Lectio 12

1. Postquam philosophus posuit unum modum salvationis tyrannidis qui est per intensionem, ponit alium modum, qui est per remissionem. Et primo in generali ostendit quomodo per huiusmodi remissionem salvatur. Secundo in particulari, ibi, primum enim et cetera. In prima dicit, quod alius est modus salvandi tyrannidem contrarius modis dictis prius; nam modi dicti prius salvant tyrannidem intendendo ipsam, iste autem modus per remissionem. Istum autem modum contingit accipere per similitudinem ad corruptionem regnorum: quia sicut uno modo regnum corrumpitur per hoc quod accedit ad tyrannidem declinando a rectitudine rationis, sic salvatur tyrannis per hoc quod accedit ad regnum, et ad illud quod est secundum rationem. Ex se enim regnum salvabile est; et ideo expedit ad salvandum tyrannidem remittere ipsam, et accedere ad regnum servando, et retinendo principatum unius; scilicet ut ipse solus principetur non quidem ipsis volentibus sed nolentibus, sicut plures faciunt, et non praetendat velle principari ipsis volentibus. Nam hoc praetendere, est praetendere quod ipse velit tyrannizare. Et istud, quod scilicet solus sit princeps et tyrannus, accipiendum est sicut suppositio aliorum. Haec quidem facienda sunt secundum veritatem ad salvandum tyrannidem; alia autem simulanda ut videantur saltem regalia quamvis non sint.

2. Deinde cum dicit primo quidem ostendit in particulari qualiter salvatur per remissionem. Et primo facit hoc. Secundo recolligit quaedam dicta, excusando se ab ulteriori consideratione, ibi, superfluum et cetera. Prima in duas. In prima ostendit qualiter tyrannis salvatur per remissionem, cum civitas non est divisa. In secunda cum est divisa, ibi, quoniam autem et cetera. Prima in quatuor. In prima declarat qualiter salvatur per remissionem et cetera. Primo quo ad pecunias. Secundo qualiter quo ad conversationes, ibi, et oportet autem et cetera. Tertio qualiter quo ad honores, ibi, verumtamen et cetera. Quarto qualiter quo ad demissionem a principatu, ibi, si vero et cetera. Circa pecunias est considerare tria: scilicet consumptionem, ratiocinationem, receptionem: et secundum hoc dividitur in tres. In prima declarat quid observandum est quo ad expensas rationabiles. Secundo quo ad ratiocinationem, cum dicit, rationem et cetera. Tertio ostendit quid circa receptionem, ibi, deinde redditur. In prima dicit, quod ad salvandum rempublicam tyrannicam, oportet, quod tyrannus sic se habeat ut videatur habere curam de communi, et quod non expendat ea quae accipit a subditis gratis et in superfluis, ut in talibus quae contristant subditos, ut quando accipiunt a subditis laborantibus et operantibus assidue, et postmodum abundant de meretricibus et extraneis, et quos habent sibi saepe familiares, artificibus et histrionibus: quando enim sic facit tyrannus, odio habetur a subditis, et facilius insurgunt contra ipsum: et ideo cavendum est, quod non expendat bona, quae accipit a subditis, in illis quae molestant ipsos.

3. Deinde cum dicit rationemque reddat ostendit quid observandum est quantum ad ratiocinationem. Et primo facit hoc. Secundo removet dubium, ibi, nec erit ei, et cetera. In prima dicit, quod ad hoc quod salvet tyrannidem et videatur habere curam de communi bono, oportet ipsum reddere rationem de acceptis et expensis factis; quod fecerunt quidam tyranni; unde diuturniorem fecerunt principatum suum. Et ratio huius est, quia ille qui sic dispensabit et reget rempublicam videbitur esse oeconomus quidam, idest dispensator: videbitur enim laborare propter bonum commune et non videbitur tyrannus.

