|
1. Postquam philosophus declaravit qualiter se habentes faciunt
seditiones, et quae sunt disponentia, declarat qualiter seditiones
inchoatae a parvis invalescunt multum. Et dividitur in duas secundum
quod tangit duas causas huius. Secunda, ibi, totaliter autem et
cetera. Prima in duas. In prima tangit causam illam. In secunda
dat remedium contra illam, ibi, propter quod et cetera. In prima
dicit, quod seditiones non fiunt de parvis, sed de magnis; fiunt
autem ex parvis, quia incipiunt ex parvis. Parvae autem seditiones et
dissensiones invalescunt citius, quando fiunt inter dominos habentes
potestatem in civitate, sicut accidit antiquitus in civitate
Syracusanorum. Contigit enim, quod respublica illorum fuit mutata
propter dissensionem duorum iuvenum, qui principantes dissiderunt
propter amoris causam. Accidit enim, cum unus esset extra civitatem,
quod alter puerum quem amabat sibi conciliavit. Cum autem alter
venisset, indignatus est, et studuit habere uxorem alterius. Cum
autem ille istud sciret, mota est dissensio inter illos, et
coassociantes sibi cives, diviserunt omnes in duas partes. Sic igitur
manifestum est, quod parva dissensio multum invalescit, quando fit
inter divites habentes potestatem in civitate.
2. Deinde cum dicit propter quod tangit remedium contra hoc. Et
dicit, quod propter hoc quod parva dissensio inter dominos multum
invalescit, oportet quod subditi talia timeant multum, et quod
dissensiones inter divites dissolvant et trahant ad concordiam, quia
dissensio quae accidit inter maiores et principantes est peccatum in
principio. Principium autem est dimidium totius; quia principium
continet se et principatum virtute; et ideo resistendum est peccato in
principio. Nam peccatum in principio proportionaliter se habet ad ea
peccata, quae fiunt in partibus principalibus animalium. Videmus
autem quod modica facta diversitate in parte principali in animali,
scilicet in corde, magna fit diversitas in aliis partibus. Similiter
modica existente diversitate in semine, fit magna diversitas in eo quod
fit ex semine; quia ex modica differentia calidi et frigidi causatur
differentia maris et feminae. Similiter facta modica transpositione in
gubernaculo navis, tota navis transmutatur. Quare sic erat in
republica quod parvum peccatum in principio et parva dissensio multum
invalescit.
3. Deinde cum dicit totaliter autem tangit secundam causam; et
declarat, quod dissensiones insignium multum invalescunt. Et primo
proponit. Secundo manifestat per exempla, ibi, velut in Hestiaea et
cetera. In prima dicit, quod non solum dissensiones principantium
multum et cito invalescunt, immo universaliter dissensiones divitum;
ex quo enim divites sunt, potentiam habent. Et manifestum est, quod
indignantur si non fiat eis secundum quod existimant se excellere
alios, et faciunt dissensiones et totam civitatem ponunt in
dissensione.
4. Deinde cum dicit velut in declarat per exempla. Et dividitur in
quinque, secundum quod declarat per quinque exempla. Secunda ibi, et
in Delphis et cetera. Tertia ibi, circa Mytilenem autem et cetera.
Quarta ibi, et Phoceis et cetera. Quinta ibi, fuit autem
transmutata et cetera. In prima dicit; ita dictum est, quod
dissensiones divitum multum invalescunt: sicut accidit in Hestiaea
civitate. Contigit enim quod duo fratres dissiderent de paterna
haereditate, cum unus non haberet de divitiis et de thesauro, quem
acquisivit pater, coassumpsit sibi populares, alius divites. Et fuit
divisa civitas in duas partes, et facta fuit magna dissensio.
