|
1. Postquam philosophus determinavit causas seditionis et
transmutationis status popularis et paucorum, nunc determinat causas
seditionis et transmutationis optimatum et reipublicae distinctae contra
alias. Et dividitur in duas. In prima facit quod dictum est. In
secunda concludit quiddam commune omnibus, ibi, solvuntur et cetera.
Adhuc prima in duas. In prima assignat causas huiusmodi
transmutationis. In secunda declarat propter quam causam quandoque
latent huiusmodi transmutationes, ibi, maxime autem latent et cetera.
Prima in duas: quia duo erant modi optimatum: unus simplex, alter
mixtus. Primo declarat causas et principia seditionis et
transmutationis simplicis status optimatum. Secundo mixti, et cum hoc
reipublicae, ibi, solvitur autem maxime et cetera. Prima in
quinque, secundum quod ponit quinque modos quibus fit seditio et
transmutatio simplicis status optimatum. Secunda ibi, aut quandoque
aliqui et cetera. Tertia ibi, aut quandoque virilis et cetera.
Quarta ibi, adhuc autem quandoque. Quinta ibi, adhuc si quis magnus
et cetera. In prima dicit, quod in statu optimatum fiunt seditiones,
quandoque quia pauci sunt honorati et principantes principatu: quod
quidem movebat seditionem, ut dictum est, in statu paucorum, quia
status optimatum aliqualiter est status paucorum. Est autem status
paucorum, quia in utraque pauci principantur: non tamen propter eamdem
dignitatem pauci sunt principantes in utraque. Quia in paucorum statu
propter hoc pauci sunt principantes: quia principantur propter
divitias, pauci autem sunt divites. In statu optimatum autem
principantur propter virtutem: pauci autem virtuosi sunt; ideo
utrobique pauci sunt principantes. Contingit autem maxime huiusmodi
fieri seditiones quando sunt multi astuti et quasi similes virtuosis:
quia enim astuti sunt, possunt invenire diversas vias ad malum finem,
propter quod sciunt et possunt movere seditiones; sicut accidit in
Lacedaemonia. Quidam enim dicti Partheniae, idest honesti, similes
existentes virtuosis propter apparentiam temperantiae, quia non
participabant principatu, procuraverunt seditionem: quod alii
advertentes, eos comprehendentes relegaverunt a civitate, mittentes
eos in coloniam Tarentum, et ibi inhabitarunt.
2. Deinde cum dicit aut quando ponit secundum modum; dicens, quod
aliquando contingit fieri seditionem, quando aliqui magni et non minus
virtuosi quam principantes inhonorantur a principantibus aliis
inhonorationibus non decentibus eos. Indignati enim movent
seditionem: sicut Lysander cum esset magnus et non minor quam alii
principantes, cum inhonoraretur a regnantibus, movit seditionem.
3. Deinde cum dicit adhuc quando ponit tertium modum. Et dicit,
quod iterum fit seditio in statu optimatum et transmutatio quando est
aliquis virilis et prudens, qui secundum suam aestimationem non
participat principatu. Talis enim reputans se contemptum, movet
seditionem; sicut Cynadon, qui cum esset subditus Agesilao, virilis
existens, ordinavit quod insurrectio fieret contra Spartiatas, et hoc
modo eos opprimere tentavit.
4. Deinde cum dicit adhuc quando ponit quartum modum; dicens, quod
aliquando fit seditio in statu optimatum quando aliqui sunt valde
pauperes, alii valde divites. Tunc enim contingit quod pauperes
invidentes divitibus movent seditionem contra illos; et hoc maxime fit
tempore belli; propter quod contingit fieri ut frequentius seditionem;
sicut accidit in Lacedaemonia sub bello contra Messenienses.
Pauperes enim tribulati, propter paupertatem ex bello contingentem
moverunt seditionem contra divites, et voluerunt regionem facere
aequalem. Hoc autem dicit esse manifestum ex dicto Tyrtaei poetae,
qui hoc dixit in poesi dicta bona divisio.
5. Deinde cum dicit adhuc si quis ponit quintum modum. Et dicit
quod si sit aliquis magnus, vel secundum genus, vel secundum
divitias, vel virtutem, et possit, et adhuc aptus sit fieri maior,
et non habeat monarchiam, movet seditionem. Cum enim iste sit magnus
et potens et reputet se maiorem aliis, si non principetur, reputat se
contemptum, et tunc movet seditionem, sicut accidit in Lacedaemonia.
Pausanias enim qui fuerat dux belli adversus Medos, et Hanno apud
Carthaginenses cum essent magni, et non principarentur, moverunt
seditionem.
6. Deinde cum dicit solvuntur autem determinat causas et principia
seditionis et transmutationis optimatum, reipublicae mixtae et cum hoc
reipublicae. Et dividitur in duas, secundum quod assignat duos
modos. Secunda ibi, adhuc autem et cetera. Prima in duas. In
prima tangit modum illum. In secunda ostendit in quam rempublicam
maxime fit huiusmodi transmutatio, ibi, totaliter autem et cetera.
