|
1. Postquam philosophus determinavit de salvatione et corruptione
rerumpublicarum secundum intentionem propriam, hic intendit reprobare
opinionem Platonis de corruptione earumdem. Et circa hoc primo
praemittens intentionem suam, innuit opinionem eius. Secundo cum
dicit tamquam natura approbat eam in quodam bene dicto. Tertio cum
dicit, sed haec quidem etc. improbat in male dictis. Circa primum
est intelligendum, quod opinio Platonis de corruptione rerumpublicarum
non est bene cognita a nobis. Tum quia non venit ad nos per libros
eiusdem nec expositorum eius. Tum quia dicta Aristotelis hic de ea
obscura sunt valde propter brevitatem ipsorum. Unde magis videtur eam
supponere quasi manifestam tempore suo quam expresse ponere; exceptis
quibusdam paucis. Sed ex suppositionibus quibusdam Platonis in
aliis, et ex illis brevibus, quae hic ponit Aristoteles et obscuris,
et ex ipsa reprobatione poterit aliqualiter videri opinio praedicta
ipsius. Posuit autem Plato, sicut ex aliis apparet, quod ipsum unum
sit substantia eorum quae dicuntur; non distinguens inter unum quod est
principium numeri, et unum quod est substantiale. Et quia
replicatione unius quod est principium numeri causatur numerus,
concessit quod ex replicatione unius substantialis causetur numerus.
Ex replicatione autem substantiae non generatur nisi substantia; et
ideo concessit substantiam eorum quae ex pluribus sunt, esse numerum
quemdam, et formas eorum substantiales esse numeros quosdam; sicut
formam hominis, leonis, caeli et etiam animae. In numeris autem
primo invenitur proportio quae est certa habitudo unius quantitatis ad
aliam. Proportionum autem numeralium quaedam sunt temperatae magis,
in quibus extrema magis accedunt ad naturam unius; quaedam autem
intemperatae magis, sicut sesquialtera magis temperata est quam
sesquisexta vel sesquiseptima, vel dupla, vel tripla; et ideo
substantias entium compositorum posuit consistere in quadam proportione
numerali principiorum ex quibus sunt; sed quorumdam in temperata
magis, quorumdam autem in intemperata, quorumdam autem in mediis. Et
quia respublica ex pluribus componitur, sicut ex materia, est enim
ordo inhabitantium civitatem ad per se sufficientiam vitae; ideo posuit
rationem eius consistere in proportione aliqua: cuiusdam quidem in ea
quae maxime temperata est, quam dixit esse optimam et maxime unam ut
apparuit ex secundo huius: alterius autem in intemperata valde, quam
dixit esse pessimam: mediarum autem in mediis: quarum quae magis
accedunt ad temperatam primam meliores sunt; quae autem ad
intemperatam, peiores.
2. Secundo aliud principium posuit, quod in entibus compositis ex
pluribus, illud quod magis unum est, minus ex se est corruptibile;
tum quia magis accedit ad secundum se unum separatum, quod est ex
seipso, est incorruptibile; tum quia etiam quod magis est unum, magis
est ens in actu secundum quod huiusmodi, quia unum est ens
convertuntur; et quod magis est ens in actu, minus est ens in potentia
ex se; et quod minus est in potentia ex se, minus est corruptibile:
propter quod rempublicam primam et optimam quae maxime una est, posuit
minime corruptibilem ex seipsa.
