Lectio 5

1. Postquam determinavit philosophus causas seditionis et transmutationis status popularis; in parte ista determinat causas transmutationis et seditionis status paucorum in particulari. Et dividitur in partes duas. In prima tangit modos, quibus transmutatur status paucorum. In secunda recapitulat, ibi, oligarchiae quidem igitur et cetera. Prima in duas. In prima ponit modos per se, quibus transmutatur status paucorum. In secunda ponit unum modum accidentalem, ibi, fiunt autem et cetera. Prima in duas. In prima proponit, quod duo sunt modi quibus transmutatur. In secunda prosequitur, ibi, unum quidem si iniusta et cetera. In prima dicit quod status paucorum transmutantur secundum duos modos qui sunt valde manifesti: transmutantur enim propter dissensiones divitum inter se, et propter dissensionem pauperum ad divites.

2. Deinde cum dicit unum quidem prosequitur: et primo primum. Secundo secundum, ibi, habet autem et cetera. In prima dicit, quod propter unum transmutatur status paucorum; scilicet si divites principantes opprimant multitudinem iniusta faciendo. Cum enim gravatur multitudo, insurgit contra divites et expellit eos, et sic corrumpit statum paucorum. Quaecumque enim sit multitudo, si praesens et unanimis sit, sufficiens est ad expulsionem divitum et corruptionem status paucorum: et maxime si populus unum ex paucorum numero eligat et ducem faciat, sicut factum fuit in Naxo; ubi Lygdamus assumptus fuit in praesidem ex paucorum statu qui postmodum tyrannizavit super illos Naxios.

3. Deinde cum dicit habet autem prosequitur alium modum qui est propter solutionem divitum inter se; et dividitur in septem secundum quod sunt septem modi. Secunda ibi, transmutata autem fuit et cetera. Tertia, ibi, moventur autem oligarchiae et cetera. Quarta, ibi, adhuc autem et cetera. Quinta, ibi, dissolvuntur autem et cetera. Sexta, ibi, fiunt etiam et cetera. Septima, ibi, multae autem et cetera. In prima dicit, quod principatus paucorum potentiae patitur seditionem ab aliis divitibus. Contingit enim quandoque quod illi divites qui non sunt in principatu corrumpant rempublicam. Et hoc accidit quando illi quod principantur sunt pauci; sicut accidit in Massalia, et in Istro, et in Heraclea et in quibusdam aliis civitatibus. Contingit enim in illis quod illi divites qui non principabantur exiverunt civitatem, vel propter iniuriam illatam eis vel propter invidiam, et erant extra civitatem donec possent transmutare antiquiores fratrum principantes et postmodum iuniores. Similiter enim pater et filius non principabantur, sed pater tantum vel filius tantum; nec duo fratres simul, sed unus tantum, videlicet antiquior: et maxime accidebat in illis civitatibus, in quibus paucorum patritia illustrior erat; et sic accidit in Istro, ubi propter dissensionem divitum ex praedictis causis exortam mutatus est status paucorum in popularem; et similiter in Heraclea a paucioribus ad sexcentos propter eamdem causam transmutatus est.

4. Deinde cum dicit transmutata autem ponit secundum modum: et dicit, quod in Gnido civitate transmutata fuit paucorum potentia, propter hoc, quod divites inter se fecerunt dissensionem. Cum enim pauci essent principantes et plures divites, non principantes fecerunt seditionem. Cum enim pater principaretur et filius non posset, movebat seditionem filius contra patrem: iterum cum plures fratres non possint principari, sed senior, minor movit seditionem adversus fratrem seniorem. Ipsis autem dissentientibus, multitudo gravata propter eorum seditionem insurrexit contra illos et obtinuit et assumpsit sibi in principem unum ex illis: cum enim divites sint divisi, non possunt obtinere contra multitudinem; nam quod divisum est propter seditionem debile est: omnis enim virtus divisa minor est seipsa unita. Similiter et apud Erithrienses cum esset status paucorum regiarum urbium antiquitus, quamvis principantes bene regerent illos qui erant in republica, tamen quia pauci erant, populus indignatus insurrexit et transmutavit rempublicam paucorum.

