamdiu habuerunt bonam rempublicam, habebant enim optimatum.

4. Deinde cum dicit aliquando autem tangit secundum modum corruptionis; et dicit, quod aliquando corrumpitur tyrannis non a causa extrinseca, sed intrinseca; contingit enim quod tyrannus habeat quandoque aliquos familiares qui attingunt aliquo modo ad principatum et participant honoribus. Quando igitur tales faciunt seditionem, contingit quod corrumpitur tyrannis; sicut contigit circa tyrannidem Gelonis prius, posterius autem circa eam quae Dionysii. Familiares enim Gelonis insurrexerunt contra ipsum et expulerunt eum. Similiter et quidam contra Dionysium. Seditio autem quae fuit facta contra Gelonem fuit facta a Thrasybulo qui frater fuit Hieronis, qui filium Gelonis abducens ab eo quod est secundum rationem, traducebat per illecebras et voluptates, ut sic contemptibilis fieret populo quod repelleretur a principatu, et ipse Thrasybulus principaretur. Cum igitur congregasset familiares et amicos, cavens ne dissolveretur tyrannis, sed ipse tyrannizaret, considerantes tempus conveniens, ipsum Gelonem et omnes amicos ipsius expulerunt, et remansit Thrasybulus solus. Contra Dionysium insurrexit Dion, qui curam habebat de republica: erat enim familiaris eidem; et assumens sibi populum in auxilium insurrexit contra ipsum et expulit eum et interfectus est.

5. Deinde cum dicit duabus autem tangit causas propter quas maxime corrumpitur. Et primo tangit causas istas secundum se et absolute. Secundo concludit causas corruptionis eiusdem in comparatione ad respublicas intentas, scilicet paucorum et popularis status, ibi, ut autem in summa et cetera. In prima tangit illas causas. In secunda tangit quamdam aliam quae reducitur ad unam illarum, ibi, partem autem quamdam et cetera. In prima dicit, quod cum sint duae causae propter quas aliqui maxime insurgunt contra tyrannum, scilicet odium et contemptus, odium debetur tyranno magis per se. Et ratio huius est, quia principatur melioribus se, et praeter utilitatem ipsorum; et cum hoc intendit bonum proprium solum, odio habetur ab illis; talis est tyrannus. Principatur enim tyrannus melioribus se, quia virtuosis; et non intendit nisi bonum proprium; et ideo tyranno debetur odium. De contemptu autem adiungit, quod propter contemptum multoties corrumpitur tyrannis. Et huius signum est, quia illi qui acquisierunt principatum per virtutem et industriam propriam, magis conservaverunt principatum, quia tales qui acquisierunt bellicosi fuerunt; tales autem non sunt contemptibiles. Sed illi qui receperunt tyrannidem ab alio, statim amiserunt, et propter principatum mortui sunt: quia enim vivebant delectabiliter vacantes comessationibus et venereis, contemptibiles erant: et quia vacabant delitiis, dabant multas opportunitates et occasiones insurgendi aliis: tum quia oportet quod ponant se quandoque in potestate mulierum, tum quia inebriati sunt saepe, et per consequens, impotentes facti.

6. Deinde cum dicit partem autem tangit aliam causam quam reducit ad odium; et est illa causa ira; et habet duas partes. In prima reducit iram ad odium. In secunda assignat duas differentias inter iram et odium, ibi, saepe autem et cetera. Dicit igitur primo, quod ira pars est odii; hoc est corruptio quae fit propter iram, aliquo modo fit propter odium, ut non oporteat ipsam ponere causam distinctam. Est enim ira appetitus recontristationis; et ideo manifestum est quod iratus vult malum alii: hoc autem pertinet ad odium. Unde ira aliquo modo est causa earumdem actionum quarum est causa odium.

7. Deinde cum dicit saepe autem assignat duas differentias inter iram et odium; et dicit, quod frequenter ira est magis operosa, hoc est plus operatur, quam odium. Irati enim cum maiori impetu et robustius insurgunt quam habentes odium. Et ratio huius est, quia passio irae est sine ratiocinatione. Iratus enim, et si audiat aliqualiter rationem, imperfecte tamen audit. Bene enim audit iratus quod vindicta est accipienda, sed qualiter accipienda non audit. Unde similis est famulo qui imperfecte audit mandatum domini, propter quod contingit quod male exequatur quandoque. Similiter est de irato. Imperfecte enim audit rationem; et ideo male exequitur vindictam. Unde furiosus videtur propter iniuriam; et quamvis ira sit magis operosa, tamen odium magis nocet. Secunda differentia est, quod ira est cum tristitia; et ideo non de facili iratus potest ratiocinari: propter enim motum passionis non potest: sed odium est sine tristitia; et ideo est cum ratiocinatione.