5. Deinde cum dicit et in Delphis ponit secundum exemplum: et
dicit: similiter accidit in Delphis, quod quidam habuit quamdam
puellam in cura sua, quae cura fuit principium omnium dissensionum,
quae postmodum contigerunt. Unus enim desponsavit illam, postmodum
consuluit quemdam sacerdotem augurem, utrum expediret ei accipere eam
in uxorem: qui consuluit quod non acciperet: tunc iste timens propter
dictum auguris, scilicet infortunium aliquod, cum veniret ad sponsam,
non accepit, sed recessit. Amici vero videntes hoc, sicut illi
quibus facta fuerat iniuria, eo sacrificante, sacrum aliquid clam
iniecerunt. Deinde accusaverunt eum quod male sacra tractasset: unde
tamquam sacrilegum capite damnari fecerunt.
6. Deinde cum dicit circa Mytilenem ponit tertium exemplum: et
dicit, quod circa Mytilenem civitatem facta fuit dissensio inter
aliquos propter divisionem haereditatum, quae fuit principium multorum
malorum quae postmodum contigerunt. Et fuit principium belli quod fuit
inter ipsos et Athenienses, in quo praelio quidam dux, nomine
Pachetes, accepit civitatem ipsorum Atheniensium. Accidit enim,
quod Timophanes opulentus vita functus, reliquit duas filias
superstites. Quidam autem Doxandrus eas dari concupivit filiis suis
in uxores: quod cum assequi non potuisset, persuasit Atheniensibus,
apud quos hospes publice erat, ut bellum susciperent contra
Mytilenas.
7. Deinde cum dicit et Phoceis ponit quartum exemplum: et dicit,
quod apud Phocenses quidam fuerunt exhaereditati, ex quo facta fuit
seditio inter Mnaseam patrem Mnesonis, et Euthycratem patrem
Onomarchi. Haec autem dissensio fuit principium belli Phocensibus,
illius inquam belli, quod sacrum appellaverunt.
8. Deinde cum dicit fuit autem ponit quintum exemplum: et dicit,
quod in Epidamno civitate transmutata fuit respublica propter
dissensionem, quae fuit facta propter nuptias quasdam. Cum enim
quidam desponsasset quamdam, quidam fecerunt sibi iniuriam, et facta
fuit dissensio. Postmodum contingit, quod pater desponsati factus
fuit unus de principibus, et tunc accepit alios qui erant extra
rempublicam et infensi statui, et coniungens eos sibi, transmutavit
rempublicam.
9. Deinde cum dicit transmutatur autem cum declaravit, quod
respublicae transmutentur, declarat in quid transmutantur. Et primo
proponit. Secundo manifestat, ibi, ut apud et cetera. In prima
dicit, quod respublicae transmutantur in paucorum statum et popularem
ex eo quod aliquod collegium vel aliqua pars civitatis famam vel
augmentum maiorem in modum consecuta est. Ob hanc enim causam
contingit quod si regebat quod intendatur magis et fortior fiat eius
status, et sic mutatur a debiliori ad fortiorem. Si vero non
regebat, contingit, quod iusta fama et potentia regere incipiat, et
ab una republica ad aliam fit transmutatio.
10. Deinde cum dicit velut in Ariopago manifestat per exempla; et
ponit sex, in quibus declaratur qualiter respublica mutata est in
rempublicam aliam, vel in eamdem magis vel minus intensam; et dicit,
quod bene dictum est quod sit mutatio reipublicae in rempublicam, sicut
accidit Athenis. Cum enim consilium Atheniensium quod erat in
Ariopago quae est pars excellentior civitatis illius, tempore belli
Persarum, famam consecutum fuisset, formam reipublicae auxit et fuit
facta respublica eorum fortior.
11. Deinde cum dicit et rursus ponit secundum exemplum; dicens quod
multitudo navalis Athenis cum fuisset causa cuiusdam victoriae circa
Salaminam fortiter pugnando, et fuisset causa salvationis principatus
et ob eam victoriam acquisivisset potentiam maris civitati, fecit
statum populi magis fortem.
12. Deinde cum dicit et in Argo ponit tertium exemplum, in quo
declaratur quod respublica mutatur in rempublicam: et dicit, quod in
Argo contigit quod insignes et potentes cum eligerentur ad praelium
contra Lacedaemonios, commisso praelio apud Mantineam urbem, magnam
famam consecuti sunt, et ob hanc causam conati fuerunt destruere
popularem statum et convertere in paucorum potentiam, et sic respublica
mutabatur in aliam rempublicam.
