|
1. Postquam philosophus determinavit de principiis corrumpentibus
monarchias, determinat de principiis salvantibus ipsas. Et primo in
generali. Secundo in speciali, ibi, ut autem secundum unumquodque et
cetera. In prima dicit, quod monarchiae, ut simpliciter est dicere,
salvantur ex contrariis quibus corrumpuntur. Contrariorum enim
extranea sunt principia. Corruptio et salvatio reipublicae sunt
contraria; ergo ex contrariis principiis fiunt.
2. Deinde cum dicit ut autem determinat in speciali de principiis
salvantibus ipsas. Et primo de salvantibus monarchiam regalem.
Secundo de salvantibus tyrannidem, ibi, tyrannides autem et cetera.
In prima intelligendum quod regnum est optima respublica et optime
ordinata. Et ideo ex ratione sua maxime salvabilis est. Propter quod
philosophus non tangit nisi unum modum salvandi regnum. Et primo
tangit ipsum. Secundo manifestat, ibi, propter hoc enim et cetera.
Dicit igitur quod regnum salvatur per hoc, quod principatus trahitur
ad mediocritatem secundum unumquodque quod pertinet ad ipsum: ut si
aliquid pertineat ad regem qui dominus est omnium, et in omnibus
principatur, in quo videantur gravari subditi quod multum illis
displiceat, illud temperare, aut illis remittere. Quanto enim
pauciorum erit dominus, tanto durabilior erit principatus; quia quanto
erit pauciorum dominus, tanto minus dominative principabitur, et sic
de paucioribus iudicabit et plures attingent ad principatum, et
habebunt quod competit eis secundum dignitatem, et tunc videbitur esse
aequalis subditis. Sic autem rege se habente, minus ei subditi
invidebunt, et sic se habentibus, principabitur subditis volentibus;
hoc autem facit principatum durabiliorem.
3. Deinde cum dicit propter haec manifestat quod dictum est per
exemplum. Et dicit, quod propter istam causam circa Molossos regnum
multum duravit. Similiter autem et regnum Lacedaemoniorum: a
principio enim diviserunt principatum in duas partes, et sic
moderaverunt eum: similiter Theopompus qui posterius ibi regnavit,
consequenter moderavit principatum. Cum enim esset dominus omnium,
instituit principatum ephororum, tradens ipsum aliis quasi auferens a
sua potestate. Ex quo fecit regnum suum aliquo modo maius et
durabilius multo. Propter quod respondisse dicitur uxori suae, cum
argueret eum dicens, si non verecundabatur quod regnum minus traderet
filiis suis quam recepisset a progenitoribus, dixit, quod hoc non
debebat dicere; quia quamvis non traderet eis aequalem secundum
potestatem, tradebat tamen diutius, quod videtur esse melius.
4. Deinde cum dicit tyrannides autem determinat de principiis
salvantibus tyrannidem. Tyrannis enim, quia de ratione sua inordinata
est, de facili est corruptibilis. Et ideo dat elementa plura quibus
salvari potest. Salvatur autem duobus modis. Uno modo intendendo
ipsam. Secundo remittendo. Et secundum hoc dividitur in duas. In
prima prosequitur modum secundum quem salvatur per intensionem.
Secundo modum, qui est per remissionem, ibi, alter autem et cetera.
Prima in duas. In prima ponit unum modum secundum quem salvatur
intendendo absolute. Secundo in comparatione ad regnum, ibi, regnum
quidem et cetera. Prima in tres, quia tyrannis tripliciter
intenditur. Uno modo faciendo subditos ignorantes. Secundo
incognitos. Tertio pauperes. Et ideo dividitur in tres. In prima
ponit modos secundum quos fiunt ignorantes. Secundo, modos per quos
fiunt incogniti, ibi, et omnia facere et cetera. Tertio, modos
quibus fiunt pauperes, ibi, et pauperes facere et cetera. In prima
dicit, quod tyrannis duobus modis valde contrariis salvatur. Quorum
unus est secundum intensionem, alius secundum remissionem. Et alter
istorum dictus est prius, secundum quem tyranni dispensant, ut
communiter, sive regunt principatum tyrannicum. Periander autem, ut
dicitur, multa talia instituit ex quibus intenditur tyrannis, et multa
talia possunt accipi a Persis. Fuerunt autem et aliqua data
antiquitus ad salvationem tyrannidis. Quorum unum fuit excellentes in
potentia vel divitiis interimere, quia tales per potentiam quam habent
possunt insurgere contra tyrannum. Iterum interficere sapientes:
tales enim per sapientiam suam possunt invenire vias ad expellendum
tyrannidem; iterum ad salvationem tyrannidis expedit non permittere
communicationes, nec sodalitatem sive societatem, ne inter se uniantur
per amicitiam. Ex hoc enim facilius possent insurgere contra
tyrannum. Iterum non permittere disciplinam, et quaecumque possunt
inducere sapientiam; sed omnia vitare, quia tales possunt invenire
vias diversas ad insurgendum contra ipsum, et expellendum eum: propter
quod cavenda sunt omnia illa ex quibus fiunt sapientes, vel sapientia
activa, vel speculativa, vel etiam illa ex quibus fit persuasio, et
ipsi persuasivi. Et ideo nec scholas nec alias collectiones, per quas
contingit vacare circa sapientiam permittendum est; sapientes enim ad
magna inclinantur; et ideo magnanimi sunt, et tales de facili
insurgunt.