3. Tertio posuit quod omnia quae fiunt hic secundum naturam
reducuntur in superioribus in aliquam figuram caelestem; ita quod cum
incipit sensibilis generatio figurae in caelo per motum stellarum,
incipit transmutatio ad substantiam generandam hic; et cum generata est
figura praedicta, generatum est ens naturale ab illa; et cum incipit
recessus stellarum a praedicta figura, similiter incipit hic declinatio
sequentis figuram illam dispositione naturali. Et cum corrupta est
figura, corruptum est et illud; ita ut profectus et defectus rei
naturalis mensuratur secundum quantitatem accessus stellarum ad figuram
determinatam et recessus ab eadem. Et quantitas istius motus caelestis
in ordine ad rem naturalem dicitur periodus eius naturalis. Et quia
tempus accessus et recessus stellarum secundum naturam sunt aequalia,
quia uniformiter moventur; ideo tempus profectus seu generationis rei
est aequale tempori defectus seu corruptionis eiusdem, quamvis
multoties in maiori accidit corrumpi quam generari, vel e contrario,
propter inaequalitatem materiae, sicut Aristoteles dicit secundo de
generatione. Corruptio autem rei quae accidit secundum declinationem a
praedicta figura caelesti dicitur corruptio secundum tempus a
philosopho. Quia igitur respublica est aliquid causatum, hic dixit
eam causari ab aliqua figura caelesti, et corrumpi per recessum ab ea
in quodam periodo temporis determinato. Et sic posuit optimam
rempublicam corrumpi in eam quae Lacedaemoniorum, quae fuit quaedam
species status optimatum, non in aliam. De tyrannide autem non dixit
si corrumpitur, an non; nec si corrumpitur, quomodo corrumpatur: nec
potuit rationabiliter dicere. Posuit etiam quod in statu paucorum
fiebat transmutatio ex optimatum statu seu populari vel aliis
huiusmodi, quia principantes erant amatores pecuniarum. Et pecuniosi
facti principantur aliis propter pecuniam, cogentes eos servire ad
utilitatem propriam.
4. Haec igitur, ut videtur, est opinio Platonis in summa, quam
recitat et reprobat philosophus dicens, quod de transmutationibus
rerumpublicarum dictum est a Socrate, idest a Platone introducente
Socratem loquentem in republica sua, non tamen secundum rationem et
bene. Dixit enim quod cum multae respublicae essent et altera earum
esset optima, illius optimae et primae simpliciter secundum naturam non
esse transmutationem proprie, idest ex se minime esse corruptibilem,
quia prima et optima respublica maxime est una secundum ipsum; illud
autem quod maxime unum est, minime ex se est corruptibile, sicut
dictum est prius. Dixit tamen corruptionem eius esse per accidens et
ab alio: cuius causam dicit esse, quia nihil eorum quae sunt hic
composita ex pluribus ex se natum est manere continue, sed necesse est
transmutari in aliqua periodo determinata, hoc est in aliqua quantitate
motus caelestis mensurantis durationem ipsius, sicut dictum est prius.
Principium esse et permanentiae illarum rerumpublicarum quarum fundus,
idest substantia super quam fundantur omnia accidentia, est epitritus,
idest numerus continens proportionem sesquitertiam quae invenitur primo
inter quatuor et tria quae aggregata faciunt septem, coniunctus
quinario qui continent proportionem sesquialteram quae reperitur inter
tria et duo; ex quibus aggregatum, puta ex septem et quinque,
scilicet duodecim, continet duas praedictas harmonias, sesquialteram
et sesquitertiam, dixit esse causam per se quia numerus huiusmodi
diagrammatis, idest figurationis, solidus est. Constat enim ex ductu
unius sesquialteris in alterum, puta tria in quatuor. Entia autem
illa quorum substantia est numerus aliquis solidus, sunt maioris
durationis. Et non vult aliud dicere, ut videtur, nisi quod
respublica illa cuius substantia est duodenarius numerus continens
proportionem sesquialteram et sesquitertiam quae magis ad unitatem
videntur accedere, solidus existens, est maioris durationis, quia
numerus iste solidus est.
5. Deinde cum dicit tamquam natura approbat ipsam in quodam bene
dicto; dicens, quod Plato dixit quasdam respublicas esse maioris
durationis propter causam praedictam; ac si natura producens eas in
esse produceret quasdam pravas et quasdam meliores secundum
disciplinam, hoc ipsum dicens forte non male. Contingit enim esse
aliquos gubernantes quos ex nativitate et figura caelesti in hora
nativitatis impossibile, hoc est difficile, est fieri studiosos et
bonos. Sunt enim aliqui ex dispositione naturali quam acquirunt ex
figura caelesti in principio inclinantur ad turpia, et ea quae praeter
rationem sunt. Alii autem qui ex dispositione naturali inclinantur ad
honesta, et ea quae secundum rationem. Talem enim inclinationem ad
honesta vel turpia causari ex figura caelesti necesse est dicere,
quamvis necessitatem non imponat in his quae operantur secundum
intellectum.