4. Deinde cum dicit non oportet removet dubium, sive respondet obiectioni. Diceret enim aliquis quod si tyrannus reddat rationem de expensis, deficiet ei pecunia. Removet hoc; et dicit, quod non oportet tyrannum timere, ne pecuniae et divitiae deficiant; omnia enim quae sunt in civitate, ad usus et utilitates communes, sunt eius, cum sit dominus civitatis. Cuius ratio est, quia bona exteriora sunt propter bona animae et corporis, et bona corporis propter bona animae, et ista omnia sunt propter bonum commune civitatis: et ideo illius sunt quodammodo bona subditorum, cuius est ordinare omne in finem civitatis: sed eius qui dominus est civitatis est ordinare bona exteriora in finem civitatis; propter quod eius sunt omnia. Et ideo non est timendum tyranno, quod deficiat sibi pecunia; quia poterit accipere a subditis, secundum tamen quod ordinari habet in finem civitatis; sed illi timendum est magis qui accipit a domibus subditorum praeter rationem. Ex hoc enim odio habetur a subditis; et ideo timere debet, quod insurgant contra ipsum. Unde magis expedit ipsis, scilicet dimittere divitias in domibus subditorum, et uti eis ad bonum commune cum necesse fuerit, quam omnino amittere eas congregatas in domo propria, quod fiet si insurgant in eum. Cum enim apud cives fuerit pecunia, et non extorserit eam tyrannus, minus insilient contra ipsum tunc: tyranni etiam quia accipiunt a subditis et servant penes se, magis timentur ab illis qui egrediuntur cum eis, et commilitant eis quasi propinqui eis quam civibus, quia primi comperegrinantur ei extra civitatem, cives autem magis resident in ea; et ideo magis possunt insurgere et diripere thesaurum.

5. Consequenter cum dicit deinde introitus tangit quid observandum est circa receptionem pecuniarum. Et dicit, quod tyrannus debet redditus et oblationes gratis factas fideliter colligere ut dispenset illa; et si aliquando opportunum fuerit, expendere illa in praelia: et universaliter debet se exhibere tamquam custodem et camerarium civitatis et bonorum communium, non sicut propriorum: sic enim minus odio habebitur, et erunt magis contenti.

6. Deinde cum dicit et videri ostendit qualiter tyrannis salvatur in comparatione. Et primo in comparatione ad cives. Secundo cum dicit, contrarium faciendum, in comparatione ad totam civitatem et divina. Adhuc circa primum duo facit. Primo ostendit qualiter salvatur per comparationem bene se habens quantum ad actus exteriores. Secundo cum dicit, et circa voluptates qualiter quantum ad delectationes. Circa primum adhuc duo facit. Primo facit quod dictum est quantum ad personam propriam. Secundo cum dicit, eodemque modo quantum ad coniunctam. Adhuc primo ostendit quid observandum est ad tyrannidis salvationem quantum ad gestus exteriores. Secundo cum dicit, insuper non, quantum ad actus exteriores in quibus est iustitia vel iniustitia. In prima parte duo tangit. Primum est quod expedit tyranno ad salvandum tyrannidem quod non appareat subditis saevus, sive crudelis: et ratio huius est, quia ex hoc quod apparet subditis saevus, reddit se odiosum eis, ex hoc autem facilius insurgunt in eum: sed debet se reddere reverendum propter excellentiam alicuius boni excellentis; reverentia enim debetur bono excellenti: et si non habeat illud bonum excellens, debet simulare se habere illud. Secundum est quod tangit, et sequitur ex primo, quod debet se reddere talem quod si subditi obvient ei, quod non timeant cum timore servili, sed magis revereantur. Non timeant quidem: quia si timerent eum haberent eum odio: revereantur autem: est enim reverentia tristitia propter apparentem ingloriationem: ex hoc enim quod aliquis obviat alicui et ille habet bonum in quo deficit, reveretur, quia non habet illud, aut non illo modo. Et ideo tyrannus debet se reddere talem quod videatur subditis ipsos excellere in aliquo bono excellenti, in quo ipsi deficiunt, ex quo revereatur. Tamen talem se sic reddere, non est facile, quin sequitur contemptus si quidem non reddit se timendum. De facili enim contemnitur qui non timetur; et ideo si velit non terribilis videri, et cum hoc non contemni, debet laborare ad virtutes, et opera ipsa quae reddunt hominem non contemptibilem propter excellentiam suam: et si non potest habere omnes virtutes et actus earum, saltem laboret ad virtutem civilem quae videtur praecipua; et si non habeat eam secundum veritatem, faciat quod opinentur ipsum habere eam: quamvis enim hoc non sit in se bonum, ad hoc tamen bonum est, ut non sit facile contemptibilis.

7. Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quid observandum est quantum ad actus exteriores in quibus est iustitia et iniustitia; et dicit, quod tyrannus sic se debet habere quod non videatur alicui inferre iniuriam, nec iuveni, nec iuvenculae; et quod non solum ipse in persona propria, sed quod nullus qui est circa ipsum, iniurietur aliis.

8. Deinde cum dicit similiter autem ostendit quid observandum est quantum ad personam coniunctam; et dicit, quod tyrannus sic debet facere quod uxor sua sit familiaris uxoribus subditorum, quia propter iniuriam illatam uxoribus multae tyrannides destructae sunt; et ideo debet procurare, quod uxor sua sit amica familiaris uxoribus subditorum: sic enim habebit quasi medietatem civitatis, quia mulieres cum pueris fere sunt medietas eius, sicut dixit in secundo.