5. Deinde cum dicit moventur autem ponit tertium modum. Et primo ponit ipsum. Secundo manifestat ipsum, ibi, est enim demagogia dupliciter et cetera. In prima dicit, quod iterum transmutantur paucorum status quasi ex seipsis a principio intrinseco, scilicet propter dissensionem et contentionem ipsorum, qui et plus posse volunt.

6. Deinde cum dicit est enim distinguit duos modos, quibus praepotentes mutant suum regimen, idest paucorum potentiam. In prima dicit, quod hoc quod dictum est, quod scilicet potentes propter factiones mutent gubernationem paucorum, duobus modis fit. Uno modo quando praedicti potentes adiungunt sibi alios ex ipso numero paucorum, quia sic per huiusmodi divisionem mutant rempublicam, sicut Charicles Athenis fecit, cum essent triginta potentes, et Phrynicus cum essent quadringenti: sic enim eos dividens mutavit eorum statum. Alio modo quando pauci praepotentes conciliant sibi plebem, sicut contigit in Larissa civitate. In illa enim principabantur habentes custodiam civium, quia eligebantur a populo et colendo plebem regebant ipsam. Similiter in aliis gubernationibus paucorum in quibus ipsi potentes qui possunt gerere magistratum non eligunt seipsos ad magistratus; sed permittitur civibus electio vel plebi: ita tamen quod secundum magnos census vel ex determinato alio genere fiat electio, ut Abydis: et similiter ipsi qui rempublicam gubernant, non iudicant: sed hoc permittunt plebi eam colendo. Ut igitur eorum suffragia promereri possent, cum et electio et iudicia ad plebem spectent, nimium faventes populo rempublicam mutabant: videlicet ex paucorum potentia in popularem, ut apud Heracleam contigit quae est in Ponto.

7. Deinde cum dicit adhuc autem ponit quartum modum; et dividitur in tres in prima ponit modum illum. In secunda ostendit quando maxime corrumpitur paucorum status, ibi, fiunt etiam et cetera. Tertio quae paucorum potentia non de facili corrumpitur, ibi, concors autem et cetera. In prima dicit, quod paucorum status contingit corrumpi ex se, quando sunt aliqui divites principantes et principatus reducitur ad pauciores, ita quod pauciores principentur quam prius: tunc enim divites qui expelluntur a principatu, videntes se contemni, volentes magis aequale et proportionale quam quod aliis sint subiecti, convocant populum in auxilium, et tunc transmutant rempublicam.

8. Deinde cum dicit fiunt autem ostendit quando maxime corrumpitur status; et dicit, quod contingit statum paucorum transmutari maxime, scilicet quando divites consumpserunt bona sua vivendo impudice et inhoneste. Cum enim assueverunt vivere delitiose consumentes propria, non habentes divitias, appetunt undecumque habere eas, ut possint continuare delitias assuetas. Credunt autem se posse habere divitias, si turbent rempublicam; et ideo quaerunt et procurant innovare rempublicam, et tunc contingit quod isti praeferantur et principentur tyrannizantes: quia enim consumpserunt bona sua vivendo voluptuose cum aliis, contingit quod habeant amicos: amantur enim maxime liberales vivendo et expendendo. Et ideo contingit cum turbant rempublicam quod habeant amicos fautores et praeficiuntur: si autem non possint praefici in tyrannum, procurant et disponunt quod alius sit princeps, ut per hoc acquirentes amicitiam illius possint habere quid expendant: sicut accidit in civitate Syracusanorum. Hipparinus enim cum consumpsisset bona sua et non posset praefici in principem, procuravit quod Dionysius tyrannizaret. Et in civitate quae dicitur Amphipolis quidam cui nomen erat Cleotinus, Chalcidenses advenas induxit et movit seditionem contra divites: similiter in Aegina civitate cum quidam movisset causam contra Charetem, cum consumpsisset bona sua, conatus est transmutare rempublicam propter eamdem causam, ut scilicet posset habere divitias ex quibus delitiose viveret. Conantur ergo isti transmutare rempublicam, secundum hunc modum, ut mox possint: et si non possunt praefici in tyrannos, nec procurare aliquem alium, furantur et rapiunt bona communia; et ideo faciunt seditiones, vel isti, vel illi qui pugnant contra illos fures et raptores: ex quo contingit mutare rempublicam; sicut accidit in Apollonia, quae est in Ponto: ibi enim cum quidam consumpsisset bona sua et non posset praefici in tyrannum, nec procurare quod alius esset, incepit rapere et furari bona communia, et tunc mota fuit seditio in civitate.

