|
1. Postquam philosophus posuit primam radicem et primum principium
corruptionis rerumpublicarum, et modos quibus transmutantur,
determinat causas universaliter huius corruptionis et transmutationis;
et dividitur in duas. In prima determinat causas corruptionis
rerumpublicarum in universali, non descendendo ad aliquam rempublicam.
In secunda determinat causas corruptionis secundum unamquamque
rempublicam, ibi, secundum unamquamque et cetera. Prima dividitur in
tres. In prima determinat causas transmutationis rerumpublicarum.
Secundo declarat terminum huius transmutationis, declarando quae
respublica in quam transmutatur, ibi, sunt enim et cetera. In tertia
declarat qualiter maxime fiat huiusmodi transmutatio, ibi, movetur
quoque et cetera. Prima in duas. In prima praemittit intentum suum.
In secunda prosequitur, ibi, eius quidem et cetera. In prima
dicit: quoniam intentio nostra est considerare ex quibus fiunt
seditiones et transmutationes rerumpublicarum, accipienda sunt primo in
universali principia et causae transmutationis et corruptionis
rerumpublicarum sunt autem tres causae et tria principia fere, ut est
dicere, transmutationis ipsarum, de quibus considerare oportet
succincte. Primo ergo oportet considerare qualiter homines se habentes
movent seditiones et transmutant respublicas. Secundo propter quem
finem hoc faciant. Tertio quae sint principia per quae disponuntur ad
movendum dissensiones et seditiones in republica.
2. Deinde cum dicit eius quidem prosequitur; et dividitur in tres.
In prima ostendit qualiter se habentes movent seditiones et
turbationes. Secundo propter quem finem hoc faciunt, ibi, de quibus
autem et cetera. Tertio quae sunt causae et principia, et quot, et
per quae disponuntur ad faciendum seditiones, ibi, causae autem et
cetera. In prima dicit, quod causa eius quod est homines aliqualiter
se habere ad faciendum seditionem et turbationem, est illa, de qua
dictum est prius: quod aliqui homines, ex hoc quod appetunt aequale,
si non credant se habere aequale sed minus, cum tamen sint aequales,
vel existiment se aequales esse illis qui plus receperunt, movent
seditionem. Alii autem volunt habere inaequale et plus, existimantes
se inaequales aliis esse et excedere alios. Si autem existiment se
habere non plus, sed aequale vel minus, movent seditionem. Qualiter
igitur se habentes movent seditiones existimantes se minus habere quam
credant se debere habere. Sed contingit ista, scilicet plus et
aequale, appetere iuste et iniuste. Si enim dignus est habere aequale
habens in se bonum virtutis et simpliciter aequale aliis, iuste potest
appetere. Si autem non est dignus, iniuste appetit. Similiter
potest aliquis appetere plus et inaequale, iuste et iniuste. Iuste,
siquidem excellat alios in his, quae sunt bona simpliciter. Si autem
non excellat, iniuste appetit: quia illi qui minus recipiunt, ut sint
aliis aequales in recipiendo seditiones faciunt; et illi qui sunt
aequales in accipiendo, ut plus accipiant, dissensiones faciunt. Hoc
autem est iniustum. Et tunc concludit dicens, quod qualiter se
habentes faciunt seditiones dictum est. Et est intelligendum, quod
illa aequalitas attenditur secundum dignitatem eius quod est bonum
hominis secundum quod homo. Bonum autem hominis duplex est. Quoddam
enim est bonum hominis intrinsecum: et istud dividitur, quia quoddam
bonum secundum partem inferiorem, sicut sanitas, robur. Aliud
secundum partem superiorem, sicut scientia, virtus, et huiusmodi.
Et ista sunt bona simpliciter. Alia sunt bona hominis exteriora,
sicut divitiae et honor; ista vero sunt bona secundum quid. Et ideo
dignitas hominis simpliciter non debet attendi secundum dignitatem
istorum bonorum, sed secundum dignitatem bonorum simpliciter. Et
ideo, quia in paucorum statu attenditur aequalitas secundum ista bona
secundum quid, non consideratur iustum simpliciter, sed secundum
quid; et ideo propter ista non movetur iuste seditio, si non recipiat
plus qui excedit in istis. Sed ille qui non recipit aequale secundum
dignitatem boni simpliciter, si sit bonus, iuste potest movere. In
populari vero statu consideratur libertas; ut scilicet non serviat
aliquis aliis secundum corpus, vel in rebus. Ista autem non est bonum
simpliciter, sed secundum quid; et ideo quia in ista republica
attenditur aequalitas secundum libertatem istam per quam non
consideratur iniustum simpliciter, sed secundum quid. Qualiter igitur
se habentes homines, idest qualiter dispositi movent seditiones,
dictum est.