13. Deinde cum dicit et in Syracusis ponit quartum exemplum in quo
idem probatur; et dicit, quod in civitate Syracusanorum cum factum
fuisset praelium inter eos et Athenienses et obtinuissent, cuius
victoriae causa populus fuit, rempublicam mutavit in statum popularem.
14. Deinde cum dicit et in Chalcide ponit quintum exemplum; et
dicit, quod cum in Chalcide civitate populus una cum divitibus quemdam
tyrannum interfecisset, statim adhaesit reipublicae dimittens priorem
rempublicam.
15. Deinde cum dicit et in Ambracia ponit sextum exemplum; et
dicit, quod in Ambracia cum populus eiecisset Periandrum qui
tyrannizabat apud eos simul cum aliis divitibus qui contrarii erant ipsi
in populo, instituit rempublicam sibi convenientem, scilicet statum
popularem, dimittens priorem.
16. Deinde cum dicit et universaliter concludit unam regulam
universalem; dicens quod universaliter hoc debet esse manifestum et non
debet latere, quod quicumque propter potentiam aliquid praeclarum
fecerunt, sive sint idiotae, sive principes, sive sint tribus
aliquae, sive tota una pars, sive qualiscumque multitudo, movet
seditionem. Aut enim qui invident eis qui honorantur in civitate
movent et faciunt seditionem; aut illi qui excellunt et magnum aliquid
fecerunt, propter potentiam, nolunt manere cum aequalibus et eis
conformari. Ex hoc enim quod magnum fecerunt, inclinantur ad magna,
quibus reputant se dignos. Ideo nolunt remanere cum aequalibus. Unde
si potentiam habeant, seditionem faciunt.
17. Deinde cum dicit moventur autem declarat quando maxime moventur
respublicae; et dicit, quod tunc maxime transmutantur respublicae
quando duae partes quae videntur esse contrariae, sicut divites et
populus, aequantur in potentia vel fere, medii autem nulli sunt, aut
valde pauci: quia tunc quaelibet pars reputat se fortiorem alia et
nititur repellere aliam. Et si contingit unam partem superare aliam,
instituit rempublicam quae sibi videtur. Si autem una pars,
quaecumque sit illa, excedat aliam in multo, manifeste illa pars quae
exceditur, nolens perire, subiicitur parti quae valentior est, nec
movet seditionem contra illam. Et propter hoc manifestum est, quod
illi qui excedunt alios in virtute, non movent seditionem, quia pauci
sunt respectu multitudinis. Et tunc concludit, quod universaliter
principia et causae seditionum rerumpublicarum secundum hunc modum
fiunt.
18. Deinde cum dicit movent autem declarat, quomodo et qualiter
dissidentes movent respublicas; et dicit, quod quandoque movent
respublicas et transmutant per violentiam, quandoque per fallaciam et
astutiam. Per violentiam dupliciter. Uno modo in principio,
scilicet inferendo violentiam quod rempublicam quam instituunt teneant.
Alio modo cogendo posterius non in principio: quandoque enim in
principio suadent per astutiam talem vel talem rempublicam, et
decipientes cives transmutant rempublicam illis nolentibus. Et item in
fine si nolunt resilire, faciunt eis violentiam et cogunt eos tenere
rempublicam iam institutam, sicut accidit in quadringentis qui
deceperunt populum dicentes ei quod rex daret pecuniam ad praeliandum
contra Lacedaemonios, et populus hoc audito noluit, et instituit
rempublicam quam isti instituerunt. Postmodum videns quod mentiti
fuerunt, volens contradicere illi, conati fuerunt tenere eamdem et
observare facientes violentiam populo. Aliquando autem contingit,
quod in principio suadent et recipiunt rempublicam, et postmodum quod
eam observant et suadent, illis persuasis principantur illis
volentibus. Et tunc recapitulat quod simpliciter, hoc est
universaliter, secundum dicta contingit fieri mutationes omnium
rerumpublicarum.
|
|