8. Deinde cum dicit ut autem concludit causas corruptionis tyrannidis in comparatione ad respublicas intentas, scilicet paucorum et popularis status. Et dicit, quod ut in summa dicamus, quot diximus principia et causas corruptionis paucorum status intemperatae, quae est ultima species ipsius, et popularis status ultimae, tot sunt causae et principia tyrannidis: quia istae respublicae, scilicet paucorum ultima et popularis sunt tyrannides quaedam, differentes tantum secundum hoc quod in his tyrannizant plures, in illa autem unus.

9. Deinde cum dicit regnum autem determinat causas et principia corruptionis regni. Et primo regni absolute et secundum se. Secundo regni quod procedit secundum genus, ibi, regnum autem et cetera. Prima in duas. In prima tangit ex quibus minime corrumpitur regnum. In secunda ostendit quibus modis corrumpitur, ibi, corrumpitur et cetera. In prima dicit, quod regnum ab extrinsecis non corrumpitur. Et ratio huius est, quia rex principatur bonis et secundum virtutem, subditis volentibus. Talis autem respublica non corrumpitur ab extrinsecis. Et propter hoc regnum multo tempore durat. Ex se autem multis modis corrumpitur.

10. Deinde cum dicit corrumpitur autem ostendit quibus modis corrumpatur ex se. Et primo facit hoc. Secundo ostendit quare nunc non fiunt multa regna, ibi, non fiunt et cetera. In prima dicit, quod regnum ab extrinseco duobus modis corrumpitur. Uno modo quando illi qui attingunt ad principatum et sunt principes regni, faciunt seditionem. Contingit enim, talibus facientibus seditionem, quod propter potentiam quam habent expellant regem a principatu et mutent monarchiam in aliam rempublicam. Alio modo corrumpitur quando rex vult principari tyrannice, sicut quando vult esse dominus plurium quam debeat esse, ipsis nolentibus et praeter legem. Tunc enim contingit, quod subditi insurgunt contra eumdem et ipsum expellant et mutent rempublicam in aliam.

11. Deinde cum dicit non fiunt ostendit quare non fiunt modo plura regna. Et dicit, quod modo non fiunt plura regna, et si fiant sunt magis monarchiae tyrannicae quam regna. Et huius assignat duplicem rationem. Prima est, quod regnum debet esse principatus voluntarius; principatur enim subditis nolentibus qui principatur in principatu regio, et regem oportet esse dominum maiorum in civitate vel regno. Difficile est autem unum invenire qui volentibus pluribus principetur, et qui sit dignus dominus esse maiorum. Et ideo non sunt plura regna. Secunda ratio est, quia quae est proportio dignitatis et honoris regis ad dignitatem et honorem subditorum, eadem debet esse proportio virtutis principantis ad virtutem subditorum. Nunc autem dignitas et honor regalis multum excellit dignitatem subditorum. Igitur virtus regis debet excedere virtutem omnium vel plurium: talem autem invenire non est possibile, vel nimis est difficile. Et ideo si aliquis assumatur in regem, non principabitur volentibus subditis; ergo non multo tempore principabitur. Si autem aliquis per fraudem vel violenter principetur, non est rex, sed tyrannus, quia non principatur subditis volentibus.

12. Deinde cum dicit in iis autem assignat causam corruptionis regnorum secundum genus; et dicit, quod regnorum secundum genus causae et principia corruptionis sunt eadem cum his quae dicta sunt superius, et quae iam dicentur. Prima est, quia multi de facili fiunt contemptibiles. Contingit enim quod post patrem sequitur filius, qui omnibus contemptibilis est propter inhonestatem vitae. Ex hoc autem insurgunt subditi et expellunt eum et mutant rempublicam. Secunda causa est, quia non habet rex tantam potentiam, quanta est potentia tyrannica sufficiens ad puniendum malos; sed contingit ipsum regem pati iniuriam. Ubi autem ista contingunt, de facili corrumpitur regnum, quia subditis nolentibus ipsum principari statim non est rex, sed tyrannus. Tyrannus enim dominus est subditorum nolentium ipsum esse dominum. Et nunc recapitulat; et dicit, quod monarchiae propter istas causas et alias similes corrumpuntur.