5. Deinde cum dicit et omnia tangit modos, quibus fiunt incogniti.
Et dividitur in quinque, secundum quod tangit quinque. Secunda,
ibi, et praefectos et cetera. Tertia, ibi, et deprehendere et
cetera. Quarta, ibi, et ne lateant et cetera. Quinta, ibi, et
criminari invicem et cetera. In prima dicit, quod ad salvandum
tyrannidem oportet ordinare et facere ex quibus subditi maxime inter se
adinvicem erunt ignoti, quia notitia facit quod magis credunt sibi
adinvicem. Ex hoc autem quod credunt sibi adinvicem, facilius
uniuntur et potentius insurgunt. Et ideo ordinanda sunt talia per quae
maxime sint ignoti.
6. Deinde cum dicit et praefectos ponit secundum modum. Et dicit,
quod secundo ad salvationem tyrannidis expedit facere quod praepositi et
servientes sint manifesti in locis in quibus debent subditi congregari,
et circa ianuas civitatis vel subditorum, ut videant et sentiant quod
dicunt vel agunt subditi. Sic enim magis erit manifestum quid
faciunt, et minus poterunt machinari contra tyrannum minus invicem
credentes.
7. Deinde cum dicit et deprehendere ponit tertium modum. Et dicit,
quod oportet ad salvationem tyrannidis ordinare quod si subditi aliqua
malefaciant, aut in aliquo insolescant et devient ab eo quod est
ordinatum a tyranno, etiam modicum, deprehendere eos a servientibus
ordinatis ad hoc, similiter ordinare alia quaecumque et barbara et
Persica sunt tyrannica. Omnia enim talia possunt idem, scilicet
salvare tyrannidem. Ex hoc enim quod subditi erunt occupati in
aliquibus, timentes magis, minus poterunt insurgere.
8. Deinde cum dicit et tentare ponit quartum modum. Et dicit quod
tentandum est ut non lateant quaecumque dicunt et faciunt subditi; sed
diligenter attendere quaecumque, et sic facere sicut fecerunt circa
Syracusanos tyranni. Ordinaverunt enim quosdam qui dicebantur
deductores quos misit hieron, qui audirent quae dicerent et facerent
subditi: sic similiter ordinandi sunt aliqui qui ubi fuerit aliqua
congregatio audiant quae dicuntur ibi et fiunt. Sic enim illi qui
congregabuntur propter timorem minus confident de seipsis, et per
consequens nihil machinabuntur, aut si confidant de se, minus poterunt
latere, et ulterius poterit magis caveri.
9. Deinde cum dicit et criminari ponit quintum modum. Et dicit,
quod ad salvandam tyrannidem oportet quod tyrannus procuret, quod
subditi imponant sibi invicem crimina et turbent seipsos, ut amicus
amicum, et populus contra divites, et divites inter se dissentiant:
sic enim minus poterunt insurgere propter eorum divisionem. Omnis enim
virtus divisa minor est.
10. Deinde cum dicit et pauperes ponit modos quibus fiunt pauperes.
Et dividitur in quatuor, secundum quod ponit quatuor modos. Secunda
ibi, et occupati et cetera. Tertia ibi, omnia enim haec et cetera.