6. Deinde cum dicit sed haec reprobat eam in male dictis. Et primo
quantum ad ea quae dixit de corruptione optimae reipublicae. Secundo
quantum ad ea quae de corruptione quarumdam aliarum, cum dicit, adhuc
autem tyrannidis et cetera. Circa primum primo reprobat eam quantum ad
hoc, quod dixit ipsius non esse transmutationem proprie. Secundo cum
dicit, adhuc autem etc. quantum ad terminum transmutationis. In
prima parte dicit, quod non bene dixit non eius esse transmutationem
proprie, sed per transmutationem figurae caelestis in periodo
determinata. Haec enim transmutatio causata est a motu caeli quae est
omnium eorum quae fiunt natura et per tempus saltem secundum accidens,
inquantum tempus est mensura motus, qui facit distare quod est, ut
dicitur quarto physicorum. Propter quod dicit omnia quae fiunt hic
naturaliter transmutari; et illa quae simul incoeperunt transmutari,
et illa quae non, simul corrumpi. Sicut si aliqua facta fuerunt in
die praecedente tropicum, hoc est conversionem solis a signis
meridionalibus ad Septentrionalia vel e contrario, simul terminantur
et finiuntur, magis est propria optimae reipublicae quam aliarum.
Istud enim quod simpliciter generatur, simpliciter corrumpitur et quod
secundum quid generatur, secundum quid corrumpitur, sicut apparet ex
primo de generatione. Unde substantiae, cuius est generatio
simpliciter, est corruptio simpliciter. Et accidentis, cuius est
generatio secundum quid. Reipublicae autem optimae primae est
simpliciter generatio: quia cum generatio sit una in esse, eius magis
erit generatio quae magis est ens, in generabilibus dico. Optima
autem et prima in genere rerumpublicarum maxime est ens. Ergo ipsius
erit corruptio et magis quam aliarum. Sed istud quod concludit ratio
ista, stat cum dicto Platonis, qui dixit, quod respublica optima et
prima ex se, minime est corruptibilis: quia maxime una et actu
incorruptibilis est, et corrumpitur ab alio; et illa corruptio eius
est corruptio simpliciter, quia entis simpliciter, quod concludit
ratio Aristotelis. Et ideo secundum rem non reprobat ipsum, sed ad
illos qui intelligerent, Platonem dixisse reipublicae primae non esse
corruptionem, simpliciter decipi per aequivocationem huius termini.
Proprie: quod uno modo significat illud quod simpliciter est, alio
autem modo illud quod est ex se, in qua significatione hic utebatur
ipse.
7. Deinde cum dicit adhuc autem propter reprobat eam quantum ad
terminum transmutationis; dicens, quod adhuc quaerendum est a
Platone, propter quam causam ex optima republica fit transmutatio
secundum eum in eam quae Lacedaemoniorum, quae fuit quaedam species
status optimatum, sicut apparuit ex quarto, propinqua optimae. Nos
enim videmus ad sensum quod saepius transmutatio fit in contrariam
rempublicam quam in propinquam, sicut a regno in tyrannidem. Eadem
autem ratio est de transmutationibus aliarum consequentium secundum
ipsum. Dixit enim quod ex republica Lacedaemoniorum fit transmutatio
in paucorum potentiam, sicut in propinquiorem ei, et ex dicta in
popularem, ex qua in tyrannidem, sicut in pessimam et ultimam; et
tamen nos videmus e contrario fieri saepius transmutationem ex statu
populari in paucorum quam in tyrannidem. Et est intelligendum, quod
si Plato intellexit optimam rempublicam corrumpi in eam quae propinqua
est ei natura, et similiter consequentes in propinquiores eis solum,
falsum intellexit, et procedit dictum Aristotelis contra eum. Si
autem non intellexit solum, sed quod facilius, verum dixit, nec
Aristoteles hoc improbat, immo dicit in secundo de generatione, quod
in habentibus symbolum facilius est transitus.