3. Deinde cum dicit de quibus autem declarat propter quem finem
faciunt dissensionem. Et est intelligendum, quod quidam est finis
secundum veritatem, sicut est bonum animae. Alius finis est secundum
apparentiam, sicut est bonum corporis. Decet igitur hominem in
operatione sua intendere finem simpliciter vel secundum apparentiam.
Et bonum corporis est lucrum; bonum autem animae est honor. Dicit
igitur, quod illa pro quibus, hoc est propter quae faciunt
dissensionem, sunt duo: scilicet lucrum: ut sub lucro omnia bona
secundum quid, sive corporis, contineantur. Aliud est honor, ut sub
honore omnia bona simpliciter, quae sunt bona animae,
comprehendantur. Faciunt similiter seditionem propter contraria
istorum, ut propter damnum et inhonorationem. Propter damnum, quia
eiusdem rationis est appetere lucrum et fugere damnum. Propter
inhonorationem, quia eiusdem rationis est appetere honorem et fugere
suum oppositum. Sed quia amicus est velut alter, ideo adiungit quod
faciunt seditionem propter honorem proprium et damnum proprium vel
amicorum suorum.
4. Deinde cum dicit causae autem declarat, quae sunt principia, per
quae disponuntur ad faciendum dissensionem et seditionem: et dividitur
in duas. Primo declarat causas per quas disponuntur ad seditionem.
In secunda declarat qualiter inchoatae exinde de facili invalescunt,
ibi, fiunt quidem igitur et cetera. Prima in duas. Primo enumerat
causas illas. Secundo prosequitur, ibi, horum autem et cetera. In
prima dicit, quod principia et causae transmutationum rerumpublicarum
per quas disponuntur ad faciendam seditionem, et de dictis, idest
propter dicta, scilicet lucrum et honorem, sunt septem numero, uno
modo: alio modo plures. Si enim enumerentur causae, quae disponunt
ad occultam dissensionem, cuiusmodi est seditio (est enim seditio
occulta dissensio), sic sunt septem numero. Si autem istae
enumerentur, et illae quae disponunt ad manifestam dissensionem, sic
sunt plures. Prima vero principia dispositiva ad seditionem sunt duo
praedicta, honor et lucrum; sed non sicut dictum est prius. Honor
enim et lucrum possunt considerari dupliciter. Uno modo secundum quod
intenduntur ab aliquo, et sic habent rationem finis: et sic dicebat
prius, quod ea propter quae finaliter faciunt seditionem, sunt honor
et lucrum et opposita istorum. Alio modo possunt considerari secundum
quod aliquis videt ista in alio: et tunc, quia videt lucrum et
honorem, et unum habere iuste, alium non, tristatur: non quia velint
habere, sed quia iniuste de eis habet aliquis plus quam deberet. Sunt
igitur duo principia per quae movent seditionem; scilicet honor et
lucrum. Sunt alia etiam, scilicet iniuria, timor, excessus,
contemptus, excellentia praeter proportionem. Propter ista
disponuntur ad manifestam dissensionem: scilicet verecundiam,
parvipensionem, pusillanimitatem, imparitatem, vel negligentiam.
Propter enim ista movent seditiones.
5. Deinde cum dicit horum autem prosequitur de istis, declarans
qualiter ista disponunt ad seditionem. Et primo prosequitur de illis
quae disponunt indifferenter ad occultam et manifestam dissensionem.