9. Deinde cum dicit et circa ostendit quid observandum est ei quantum ad delectationes corporales; et dicit, quod circa delectationes corporales debet contrarium facere quam faciant nunc quidam tyranni. Sunt enim quidam qui non solum volunt prosequi huiusmodi delectationes etiam multis diebus, sed volunt videri ab aliis prosequi easdem, tamquam sint beati et felices propter ipsas et reputentur ab aliis tales, et ex hoc habeantur in admiratione apud eos: sed debet magis, aut moderatus esse circa eas, aut si non sic, tamen debet se talem exhibere quod videatur fugere eas; quia ille qui sobrius est in persequendo huiusmodi, non de facili invaditur nec contemnitur; sed ille qui est ebriosus invasibilis est de facili, et de facili contemnitur. Ille etiam qui vigilat circa actus virtutum non de facili invaditur, nec contemptibilis est; sed ille qui dormit, hoc est qui non operatur secundum virtutem, de facili invaditur et contemnitur. Qui enim operatur secundum virtutem, reputatur aliquid magnum propter virtutem quam omnes reputant et boni et mali, quamvis secundum maius et minus. Qui autem reputatur magnus, is non invaditur de facili nec contemnitur: nullus enim contemnit quem reputat: qui autem inordinate operatur, e contrario se habet.

10. Deinde cum dicit contrariumque faciendum ostendit quid observandum est in comparatione ad totam civitatem et divina. Et primo quid in comparatione ad totam civitatem. Secundo cum dicit, videri etiam oportet etc. quid in comparatione ad divina. In prima dicit, quod ad salvandum tyrannidem faciendum est contrarium eis quae dicta sunt prius: scilicet quod tyrannus debet praeparare et ornare civitatem, scilicet faciendo turres et muros, et aedes, et habitacula, et alia huiusmodi communia, et ordinando cives tamquam sit procurator civitatis, et non tyrannus; sic enim benivolus apparebit et non tyrannus.

11. Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quid observandum est in ordine ad Deum; et dicit, quod ad salvationem tyrannidis tyrannus in his quae ad religionem et cultum divinum pertinent studiose et reverenter se debet habere; et tanto magis differenter ab aliis quanto magis excellit. Cuius ratio est, quia si subditi existiment principantem religiosum et deicolam esse, non timebunt male pati ab ipso. A divino enim nullus expectat malum per se; et minus inclinabuntur insidiantes, opinantes ipsum Deum esse sibi propitium et propugnatorem pro eo contra machinantes in eum.

12. Deinde cum dicit oportet autem ostendit quid observandum est quantum ad distributionem honoris; et dividitur in quatuor, secundum quod quatuor tangit. Secunda ibi, et tales quidem. Tertia ibi, communis autem. Quarta ibi, si aliquid. In prima dicit, quod oportet tyrannum esse sapientem, ut sciat considerare finem et dignitatem hominis; vel saltem, ut videatur esse probus et sine improbitate: et oportet quod bonos et virtuosos cives quantum ad actus aliquarum virtutum honoret, et sic ut putent se magis honorari ab eo quam a concivibus propriis; quia sic maxime erit benivolus subditis.

13. Deinde cum dicit et tales tangit secundum; et dicit, quod ad benivolentiam maiorem honores debent distribui per ipsum, sed supplicia debent infligi per alios principes et iudicia.

14. Deinde cum dicit communis autem tangit tertium, dicens, quod ad custodiam communem omnis monarchiae multum expediens est nullum virum facere magnum valde aut in potentia aut divitiis. Magnus enim existens in potentia aut in divitiis facilius insurget. Si autem oportet facere, magis expedit facere plures. Vix enim erunt unanimes, et unus iuvabit contra alterum.

15. Deinde cum dicit si aliquid tangit quartum; et dicit, quod si oportet facere aliquem magnum secundum potentiam, non debet facere illum qui audax est secundum morem et inclinatur ad audaciam; quia talis est maxime invasivus secundum omnes actiones; et ideo quia inclinatur ad magna, cum haberet potentiam, de facili insurgeret.

16. Deinde cum dicit et si a potentatu ostendit quid observandum est in dimissione a principatu vel honore; et dicit, quod si oporteat aliquem dimittere a potentatu, gradatim debet deponi, ut non primo auferatur ei potestas tota, sed pars aliqua, deinde alia, usque quo totam amiserit; quia minus contristabit illum, et per consequens minus insurget et poterit minus insurgere auferens secundum parvum; quia quod parvum est, reputatur ut nihil. Si autem totum simul vellet auferre, multum contristaretur et posset insurgere.