Quarta ibi, adhuc autem et cetera. In prima dicit quod ad
salvationem tyrannidis, oportet facere subditos pauperes; sic enim
minus poterunt insurgere contra tyrannum. Facere autem pauperes
subditos, etsi contingit multipliciter, contingit tamen ad praesens
quadrupliciter. Primo non dando expensas custodibus civitatis de bonis
communibus, sed eos compellere ad solvendum ex toto.
11. Deinde cum dicit et occupati ponit secundum modum. Et dicit,
quod ordinandum est, quod subditi sint occupati circa opera
quotidiana, ut sic occupati non possint machinari, vel non sint
vacantes ad machinandum aliquid contra tyrannum. Sicut habemus
exemplum de tyrannidibus quae fuerunt circa Aegyptum, ubi subditi
compellebantur occupari circa opera quotidiana. Sicut apparet de
filiis Israel, quos occupabant circa lutum et lateres. Similiter
donaria Cypsellidarum, similiter aedificatio Olympii quae fuit facta
a Pisistratide, similiter opera eorum quae erant de Samo insula quae
erant magnifica. Omnia enim ista possunt idem facere; scilicet, quod
subditi non possunt vacare ad machinandum aliquid contra tyrannum. Ex
quo enim sunt occupati circa opera talia, non possunt tractare qualiter
expellant tyrannum. Item possunt facere penuriam et paupertatem
subditorum: ex quo enim compelluntur apponere ad aedificia facienda,
et occupari circa talia, oportet depauperari.
12. Deinde cum dicit omnia enim ponit tertium modum. Et dicit,
quod procuranda sunt vectigalia, hoc est exactiones multae et magnae:
sic enim cito poterunt depauperari subditi, sicut factum fuit in
Syracusis. Ibi enim Dionysius qui principabatur, tantas procuravit
exactiones, quod omnes divitiae subditorum venerunt ad ipsum in quinque
annis.
13. Deinde cum dicit adhuc autem ponit quartum modum. Et dicit,
quod ad salvationem tyrannidis tyrannus debet procurare bella inter
subditos, vel etiam ad extraneos, ita quod non possint vacare ad
aliquid tractandum contra tyrannum, et magis timentes. Sic etiam
erunt indigentes praeside, et tunc plura poterit exigere ab eisdem.
14. Deinde cum dicit regnum quidem ponit alium modum per quem
salvatur in comparatione ad alias respublicas et ad alia quaedam. Et
dividitur in quatuor. In prima ponit modum per quem salvatur in
comparatione ad regnum. In secunda ponit modum per quem salvatur in
comparatione ad popularem statum, ibi, et adhuc quae fiunt et cetera.
In tertia ponit alium modum in comparatione ad liberum et venerabilem,
ibi, et nullo gaudere et cetera. In quarto ponit alium modum in
comparatione ad cives et extraneos, ibi, et condiuturnari et cetera.
In prima dicit, quod regnum salvatur per amicos. Subditi enim
diligunt regem et volunt eum principari; hoc autem salvat regnum. Et
ideo salvatur regnum per amicos: tyrannus autem ad salvandum
tyrannidem, non debet confidere in amicis. Et ratio huius est, quia
amici potentes sunt: ex hoc enim, quod amici sunt aliqui principis,
potentes sunt. Item inclinantur et volunt principari omnibus. Et
ideo non debet confidere in eis si debeat salvare tyrannidem.
15. Deinde cum dicit et adhuc ponit alium modum in comparatione ad
statum popularem. Et primo ponit ipsum. Secundo assignat rationem
cuiusdam dicti, ibi, etenim demus vult et cetera. In prima dicit,
quod ad salvandum tyrannidem, tyrannus debet ordinare ea quae sunt
circa popularem statum ultimum qui pessimus est omnium. Omnia enim
illa tyrannica sunt, ut mulierum potentiae coram populo coram quo
permissum est ei proponere contra viros quae voluerint. Et manumissio
servorum contra cives. Mulieres enim quasi sunt medietas civitatis.
Ipsae autem et servi non machinantur aliquid contra tyrannum. Nam
gaudent servi de manumissione, mulieres vero super libertate
praedicta. Oportet enim eos esse benivolos et tyrannidibus et
popularibus. Et propter hoc non insurgunt de facili.