8. Deinde cum dicit adhuc autem tyrannidis reprobat quantum ad
alias. Et primo, quia non dixit nec potuit bene dicere de corruptione
tyrannidis. Secundo cum dicit, inconveniens autem, quia non dixit de
transmutatione paucorum potentiae in alias vel aliarum in ipsum. In
prima parte dicit quod adhuc Socrates seu Plato non determinavit si
tyrannidis est aliqua transmutatio vel non est. Et si est, propter
quam causam et in quam rempublicam est. Et causa huius est, quia non
facile posset illud dicere secundum rationem, quia non est
determinatum, nec determinatur ab eo bene, suppositis dictis ipsius;
quoniam secundum ipsum si corrumpatur tyrannis, oportet eam corrumpi
naturaliter in primam et optimam. Quia sic erit circulus quidam in
corruptionibus ipsarum; puta si optima corrumpatur in statum
optimatum; et haec in rempublicam quae in statu paucorum; et ista in
statum popularem, quae in tyrannidem, et tyrannis in optimam per
consequens. Sed nos videmus quod non sic transmutatur tyrannis in
optimam semper, sed transmutatur quandoque tyrannis in tyrannidem,
sicut illa quae est apud Sicyonios ex Myronis in eam quae est
Clisthenis. Transmutatur etiam quandoque in paucorum potentiam,
sicut in Chalcide tyrannis quae Antileontis transmutata fuit in eam.
Item in statum popularem, sicut illa quae fuit Gelonis in
Syracusis. Et in optimatum, sicut illa quae fuit Charilai apud
Lacedaemonios. Et e contrario ex paucorum potentia transmutatio facta
in tyrannidem, sicut in Sicilia plurimae antiquae paucorum
gubernationes transmutatae sunt, sicut in Leontinis in tyrannidem
Panaetii. Et in civitate quae dicitur Gela in illam quae Cleandri.
Et in Rhegio, quae est civitas Calabriae, in eam quae Anaxilai.
Similiter autem se habet in aliis civitatibus multis.
9. Deinde cum dicit inconveniens autem reprobat opinionem eius
quantum ad hoc quod dixit de transmutatione paucorum potentiae, in
paucorum potentiam. Et primo reprobat causam ipsam transmutationis
quam posuit. Secundo cum dicit, in multisque oligarchiis etc.
propter insufficientiam. Causam autem improbat per tres rationes:
quarum secundam ponit cum dicit, in multisque. Tertiam cum dicit,
inconveniens enim est dicere et cetera. In prima parte dicit, quod
inconveniens est credere et dicere, quod transmutatio fiat in paucorum
potentiam ex aliis, puta ex statu populari, vel optimatum, vel
huiusmodi, quia principantes sunt amatores pecuniarum, et ideo
acquirentes undecumque et qualitercumque pecuniosi fiunt, pecuniosi
autem facti, aestimantes quasi se habere omnia, et praecellere omnes,
faciunt se dominos per potentiam pecuniarum: et non magis propter hoc,
quia excedentes in substantiis, puta divites, existimant non iustum
esse, seipsos, et pauperes qui nihil possident habere aequale de
honoribus et bonis communibus; sed ipsos debere plus habere secundum
praeeminentiam divitiarum propriarum ad eas quae pauperum. Et est
intelligendum quod causa quam assignat Aristoteles huius
transmutationis, puta non aestimare eos et pauperes non habere
aequale, est causa proxima ipsius. Causa autem quam assignavit
Socrates, est magis causa remota et prima. Ex abundantia enim
divitiarum concipiunt aestimationem praedictam, ad quam sequitur
voluntas transmutationis reipublicae.