Secundo de illis quae disponunt ad manifestam principaliter, ibi,
transmutantur autem et cetera. Prima in duas. Primo declarat
qualiter iniuria et lucrum disponunt ad seditionem. Secundo declarat
de aliis, ibi, palam autem et honor et cetera. In prima dicit: quam
potentiam habeant, et qualiter sunt causa seditionis honor et lucrum,
fere manifestum est. Contingit enim principantes iniuriari civibus,
et excellere eosdem honoribus vel lucro: propter quod cives movent
seditionem et contra principem, et contra rempublicam. Contra
principem, quia iniuriam fecit et excellit iniuste. Contra
rempublicam, quia per rempublicam potestatem habet. Et quod sic
dominativa moveant seditionem, manifestum est; quia cum princeps
accipit bona subditorum, voluntatem habet ad accipiendum. Alii habent
contrarias voluntates, ergo dissident voluntate: sed dissensio
voluntatum radix est seditionis. Propter iniuriam igitur et lucra
movent seditiones. Et dicit ulterius, quod principes possunt plus
accipere quam oportet, vel de bonis communibus, vel de bonis propriis
subditorum; et utroque modo faciunt iniuriam subditis. Et est
intelligendum, quod lucrum et iniuria, quandoque idem sunt subiecto et
differunt ratione: nam illud idem quod est lucrum respectu unius qui
plus accepit, iniuria est respectu alterius, scilicet a quo accepit.
6. Deinde cum dicit palam autem declarat de aliis: et dividitur in
quinque. Primo declarat de honore qualiter disponit ad seditionem.
Secundo de excessu, ibi, propter excessum autem et cetera. Tertio
de timore, ibi, propter timorem autem et cetera. Quarto de
contemptu, ibi, propter despectionem enim ad seditiones et cetera.
Quinto de excrescentia praeter proportionem, ibi, fiunt autem et
propter excrescentiam et cetera. In prima dicit quod manifestum est
quam potentiam habeat, et qualiter est causa seditionis honor. Cum
enim aliqui non honorantur videntes alios honoratos, faciunt
seditiones; tunc enim dissident voluntates. Hoc autem est radix
seditionis. Potest autem honorari aliquis et iuste et iniuste, et
appetere honorem similiter iuste et iniuste. Si enim aliqui honorentur
praeter dignitatem vel inhonorentur, iniustum est: et si appetit
honorem praeter dignitatem, iniuste appetit: si autem hoc fiat
secundum dignitatem, iustum est.
7. Deinde cum dicit propter excessum declarat, qualiter propter
excessum faciunt seditionem. Et dicit, quod aliquando propter
excessum faciunt seditionem: quando enim aliquis maior est in
potentia, sive unus, sive plures potentiam habeant in civitate vel in
republica, faciunt seditionem. Ex talibus enim contingit quandoque
fieri monarchiam: quod patet, quia unusquisque inclinatur ad sui
excellentiam. Cum ergo est aliquis talis, qui excellit alios in
potentia, vel in amicis vel divitiis, conatur rempublicam mutare in
monarchiam; aut si non fiat monarchia, fit quandoque potentatus, in
quo dominantur divites valde et potentes, non secundum legem, sed
secundum suas voluntates. Et propter hoc in quibusdam civitatibus
relegabant tales excellentes, sicut fiebat in Argis et Athenis. Et
tamen melius fuisset a principio ordinasse, quod nullus esset in
civitate qui tantum excederet, et usque ad quem terminum posset
excedere, quam postquam dimiserunt, relegare: sicut in
medicinalibus, melius est a principio praevidere, ne morbus aliquis
excrescat, quam postquam excesserit vel excreverit, ipsum expellere et
curare.
8. Deinde cum dicit propter timorem declarat qualiter propter timorem
fit seditio in civitate. Et dicit, quod propter timorem faciunt
seditiones. Quando enim aliqui fecerunt iniurias timentes quod
puniantur et vindicta fiat de eis, movent seditionem, ut per
seditionem motam possint evadere, ut non puniantur. Similiter si
aliqui sint passuri iniusta, vel timeant se passuros propter aliquam
causam, antequam patiantur volentes praevenire, movent seditionem et
turbant rempublicam, antequam sustineant iniurias; sicut contigit
fieri in Rhodo insula. Divites enim convenerunt contra populum,
timentes sententias, quae debebant dari contra eos, et turbaverunt
rempublicam.
