|
1. Postquam philosophus declaravit causas et principia seditionis et
transmutationis rerumpublicarum in universali, in quibus plures
principantur, in parte ista incipit determinare in speciali causas et
principia seditionis et transmutationis ipsarum. Et dividitur in
partes tres. In prima determinat causas seditionis et transmutationis
status popularis. Secundo paucorum, ibi, oligarchiae autem et
cetera. Tertio status optimatum, ibi, in aristocratiis autem et
cetera. Prima in duas. In prima proponit intentum suum. In secunda
prosequitur, ibi, democratiae quidem igitur et cetera. In prima
dicit, quod postquam determinatum est de causis et principiis
seditionis et transmutationis rerumpublicarum in universali,
considerandum est in speciali quae sunt accidentia secundum quae fit
transmutatio et seditio secundum unamquamque speciem reipublicae
pertinentes, et considerantes secundum unamquamque in speciali.
2. Deinde cum dicit democratiae quidem prosequitur; et dividitur in
duas. In prima tangit causam propter quam popularis status
transmutatur absolute. In secunda tangit causam vel modum
transmutationis, ibi, transmutantur ex prima et cetera. Prima in
duas. In prima facit quod dictum est. In secunda ostendit in quam
rempublicam antiquitus magis fiebat transmutatio, ibi, in antiquis
autem et cetera. Prima in tres. In prima ponit causam
transmutationis popularis status. In secunda manifestat per exempla,
ibi, et hoc in multis et cetera. In tertia reddit causam cuiusdam,
ibi, et in Rhodo et cetera. In prima dicit, quod populares status
maxime transmutantur et patiuntur seditiones propter malitiam eorum qui
duces sunt in populo. Isti enim propter malitiam vel impotentiam
coadunant divites. Hoc autem potest fieri dupliciter. Uno modo
calumniando eos. Est autem calumnia falsi criminis impositio. Et
quandoque dicitur alienae rei usurpatio propter falsi criminis
impositionem. Quando igitur isti duces imponunt falsa crimina
divitibus, divites coadunantur inter se; et quamvis divites essent
separati et fortassis inimici, propter tamen calumniam coadunantur,
quia timor communis congregat et adunat eos qui valde sunt separati.
Et ratio huius est, quia timor est tristitia vel turbatio propter
phantasiam futuri mali; et ideo ille qui timet inquirit vias per quas
possit vitare malum opinatum futurum: si ergo aestimet quod hoc faciet
si coniungat se cum inimico, coniungit se cum illo. Est tamen
intelligendum quod si motus timoris minor fuerit quam motus
inimicitiae, non coniungetur cum inimico: si autem maior, coniungetur
cum eo ad repellendum: semper enim sequitur motum maiorem. Quare
manifestum est quod divites coniungunt seinvicem, et adunati et
coniuncti insurgunt contra multitudinem et opprimunt eam et transmutant
rempublicam. Alio modo coadunant duces populi divites, procurando
quod multitudo gravetur a divitibus, ut multitudo gravata ab ipsis
inducta ducibus, insurgat contra divites; et tunc divites timentes
opprimi a multitudine coadunantur et insurgunt contra multitudinem et
transmutant rempublicam.
3. Deinde cum dicit et hoc in manifestat per exempla. Et dividitur
in quinque, secundum quod manifestat per quinque exempla. Secunda
ibi, et in Rhodo et cetera. Tertia ibi, dissolutus est autem et in
Heraclea et cetera. Quarta ibi, nec multo dissimiliter et cetera.
Quinta ibi, evenit autem idem et circa Cumam et cetera. In prima
dicit, quod si aliquis consideret, videbit in multis quod popularis
status transmutatur propter malitiam ducum populi: nam in civitate quae
dicitur Cous popularis status fuit transmutatus propter malitiam
ipsorum: divites enim coadunati fuerunt et insurrexerunt contra
multitudinem, et transmutaverunt rempublicam.