17. Deinde cum dicit adhuc autem ostendit quid maxime observandum quantum ad iniurias. Et primo quod omnes iniuriae sunt cavendae. Secundo cum dicit, invadentium autem quorum sunt maxime cavendae. In prima dicit, quod tyrannus volens salvare tyrannidem, omnem iniuriam debet prohibere et nullam facere. Praecipue autem duas debet vitare ne faciat eas. Prima est flagellatio corporis; et alia est iniuria quae est secundum aetatem, scilicet inhonoratio. Flagellationem quidem corporis, quia ista servilis est; cives autem liberi volunt esse; et ideo si iniuriaretur eis flagellando, possent insurgere. Iniuriam quae est secundum aetatem non debet facere, sed exhibere maximam reverentiam senibus secundum virtutem et amatoribus honorum, quia unusquisque graviter fert iniuriam circa illud quod multum diligit: quia amatores pecuniarum graviter ferunt quod pecunia ipsorum diminuatur; et amatores honoris graviter ferunt si inhonorentur vel si non reddantur eis honores debiti; et virtuosi eodem modo. Propter quod similiter oportet quod ipse honoret virtuosos et amatores honoris; aut si inferat eis supplicia et inhonorationem, oportet quod videatur hoc facere propter bonum pacis et non propter parvipensionem; et correptiones per verba vel increpationes quae solent fieri ad aliquos facere ad virtuosos et senes secundum aetatem, non propter ostensionem potestatis, sed propter amorem, ut videatur eos diligere: et si alicui fierent aliquae inhonorationes huiusmodi, debet postmodum ei exhibere maiores honores ad mitigationem ipsorum.

18. Deinde cum dicit invadentium autem ostendit quorum iniuriae sunt maxime cavendae; et dicit quod iniuriae illorum, qui inclinantur ad invadendum personam principis, maxime sunt cavendae: nam isti sunt maxime terribiles, et contra ipsos oportet exhibere maiorem custodiam, qui non curant de vita sua si possint principem interficere. Et ideo maxime erunt cavendi ne iniuria fiat eis, vel illis quorum curam gerunt. Si enim fiat eis aliqua exacerbatio, non parcunt invadentes per furorem. Sicut enim dixit Heraclitus, difficile est pugnare contra furiosum, quia talis pro pretio parvo ponit animam, sive vitam.

19. Deinde cum dicit quoniam autem ostendit quid faciendum est si civitas fuerit divisa. Et dicit, quod cum civitas constituta sit ex duobus, scilicet ex pauperibus et divitibus, oportet istos et illos salvari propter principatum: ita quod tyrannus nec istis nec illis iniuriam faciat. Et debet cavere ne invicem iniurientur. Meliores autem debet assumere ad principatum. Si enim ita fieret, non oportet tyrannum manumittere servos, nec auferre arma a subditis. Si enim una pars velit insurgere contra ipsum, alia pars cum principe sufficiens erit ad repellendum ipsam si fuerint divisi.

20. Deinde cum dicit superfluum autem recolligit quaedam dicta excusans se ab ulteriori consideratione. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, praeterea egregios viros per familiaritatem sibi etc. adiungit quaedam. In prima dicit quod discurrere per singula quae faciunt ad salvationem tyrannidis, superfluum est, sed aliquis per rationem poterit discurrere. Est enim manifestum, quod oportet, principatum non esse tyrannicum, sed tamquam patrem familiae. Et quod videatur regalis subditis, et non gratia sui ipsius principari civitati, et potius ostendere se procuratorem et tenere statum mediocrium non excellentium.

21. Deinde cum dicit adhuc autem insignes adiungit quaedam. Et primo adiungit unum quantum ad insignes. Secundo cum dicit adhuc autem ipsum, quantum ad ipsum tyrannum. In prima dicit quod debet tyrannus esse affabilis insignibus et magnis viris in civitate, multitudinem autem debet retinere in obsequio per gratiam: sic enim principatus non solum erit pulchrior et magis amabilis, scilicet, si melioribus principetur et non humilibus, nec odio habebitur princeps, nec perseverabit in timore; immo principatus erit durabilior.