9. Deinde cum dicit propter despectionem declarat, qualiter propter
contemptum disponuntur ad seditionem: et dicit, quod propter
contemptum faciunt seditionem et insurgunt. Manifestum est enim, quod
quilibet vult aliquid reputari: et ideo si contemnatur movet
seditionem, sicut fit in paucorum et populari potentia. Quia in
paucorum, in qua plures sunt, qui non participant principatu, illi
qui sunt divites et tenent principatum contemnunt alios qui non
principantur, et ideo incitant alios ad dissensiones; propter quod
faciunt seditiones contra divites et permutant rempublicam. Similiter
est in populari statu, illi qui sunt ditiores contemnunt minores qui
sunt vel videntur esse sine ratione et ordine, sicut indignos
principatu, propter quod ipsi incitantur ad dissolvendum; sicut
accidit in Thebis post praelium quod habuerunt in Oenophytis, cum
dominaretur populus, excessit et male gubernabat, fecerunt divites
seditionem et mutaverunt popularem illum statum. Similiter in civitate
Megarensium cum exissent ad praelium, contigit, quod populus
principabatur inordinate; et ideo fecerunt divites seditionem.
Similiter accidit in Syracusis antequam tyrannizaret Gelo, et in
Rhodo insula populus dominabatur antequam insurgerent divites, et quia
divites contemnebant eos, insurrexerunt et fecerunt seditionem, et
mutaverunt rempublicam.
10. Deinde cum dicit fiunt autem declarat qualiter propter
excrescentiam praeter proportionem faciunt seditionem; et dividitur in
duas partes. In prima facit quod dictum est. In secunda declarat,
quod haec excrescentia sit a fortuna quandoque, ibi, accidit autem
aliquando et cetera. In prima dicit, quod propter excrescentiam quae
praeter proportionem fit, fiunt quandoque seditiones et corruptiones
rerumpublicarum, ut si divites superexcrescant, vel virtuosi, vel
pauperes, contingit fieri transmutationem ipsarum. Et hoc apparet:
quia sicut corpus componitur ex partibus pluribus, sic civitas
composita ex partibus. Nunc ita est, quod oportet corpus animalis
compositum augeri secundum proportionem, ut maneat recta proportio
membrorum et commensuratio. Si autem non augeantur partes
proportionaliter, corrumpitur animal. Si enim pes tantum augeatur
quod sit quatuor cubitorum, et residuum sit duorum palmorum,
corrumpitur proportio debita. Si autem animal crescat
improportionabiliter et secundum quantitatem et secundum virtutem vel
qualitatem, transmutabitur in formam alterius animalis. Similiter
accidit in civitate: componitur enim ex partibus; et ideo si debeat
salvari, oportet eam componi ex partibus commensuratis adinvicem.
Aliquando autem excedit multitudo, sicut in populari statu et in
republica; et tunc corrumpitur paucorum status et fit popularis vel
respublica. Aliquando est excrescentia non secundum quantitatem, sed
secundum qualitatem, sicut quando sunt aliqui divites valde excellentes
in potentia; et tunc corrumpitur popularis status et fit paucorum.
11. Deinde cum dicit accidit autem declarat, quod haec excrescentia
fit aliquando a fortuna; et dicit, quod huiusmodi excrescentia accidit
quandoque a fortuna, sicut in Tarento. Cum enim illi exissent ad
praelium et multi nobiles et divites fuissent interfecti ab
Iapygensibus, facta est ex populari statu paucorum potentia, et sic a
fortuna propter intentionem excrevit populus et mutavit rempublicam.
Idem etiam accidit Argivis: cum enim fuissent interfecti illi qui
erant in civitate Eudoma a Cleomene Spartiata, compulsi sunt propter
paucitatem inhabitantium in civitatem recipere aliquos inquilinos ad
rempublicam suam; qui postmodum excreverunt et facta fuit respublica
popularis. Similiter accidit Athenis, cum divites fuissent
infortunati et occubuissent multi in praelio, pauci fuerunt divites,
quia mortui fuerunt. Similiter accidit in popularibus, sed minus quam
in gubernatione paucorum. Cum enim sint plures egeni, contingit,
quod plures ditentur; et tunc augmentatis divitiis transmutant
popularem statum in paucorum gubernationem, et potentatus in quibus
plures divites principantur non secundum legem.