4. Deinde cum dicit et in Rhodo ponit secundum exemplum. Et dicit
quod in Rhodo insula duces populi qui ordinati erant ad tractandum de
stipendiis exsolvendis, quibus debebantur, prohibuerant ne redderentur
huiusmodi stipendia militibus classis, cum eis deberentur: ipsi autem
coniuncti insimul propter metum iudicii, et iniurias praedictas,
compulsi sunt dissolvere popularem statum eorum.
5. Deinde cum dicit dissolutus est ponit tertium exemplum. Et dicit
quod in civitate quae dicitur Heraclea, status popularis fuit
corruptus post recessum ipsorum divitum propter ipsos duces populi,
quia divites propter iniurias illatas recesserunt a civitate, deinde
coadunaverunt se, et coadunati supervenientes, destruxerunt statum
popularem et instituerunt aliam rempublicam.
6. Deinde cum dicit consimiliter autem ponit quartum exemplum. Et
dicit quod in civitate Megareorum, popularis status fuit corruptus
propter malitiam ducum populi: quia duces volentes habere pecunias a
divitibus, per bonorum publicationem, eiecerunt multos divites, et
hoc donec fuerunt multi exules facti. Divites autem postmodum
coadunati fuerunt, et venientes contra civitatem impugnaverunt eam et
devicerunt, et tunc corrumpentes popularem, instituerunt paucorum
statum.
7. Deinde cum dicit evenit autem ponit quintum exemplum. Et dicit,
quod istud idem accidit apud Cumas. Ab illa enim civitate fuit
expulsus quidam nomine Thrasymachus a ducibus populi; postmodum iste
insurrexit contra multitudinem, et devicit et mutavit rempublicam.
8. Deinde cum dicit fere autem assignat causam cuiusdam dicti.
Dixit enim quod duces populi movent multitudinem contra divites:
declarat propter quam causam hoc faciunt. Et dicit quod fere in
omnibus aliis apparebit, si aliquis consideret, quod transmutatur
popularis status, hoc modo, scilicet propter malitiam ducum populi:
illi enim movent multitudinem contra divites, vel ut dona habeant a
divitibus propter iniustitiam, ut scilicet divites propter iniuriam
moveantur ad redimendum vexationem suam, vel a multitudine odiente
ipsos divites; et tunc contingit, quod divites propter istam iniuriam
coadunentur. Quandoque autem hoc faciunt, ut possessiones sint
aequales, ut per hoc de possessionibus divitum possint aliquid habere,
vel ut eorum redditus muneribus publicis subiiciantur. Quandoque autem
imponunt crimina divitibus, ut per hoc relegentur a civitate, et a
populo confiscentur possessiones ipsorum. Sicut enim dictum fuit
superius, isti duces populi adulatores sunt, et ideo faciunt ea quae
placent multitudini, propter quod multum lucrum afferunt.
9. Deinde cum dicit in antiquis declarat in quam rempublicam magis
antiquitus fiebat transmutatio popularis status, quam in tyrannidem.
Et primo proponit. Secundo probat cum dicit, causa autem et cetera.
In prima dicit, quod in antiquis temporibus quando dux populi erat dux
exercitus, popularis status transmutabatur in tyrannidem, ut
frequentius; quia fere plurimi antiquorum qui fuerant tyranni, ex
ducibus populi facti sunt.
10. Deinde cum dicit causa autem assignat tres rationes eius quod
propositum est. Et secundum hoc dividitur in tres. Secunda ibi,
fiebant autem tyrannides et cetera. Tertia ibi, adhuc autem et
cetera. In prima dicit, quod causa quare antiquitus transmutabantur
in tyrannidem et modo non, est, quia antiquitus duces populi
assumebantur ex militantibus; isti enim erant magis diserti et facundi
quam alii, quia exercitati, et quia rhetoricam habebant. Homines
autem non erant communiter potentes loqui, quia nec communiter
habebatur rhetorica. Et ideo illum qui magis erat facundus et
disertus, et exercitatus in bello eligebant in principem. Ille autem
solus principans postmodum tyrannizabat; et sic mutabatur popularis
status in tyrannidem. Sed modo non sic est; quia rhetorica augmentata
est, et multi noverunt eam, et ideo quicumque possunt loqui et diserti
sunt, fiunt duces populi; sed quia non exercitati sunt in bellicis,
non audent invadere principatum, ita ut aliquis solus principetur;
nisi accidat, quod sit aliquis disertus et facundus prae aliis et
exercitatus in bellicis.