16. Deinde cum dicit etenim demus reddit causam cuiusdam dicti.
Dixerat enim quod in tyrannide ordinanda sunt illa quae fiunt in
populari statu ultimo. Huius reddit causam. Et dicit quod propter
hoc debet tyrannus ordinare quae sunt in populari statu ultimo, quia
popularis status ultimus est sicut monarchia, totus populus dominatur
sicut unus monarcha. Unde adulatores inveniuntur et in populari statu
ultimo, et apud tyrannos, et honorantur ab eis. In populari statu
quidem, populares ductores populi. Ductor enim, adulator in populari
statu est, quia dicit quae placent populo. Apud tyrannos autem
honorantur, quia humiliter loquuntur. Hoc autem pertinet ad
adulatores: humiliter enim loquendo et deiiciendo se credunt placere.
Propter hoc etiam tyrannus est amicus malorum, quia recipit
adulatores, et congaudet iisdem: tales autem secundum se mali sunt.
Sed nullus qui habet sensum liberum, hoc est qui inclinationem habet
ad virtutem, hoc faciet: sed diligit virtuosos, et eos qui non
adulantur, qui secundum se boni existentes opportunitatem quamdam
habent ad reprimendum malignitatem adulatoris, qui secundum quod
huiusmodi malignus est; quoniam, sicut in proverbio dicitur, clavus
clavo retunditur. Diligunt igitur bonos odientes adulatores, ut per
eos reprimant malitiam adulatorum.
17. Deinde cum dicit et nullo ponit alium modum in comparatione ad
liberum et venerabilem. Et dicit, quod tyrannus non debet congaudere
libero et venerabili sive virtuoso, quia tyrannus vult esse solus
dominus. Venerabilis enim et liber contrarii sunt illi, nec possunt
sustinere excellentiam quam habet praeter rationem, nec tyrannidem quam
exercet principando dominative. Propter quod odiunt tyranni liberos et
venerabiles tamquam dissolventes eorum principatum.
18. Deinde cum dicit et condiuturnari ponit alium modum in
comparatione ad cives et extraneos. Et dicit, quod tyrannus magis
debet convivere et assuescere diuturnis comessationibus cum extraneis
quam cum civibus, tamquam cives sint adversarii, extranei vero non.
Ista igitur et similia sunt tyrannica, et salvant principatum. Nec
aliquid malignitatis deficit in talibus; sed omnem malignitatem et
iniquitatem continent, sicut mala secundum se ipsa, bona tamen ad
salvationem tyrannidis. In quo innuit, quod non sunt facienda
simpliciter homini, sed ei qui voluerit salvare tyrannidem quae
secundum se mala est.
19. Deinde cum dicit sunt autem reducit istos modos omnes ad tres.
Et primo facit hoc. Secundo recolligit illos, ibi, ad quos et
cetera. In prima dicit, quod omnia ista sub tribus speciebus, ut est
dicere, comprehenduntur: quia tyrannus tria considerat ad salvandum
principatum suum. Primum est ut subditi sint ignorantes, et pauca
scientes. Cuius ratio est, quia nullus pusillanimis insidiatur
alicui. Et ideo ne subditi insidientur ei, considerat qualiter
subditi sint ignorantes. Ignorantia enim pusillanimes facit.
Magnanimum enim oportet habere scientiam magnorum et arduorum: est
enim virtus qua aliquis inclinatur ad magna et ardua simpliciter
decentia ipsum. Secundum est, quod ignoti sint sibi invicem subditi.
Et ratio huius est, quia tyrannis non prius dissolvitur quam credant
sibi invicem. Et propter hoc tyrannus contrarius est virtuosis, quia
nocivi sunt ad principatum tyrannicum, non solum quia nolunt subiici
tyranno dominative, sed quia sunt sibiipsis fideles, et aliis
concivibus, nec manifestant ea quae volunt facere vel ipsi vel alii
concives eorum contra tyrannos. Tertium est, quod reddat eos
impotentes faciendo eos pauperes. Et ratio huius est, quia nullus
manum mittit ad illa quae credit esse impossibilia; et ideo manifestum
est, quod non dissolvetur tyrannis si subditi non habeant potentiam.
20. Deinde cum dicit ad quos recolligit modos istos. Et dicit quod
isti sunt tres modi ad quos reducuntur omnia quae placent, et volunt
tyranni. Si enim aliquis consideret, reducet omnia tyrannica ad istas
tres hypotheses. Quarum una est, ut non credant sibi invicem; alia
ut sint impotentes; alia ut parum sciant subditi. Unus igitur modus
per quem salvatur tyrannis est iste, qui est intendendo tyrannidem.
|
|