12. Deinde cum dicit transmutantur autem declarat quae sunt causae
transmutationis reipublicae sine seditione occulta. Et dividitur in
partes quatuor. In prima declarat qualiter propter verecundiam fit
seditio et transmutatio reipublicae. Secundo qualiter propter
parvipensionem, ibi, et propter parvipensionem et cetera. Tertio
qualiter propter contemptum eius quod est parvum, ibi, adhuc propter
et cetera. Quarto, qualiter propter dissensionem, ibi, seditionale
autem et cetera. In prima dicit, quod respublicae aliquando
transmutantur sine seditione, hoc est sine occulta dissensione; et hoc
propter verecundiam, sicut accidit in Herea civitate. Contigit enim
in illa civitate quod aliqui qui commiserant aliqua turpia, unde passi
fuerant verecundiam, eligebantur ad principatum ab aliquibus. Alii
vero nolentes sustinere quod isti infames principarentur, seditionem
fecerunt et instituerunt quod principatus qui prius fiebant per sortem
fierent per electionem: et sic propter verecundiam, quam aliqui passi
fuerant, fuit facta seditio et transmutatio reipublicae.
13. Deinde cum dicit et propter. Ostendit quomodo propter
parvipensionem fit seditio et transmutatio reipublicae. Et dicit,
quod propter parvipensionem, quandoque fit mutatio reipublicae et
seditio, ut quando assumitur aliquis ad principatum principalem, qui
non diligit ipsum, sed parvipendit. Tunc enim accidit, quod iste qui
parvipendit principatum mutat rempublicam. Sicut in Horeo civitate
contingit quod elegerunt Heracleodorum in principem. Iste autem non
diligebat rempublicam eorum; et ideo mutavit statum paucorum qui erat
in illa civitate, et instituit rempublicam et popularem statum.
14. Deinde cum dicit adhuc propter declarat, quod propter
contemptum eius quod est penes pusillitatem mutatur respublica. Et
exponit quid vocat pusillitatem; et dicit, quod penes pusillitatem est
quando aliqua parva transgressio negligitur, similiter et alia.
Contingit enim ex omnibus istis fieri magnam transgressionem quae a
principio non erat manifesta; et propter talem magnam transgressionem
quae ex multis parvis neglectis causata est, contingit mutari
rempublicam, sicut dicit accidisse apud Ambraciotas. Apud eos enim
una honorabilitas parum reputabatur, et multae parvae negligebantur
quasi parum vel nihil differrent, aut essent propinqua; et ideo
accidit tandem in illa civitate quod nulli principabantur secundum
honorabilitatem aliquam; et tunc paucorum status, in quo
principabantur insignes et honorabiles, mutatus est in statum
popularem.
15. Deinde cum dicit seditionale autem declarat qualiter propter
dissimilitudinem mutatur respublica. Et dividitur in tres. In prima
ostendit qualiter propter dissimilitudinem disponuntur ad seditionem.
Secundo accidentaliter declarat qui movent seditiones in populari statu
et paucorum maxime ex dicta causa, ibi, seditionem autem movent et
cetera. Tertio ponit causam accidentalem magis seditionis, ibi,
seditiones autem sustinent et cetera. Prima in duas. In prima ponit
qualiter disponuntur ad seditionem, per similitudinem. Secundo
manifestat per exempla, ibi, propter quod et cetera. In prima
dicit, quod alia causa seditionis est dissimilitudo: cum enim
inhabitaverint civitatem illi qui non habent eosdem mores nec
consuetudines, movent seditiones, nisi multo tempore conspiraverint
vel vixerint simul. Primo apparet; quia illi qui habent diversos
mores inclinantur ad diversos fines. Ex hoc autem sequitur divisio
voluntatis: hoc autem est causa dissensionis: quare manifestum est,
quod dissimilitudo causa est seditionis. Secundum apparet, quia si
illi qui habent diversos mores simul vixerint, contingit quod unus
trahit alium et in fine habent eosdem mores et inclinantur ad eumdem
finem, et tunc non mutant rempublicam. Est igitur manifestum quod
donec simul vixerint multo tempore, movebunt seditiones illi qui habent
diversos mores. Sicut enim civitas non fit ex quibuscumque, sed ex
similibus, ita non fit in quocumque tempore, sed quando vixerint cives
simul et iam inclinantur ad eosdem mores.
16. Deinde cum dicit propter quod manifestat quod dictum est per
septem exempla; et dicit, quod quia dissimilitudo causa est
seditionis, accidit, quod illae civitates quae extraneos indifferenter
receperunt, plures passae sunt seditiones et divisiones; sicut accidit
in quadam civitate quam vocant Sybarim. In illa enim civitate
habitabant Troezenii: isti vero receperunt Achaeos: cum autem essent
augmentati eiecerunt Troezenios, et ex hoc tunc fuit odium inter
Sybaritas qui eiecti fuerant et Thurios qui eos receperant: cum enim
plus exigerent eo quod regio esset sua, eiecti fuerunt a Sybaritis.