10. Deinde cum dicit in multisque ponit secundam rationem; dicens,
quod adhuc multae sunt potentiae paucorum, in quibus non licet
superexcedentem acquirere pecuniam, sed sunt leges aliquae prohibentes
excedere quantitatem determinatam, et tamen transmutatio ad eas fuit
facta; ergo non per acquisitionem pecuniae: et hoc est intelligendum
cum transmutatur unus paucorum status in alium. Item in Carthagine
regnantes in populari statu, efficiuntur multi pecuniosi, et tamen non
transmutantur in paucorum statum, sed in aliam rempublicam magis; ergo
abundantia pecuniae non fuit proxima causa et per se transmutationis in
paucorum statum.
11. Deinde cum dicit inconveniens enim ponit tertiam rationem;
dicens, quod irrationabile est civitatem quae regitur secundum paucorum
potentiam habere duas civitates, hoc est duas communicationes civium,
unam videlicet divitum, et aliam pauperum quae sibiinvicem
contrariantur; non enim est ratio, quare hoc magis inveniatur in ista
quam in Lacedaemonia, quae fuit optimatum potentia quaedam, vel in
quacumque alia republica, ubi non omnes habent aequales possessiones
seu divitias, vel ubi omnes non sunt aequaliter boni viri; et ideo si
in una non est principium corruptionis, nec in aliis. Videmus autem,
quod nullo facto pauperiore, quam prius esset, ex paucorum statu fit
transmutatio in statum popularem, si pauperes sint plures et
potentiores. Et e contrario nullo facto ditiori fit transmutatio ex
populari republica in paucorum, si opulenti sint potentiores quam
multitudo egenorum, et adhibeant curam ad transmutandum rempublicam,
alii autem negligant. Quare proxima causa transmutationis in paucorum
statum ex populari, non est ob hoc ipsum, quod principantes sint facti
magis pecuniosi.
12. Deinde cum dicit multisque existentibus reprobat ipsum propter
insufficientiam causae. Et primo ex hoc, quod cum sint multae causae
praedictae transmutationis, unam tantum assignavit. Secundo cum
dicit, pluribus autem etc. quia cum plures sint paucorum status et
populares, tantum assignavit unam causam omnium. In prima parte
dicit, quod adhuc cum multae existant causae et principia
transmutationis popularis status in paucorum potentiam, et e
contrario, non dixit nisi unam tantum; quia videlicet usurarii, hoc
est divites praeter rationem secundum prodigalitatem expendentes
propria, efficiuntur pauperes, et deinde volentes ditari, corrumpunt
rempublicam. Hoc autem dicit ac si omnes vel plures essent aequaliter
divites a principio. Hoc autem falsum est; sed magis videtur esse
causa una, quod quando aliqui magni et praesidentes in civitate perdunt
substantias, et volunt eas innovare, trahunt ad se rempublicam
transmutantes, ut ex hoc ditentur. Et tunc fit transmutatio non magis
in popularem rempublicam quam in quamcumque aliam. Quando autem aliqui
communium et popularium ditantur, nihil fit durum per quod respublica
transmutetur, ut frequentius, quia non sunt ita magnanimi. Adhuc
autem, et si reputent se dignos honoribus, et non participent ipsis,
et si iniustum reputent se pati in rebus, vel iniurias in personis,
seditiones movent in civitate, et transmutant rempublicam, sicut
dictum est prius. Item quamvis non consumpserint substantiam, seu
divitias, aliquando transmutant ipsam propter hoc, quod reputant sibi
licere facere quodcumque voluerint. Cuius causam dixit Plato esse
eam, quae libera est, hoc est ipsam libertatem. Insufficienter enim
assignavit causam transmutationis praedictarum rerumpublicarum.
13. Deinde cum dicit pluribus autem reprobat ex eo, quod cum sint
multae, assignavit causam sicut unius tantum, dicens, quod
insufficienter dixit Socrates, quia pluribus existentibus speciebus
status popularis et paucorum, sicut dictum est prius in quarto,
assignavit causas earum tamquam utraque earum esset una secundum
speciem, et species earum adinvicem non differrent: hoc autem falsum
est. Hae enim diversae sunt et species diversas habent, quare et
causas diversas. Diversorum enim oportet esse diversas causas proprias
aliquo modo. Et in hoc terminatur intentio Aristotelis in hoc
quinto.
|
|