9. Deinde cum dicit concors autem ostendit qui paucorum status non de facili corrumpitur; et dicit, quod ille status paucorum non de facili corrumpitur, in quo divites sunt concordes ex se et bene utuntur omnibus quae sunt reipublicae unoquoque secundum gradum suum. Signum autem dicit esse rempublicam quae erat in civitate quae dicebatur Pharsalum: illi enim qui ibi dominabantur, pauci erant et multorum erant domini: unde bene utentes seipsis, unicuique attribuebant quod proportionabile erat, quia tales uniuntur in voluntate finis, et in voluntate eorum quae sunt ad finem, et unum finem intendunt, et ea quae sunt ad illum finem. Rempublicam autem talium non est facile corrumpere. Et dicit ex seipsa, quia ab exteriori agente potest corrumpi.

10. Deinde cum dicit dissolvuntur autem ponit quintum modum; et dividitur in duas. In prima ponit modum illum. In secunda declarat quando fit transmutatio paucorum potentiae secundum hunc modum et alios magis, ibi, fit autem transmutatio. In prima dicit, quod contingit aliquando paucorum statum transmutari quando fit transmutatio a statu paucorum assueto ad alium magis communem et paucorum. Hoc autem contingit quando sunt pauci principantes et sint alii viri divites et insignes qui non participant principatibus. Videntes enim quod non attingunt ad principatum; reputant se contemptos; et ideo movent seditionem et reducunt illum paucorum statum ad communionem magis in quo plures divites quam prius principantur; sicut accidit in Elide civitate: respublica enim ipsorum regebatur per paucos. Cuius ratio poterat esse, quia illi qui erant principaliores in reipublicae regimine erant tantum nonaginta et principatus eorum perpetuus erat. Et iterum aliquo decedente alii habebant potestatem alium eligendi. Unde frequentius eligebant amicos et notos; sicut fiebat in republica Lacedaemoniorum, de qua dictum est in secundo huius, propter quod alii videntes se contemptos moverunt seditionem et mutaverunt rempublicam in magis communem statum paucorum.

11. Deinde cum dicit fit autem declarat quando fit magis transmutatio. Et primo declarat quod fit tempore belli. Secundo quod fit tempore pacis, ibi, in pace autem. In prima dicit, quod transmutatur paucorum status tempore belli et tempore pacis: et tempore belli propter hoc quod divites diffidunt de multitudine. Multitudo enim invidet divitibus, et reputat se contemni propter hoc quod non reputatur ab eis. Ipsi autem contempti odiunt eos. Unde rationabiliter hoc praesentientes diffidunt de eis: et tamen oportet quod ipsi militantes contra adversarios utantur multitudine habente potentiam. Cogitant etiam quod quemcumque multitudo elevaverit in principem sibi, dans potestatem eidem, ille principabitur: sicut accidit in Corintho quod multitudo insurrexit et assumpsit sibi unum tyrannum cui nomen erat Timophanes, et iste fuit princeps illorum. Si autem plures assumpserit, isti magis erunt domini et facilius maiorem habentes potestatem. Et quia divites timent ista, tradunt dominium reipublicae multitudini, ne totum amittant; propter enim bellum oportet eos uti multitudine: posset enim contingere quod adversarii praevalerent et quod amitterent possessiones suas.