Ponit secundum exemplum; et dicit, quod similiter accidit
Byzantiis. Cum enim isti recepissent extraneos, isti insidiati sunt
Byzantiis et depraedaverunt eos: qui Byzantii, re cognita, eos
praelio et armis expulerunt. Ponit tertium exemplum; et dicit, quod
similiter accidit in alia civitate quod Antissaei profugos et extraneos
ex Chio receperunt in sua civitate, et tandem facta fuit seditio inter
ipsos et eiecti sunt extranei. Tunc ponit quartum exemplum; et
dicit, quod Zanclaei receperunt Samios in civitate, et postmodum
facta seditione inter ipsos, ipsi expulsi fuerunt a civitate. Tunc
ponit quintum exemplum; et dicit, quod Apolloniatae civitatem
inhabitantes iuxta pontum, cum recepissent extraneos, passi sunt
seditionem. Tunc ponit sextum exemplum; et dicit, quod Syracusani
cum expulissent tyrannos a civitate, receperunt extraneos, et eos qui
portant merces, et fecerunt eos cives, seditio facta fuit eis et
venerunt ad pugnam. Tunc ponit ultimum exemplum; et dicit, quod
Amphipolitae cum recepissent Chalcidensium colonos, seditione facta
inter eos plurimi Amphipolitarum mortui sunt, et expulsi ab aliis.
Ex omnibus istis non plus vult habere, nisi quod dissimilitudo causa
est seditionis et destructionis reipublicae.
17. Deinde cum dicit seditiones autem declarat, qui movent
seditiones in populari statu et paucorum ex dicta causa. Et dicit quod
in paucorum potentia facit seditiones populus. Populus enim credit se
debere recipere aequale, quia omnes sunt aequales in libertate.
Divites autem totum habent vel plus: et ideo populus existimans se
iniusta sustinere, movet seditiones. In statu autem populari
seditiones movent divites, quia in statu populari recipiunt aequale.
Existimant autem plus se debere recipere, cum sint excellentiores, et
ideo movent seditiones contra populum.
18. Deinde cum dicit seditiones autem tangit causam seditionis
accidentalem magis. Et dicit quod in aliquibus civitatibus fiunt
seditiones propter dispositionem loci. Contingit enim quod regio non
est bene disposita, ad hoc quod civitas sit una, sed magis et alia.
Unitas autem ordinis in finem facit civitatem unam; et ideo illud quod
disponit ad hoc requiritur ad unitatem civitatis. Facit autem ad hoc
bona dispositio loci. Si igitur locus non est bene dispositus, ad hoc
quod sit civitas una, fit seditio, sicut accidit Clazomeniis. Illi
enim qui inhabitabant in Chytro, quae est una pars civitatis, erant
contra illos qui habitabant in insula, scilicet in alia parte
civitatis; et volebant facere diversas respublicas, et civitatem
principalem in sua parte. Similiter Colophonii, et Notii ad invicem
passi sunt seditiones propter malam dispositionem loci. Similiter
Athenis non sunt bene dispositi ad unam rempublicam; quia illi qui
sunt in suburbio, videlicet in Pyraeo extra muros civitatis populares
sunt magis quam illi, qui habitant in urbe, quae est locus magis
munitus ubi sunt fortilitia. Sic igitur manifestum est, quod
diversitas facit ad divisionem et seditionem in civitate. Sicut enim
in bello parvus fossarum transitus, et quaecumque modica apertura
distrahit exercitum vel aciem, et ordinem eius interrumpit, ita omnis
diversitas et dissimilitudo in civitate facit seditiones. Sed
considerandum est, quod dissimilitudo quae maxime causat seditionem,
est dissimilitudo virtutis et malitiae, quia inclinant statim in
diversos fines. Post haec autem divitiae et paupertas; et sic
ulterius alia dissimilitudo secundum alia aliqua, quae potest attendi
inter multa. Sed haec est differentia, quod quaedam magis, quaedam
minus faciunt seditiones. Sub ipso vero membro continetur causa, quae
iam dicta est.
|
|