11. Deinde cum dicit fiebant autem ponit secundam rationem. Et
dicit, quod antiquitus plures erant tyrannides quam modo. Et ratio
erat, quia magni principatus committebantur uni; ille autem trahebat
dominium ad se, et principabatur solus tyrannizans; sicut accidit in
Mileto civitate, quod cuidam fuit commissus principatus qui multorum
et magnorum dominium habebat, postmodum solus principans tyrannizavit.
Quia igitur plures erant antiquitus tyrannides quam modo, et
respublica transmutabatur in illam, quae et pluries accidebat, ideo et
popularis status transmutabatur in tyrannidem.
12. Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertiam rationem. Et
dicit, quod iterum manifestum est, quod antiquitus transmutabatur
popularis status in tyrannidem, quia civitates non erant multum
magnae, immo populus habitabat in agris occupatus circa agriculturam;
et ideo parum curabat de bono communi. Unde illos qui erant magis
sagaces et meliores in populo, quoniam bellicosi existebant, populus
praeficiebat, et principabantur tyrannice. Tyrannizabant autem, quia
credebatur eis a vulgo; et causa huius erat, quia persuadebant
pauperibus contra divites. Efficax autem persuasio erat inimicitia,
quam praetendebant contra ipsos divites. Odio enim habere inimicum
alicuius, facit ipsum bene credibilem illi; sicut accidit Athenis,
quod quidam nomine Pisistratus fecit seditiones contra Pediacos. Et
Megaris Theagenes sic nominatus a genere, qui occidit iuxta quemdam
fluvium pecora divitum Megareorum, et cepit illos qui pascebant pecora
illa, et ex hoc benivolus fuit populo. Similiter Dionysius accusavit
quemdam nomine Daphnaeum, et similiter divites; et ex hoc reputatus
est dignus principari principatu tyrannico, factus credibilis populo et
reputatus fidelis, tum quia popularis erat, tum quia videbatur
inimicitiam habere ad divites.
13. Deinde cum dicit transmutantur autem declarat, quomodo ex una
specie popularis status fiat transmutatio in aliam. Et primo tangit
modum. Secundo remedium, ibi, remedium autem et cetera. In prima
dicit, quod ex populari statu primo in quo principantur antiqui
liberi, transmutatio fit in popularem statum novum, in quo tota
multitudo dominatur secundum sententiam, non secundum leges, et non
principatur aliquis secundum aliquam honorabilitatem. Fit autem
transmutatio isto modo. Cum enim populus in tali republica potestatem
habeat in electione, duces populi qui principari intendunt, sua
decreta proponunt, quod multitudo debeat principari, quia melior est
quam aliqui de multitudine; et ideo melius est principari totam
multitudinem, quam aliquos. Populus autem libenter audit istam
allegationem; et ideo instituit, quod tota multitudo principetur
secundum legem; et dicitur iste popularis status novus.
14. Deinde cum dicit remedium autem tangit remedium contra istum
modum transmutandi popularem statum; quia ista species in quam fit
talis transmutatio, pessima est. Et dicit quod remedium ne fiat
huiusmodi popularis status vel ut minus fiat, est sustinere et
procurare, quod una tribus eligat, ita quod una tribus modo eligat,
deinde alia, et sic deinceps, et non tota multitudo. Minor enim est
una tribus quam tota multitudo; et ideo melius est eligere tribus quam
totam multitudinem. Dicebat enim superius philosophus quod totam
multitudinem eligere contingit dupliciter. Uno modo divisim, ut modo
una tribus, deinde alia, ita quod omnes partes obtineant electionem
divisim. Alio modo coniunctim: et quia primum potest haberi,
accipiendum est magis. Et concludit quod propter istas causas fere
fiunt omnes transmutationes status popularis.
|
|