22. Deinde cum dicit adhuc autem ipsum adiungit aliud quantum ad tyrannum. Et dicit quod tyrannus ad salvationem tyrannidis seipsum debet disponere bene principari secundum mores et secundum virtutem, et magis debet seipsum facere semibonum quam malignum, et semimalignum quam malignum, etsi non secundum virtutem, tamen secundum apparentiam. Quanto enim erit minus malus vel secundum virtutem vel secundum apparentiam, tanto minus odient ipsum.

23. Deinde cum dicit equidem omnibus declarat quae istarum rerumpublicarum sunt brevis durationis per se, et quae non. Et primo proponit. Secundo probat, ibi, plurimo enim tempore. In prima dicit, quod inter respublicas minoris per se durationis sunt paucorum status secundum ultimam speciem, et tyrannis. Et ratio huius est, quia plus recedunt a regno quod per se diuturnius est, et sunt praeter voluntates subditorum. Tales autem respublicae minoris temporis sunt quam aliae.

24. Deinde cum dicit plurimo enim probat. Et primo ostendit quod quaedam istarum sunt durationis longae propter dictas causas. Secundo ostendit propositum, scilicet quod quaedam sunt brevis durationis, ibi, reliquarum autem. Prima in tres, secundum quod inducit in tribus quae fuerunt longae durationis propter dictas causas. Secunda, ibi, secunda autem et cetera. Tertia ibi, tertia autem et cetera. In prima dicit, quod tyrannis quae fuit circa Sicyonem civitatem multo tempore duravit, ubi tyrannizavit Orthagoras et filii eius. Duravit enim centum annis. Et ratio huius fuit, quia moderate se habuerunt ad subditos, et secundum aliquas leges disponebant tyrannidem, et serviebant subditis. Clisthenes enim qui fuit filius Orthagorae, quia fuit bellicosus, non fuit contemptibilis et ducebat populum cum favore in multis. Et ideo quia iste moderate utebatur subditis, diu tyrannizavit; et in tantum moderavit tyrannidem utens legibus quibusdam et ordinatione sapientum, quod quandoque de propriis factis subibat iudicium seniorum sicut et alii, et sustinebat sententias; et ideo dicunt adhuc in civitate illa, quomodo Clisthenes coronavit iudicem qui victoriae eius contradixit quia cum requireretur in iudicio de victoria, respondit sicut quicumque alius de subditis non velut tyrannus. Dixerunt autem quidam statuam, quae est in foro, esse imaginem istius iudicis, qui iudicavit, quem coronandum iudicavit. Dicitur etiam quod Pisistratus, cum tyrannizaret, cum vocaretur ad Ariopagum, ubi reddebantur sententiae, sententiam sustinuit, et ideo tyrannizavit longo tempore.

25. Deinde cum dicit secunda autem tangit secundam. Et dicit quod secunda tyrannis quae multum duravit, fuit circa Corinthum quae fuit Cypsellidarum sic dictorum a genere. Ista enim duravit septuagintatribus annis, et sex mensibus, quia Cypsellus tyrannizavit triginta annis, Periander quadraginta quatuor, imperfectis tamen. Psammetius qui dicitur Gordii filius, tribus annis similiter imperfectis. Et est intelligendum quod sex menses pro uno anno accipiebat. Causae autem, quare tantum duravit, eaedem sunt cum praedictis. Cypsellus enim ductor populi erat, et in principio non fecit custodiam armorum. Periander autem fuit tyrannus, sed fuit valde bellicosus; et ideo non fuit contemptibilis.

26. Deinde cum dicit tertia autem tangit tertiam. Et dicit quod tertia tyrannis quae multum duravit, fuit Pisistratidarum Athenis. Ista autem non fuit continua, quia Pisistratus bis tyrannizavit ibidem. Ex triginta tribus enim annis ipse septem et decem primo tyrannizavit. Filii vero eius consequenter tyrannizaverunt decem et octo; et sic sunt in universo quinque et triginta anni, quibus duravit illa tyrannis.

27. Deinde cum dicit reliquarum autem ostendit propositum principale; scilicet quae respublicae tyrannicae fuerunt minoris durationis. Et dicit, quod illa tyrannis qua hieron et Gelon tyrannizaverunt in Syracusis non fuit multum diuturna; non enim duraverunt nisi in octodecim annis; quia Gelon septem annis tyrannizavit, in octavo mortuus est. Hieron vero decem annis solum. Thrasybulus nono mense mortuus est. Multae etiam aliae tyrannides pauci temporis fuerunt, quia tyrannis contra naturam est; quae autem contra naturam sunt, per se brevis durationis sunt. Et tunc recapitulat; et dicit quod quae sint principia et causae quibus corrumpantur respublicae et monarchiae, et iterum quae sint principia ex quibus salventur, fere dictum est.