12. Deinde cum dicit in pace declarat qualiter corrumpitur tempore pacis; et dicit, quod tempore pacis corrumpitur paucorum status propter diffidentiam divitum adinvicem: quia enim divites diffidunt de se invicem, muniunt se ponendo custodiam multam in munitionibus contra invicem; et tunc contingit quod populus gravatus propter dissensionem ipsorum insurgit contra ipsos; et contingit quod assumit unum et ille fit princeps et dominus divitum et populi, sicut in Larissa civitate accidit in principatu Alevadensium: et circa Abydum societatem in civitatibus, quarum una fuit eorum qui dicuntur Iphiadi dicti a loco illo vel regione, dissentientibus divitibus, insurrexit populus et fecit unum praesidem.

13. Deinde cum dicit fiunt autem ponit sextum modum. Et dicit, quod fiunt seditiones et transmutationes paucorum potentiae propter hoc quod illi qui principantur circumveniunt alios: cum enim populus videt se deceptum a divitibus, indignatur et movetur contra ipsos faciens seditionem; et contingit quod transmutet rempublicam illam. Similiter fit transmutatio propter dissensiones quae fiunt propter nuptias vel iudicia: propter dissensiones quidem quae in nuptiis fiunt, de quibus dictum est prius, quod cum quidam desponsasset quamdam nolens eam accipere ductus consilio cuiusdam, contingit quod seditio facta fuit. Similiter paucorum potentiam quae erat in Eretria civitate. Diagoras princeps equestrium dissolvit propter iniuriam sibi illatam circa nuptias. Similiter in civitate Heraclea facta fuit seditio propter sententiam datam a iudice contra quemdam. Similiter Thebis fuit seditio propter quoddam iudicium adulterii. Et quamvis isti iuste moverentur, tamen movebantur seditionaliter per seditionem faciendo violentiam, sicut et in Heraclea civitate quidam moti fuerunt contra quemdam cui nomen erat evectio. Et quamvis iuste moverentur, tamen seditionaliter movebantur. Similiter in Thebis civitate quidam moti fuerunt circa Archiam quemdam: contendebant enim cum inimicis, et volebant inimici ipsorum quod ligaretur in foro; et quamvis isti moverentur iuste, tamen movebantur seditionaliter.

14. Deinde cum dicit multae autem ponit septimum modum. Et dicit, quod aliquando corrumpitur status paucorum, quia valde dominativus est, et principantes domini: quia enim volunt uti subditis sicut servis, contingit eos contristari et insurgunt contra eos et assumentes sibi unum ex illis expellunt alios et corrumpunt paucorum potentiam, sicut corrupta fuit paucorum potentia quae fuit in Gnido et illa quae erat in Chio, quia principantes volebant uti eis sicut servis, propter quod insurrexerunt et mutaverunt rempublicam.

15. Deinde cum dicit fiunt autem declarat qualiter corrumpitur status paucorum per accidens. Et dicit, quod status paucorum et respublica transmutantur quandoque ab eventu, et secundum accidens. Et hoc contingit quando illi qui principantur principatu consiliativo vel iudicativo, secundum aliquam honorabilitatem determinatam principantur; puta cum determinatur quantitas divitiarum quam habentes licitum est attingere ad principatum. Contingit enim aliquando ubi determinata est et statuta honorabilitas secundum quam principantur et in statu paucorum pauci et in republica medii, postmodum multos vel omnes venire ad illam honorabilitatem, et hoc existente felicitate, vel propter pacem, vel propter aliam bonam fortunam, ita ut omnes digni sint omnibus principatibus. Omnibus autem principantibus fit status popularis; quare transmutatur status paucorum in popularem ab eventu. Similiter est de republica. Haec autem transmutatio quandoque fit paulatim et latenter, quandoque autem celeriter.

16. Deinde cum dicit oligarchiae quidem recapitulat; et dicit, quod propter istas causas quae dictae sunt, paucorum status transmutantur et sustinent seditiones. Ulterius dicit, quod status popularis transmutatur in statum paucorum, quandoque vero e contrario. Aliquando vero non est transmutatio reipublicae in aliam rempublicam secundum genus, sed secundum speciem aliam vel modum illius: velut quando status popularis in quo dominatur aliquis secundum leges transmutatur in illum in quo dominatur tota multitudo vel aliqui secundum sententias et voluntates, non secundum leges. Similiter se habet de paucorum potentia.