Adhuc prima in duas. In prima tangit causam secundum quam habet fieri
seditio secundum istum modum. Secundo manifestat illam, ibi,
principium enim et cetera. In prima dicit, quod corrumpuntur
respublica et etiam optimatum status propter transgressionem iustitiae,
quae est in republica. Et ratio huius est, quia respublica salvatur
propter mutuam communicationem, secundum aliquam proportionem.
Huiusmodi autem communicatio secundum proportionem iustitia est: quare
respublica salvatur iustitia existente. Si ergo fiat transgressio,
corrumpitur.
7. Deinde cum dicit principium enim manifestat causam istam. Et
dicit, quod causa et principium quare fit transgressio iusti in
optimatum statum, et in rempublicam, est quia non bene mixtae sunt ex
illis, ex quibus natae sunt misceri; puta respublica non est bene
mixta ex potentia paucorum et populari ex quibus componitur. Optimatum
vero non est bene mixta ex praedictis, scilicet paucorum statu et
populari, et cum hoc ex virtute. Maxime autem declinant a iusto
quando non bene mixtae et proportionatae sunt quantum ad duo istorum.
Dico autem ista duo, paucorum et popularem: respublicae enim sunt
maxime ex istis duabus mixtae, similiter et multae optimatum. In hoc
enim differunt respublicae ab optimatum statu, quia respublicae sunt
mixtae tantum ex duobus praedictis, optimatum status autem ex eisdem,
et ex virtute, quamvis quaedam magis ex illis duobus. Et propter
hoc, quod respublica et optimatum gubernationes sunt mixtae ex istis,
et magis inclinantur ad unum quam ad aliud, manifestum quod quaedam
sunt mansivae magis quaedam minus. Illae enim quae melius mixtae
sunt, magis continuari possunt quam quae minus. Sicut enim in
naturalibus mixtum ex aliquibus, quanto melius mixtum est, tanto plus
conservatur in esse, et quanto peius mixtum est, et magis inclinatur
ad alterum miscibilium, tanto minus, sic est in rebuspublicis. Illae
enim quae bene mixtae sunt, mansivae sunt magis, et quae male,
minus. Illas autem respublicas quae declinant ad statum paucorum,
vocant aliqui optimatum statum, quia in utraque fit distributio
principatus secundum excellentiam et dignitatem aliquam virtutis et
nobilitatis, et quia in utrisque pauci principantur. Et ideo illae,
quae inclinant ad statum paucorum, dicuntur status optimatum, illae
respublicae quae declinant ad multitudinem, respublicae communi nomine
dicuntur. Ex quo manifestum est, quod respublica communi nomine
nominata securior est quam status paucorum, et quam status optimatum.
Et assignat duplicem rationem, una est, quia in republica multitudo
dominatur, sed in statu paucorum et optimatum, pauci: plus autem
potest multitudo quam pauci, et fortior est: et ideo magis possunt
conservari quam aliae. Alia ratio est, quia in republica magis fit
distributio bonorum et principatuum secundum aequalitatem quam in
aliis. In aliis enim fit distributio secundum excellentiam quamdam.
Homines autem communiter plus appetunt aequale; et ideo amant plus
homines communiter rempublicam quam alias: ex quo sequitur, quod plus
conservatur, et securior est quam aliae. Si autem aliqui abundent,
vel in divitiis, vel in aliis, si respublica ad excessum inclinet,
sicut status paucorum ad excessum divitiarum, et status optimatum
aliqui ad excessum generositatis, tunc sequentes motum istius excessus
faciliter iniuriabuntur, volentes superare alios; et tunc fit
transgressio iusti; quod erat probandum.
8. Deinde cum dicit totaliter autem ostendit, in quas respublicas
fit transmutatio earumdem magis. Et dividitur in duas. In prima
facit quod dictum est. In secunda manifestat dictum per exemplum,
ibi, accidit autem et cetera. In prima dicit, quod respublica
totaliter aliquando transmutatur in illam ad quam declinat magis,
utrisque augentibus quod suum est; hoc est, impetu volentium
transmutare rempublicam augente inclinationem reipublicae et
inclinatione reipublicae augente impetum volentium transmutare. Sicut
respublica declinat ad statum popularem, et quandoque in illum
transmutatur. Similiter status optimatum ad paucorum statum declinat,
et in illum transmutatur. Si enim in statu optimatum mixto divites
excedant, et fiat distributio secundum excellentiam divitiarum, fit
status paucorum. Quandoque vero transmutatur in contrarium; sicut
status optimatum ad popularem, et respublica ad statum paucorum. Cum
enim status optimatum declinet ad statum paucorum, si divites
excedant, tunc pauperes videntes se gravatos, et iniusta sustinentes,
insurgunt contra eosdem, et transmutant statum optimatum in popularem
trahentes ad se. Similiter respublica transmutatur in statum
paucorum, quandoque vero in statum popularem. Sola enim illa bene
mansiva est, in qua observatur aequale secundum dignitatem, et
traditur unicuique quod suum est. Si igitur in republica communi
nomine dicta, plus attribuatur pauperibus quam divitibus, et divitibus
non attribuatur secundum suam dignitatem, insurgunt divites contra
rempublicam, et transmutant eam in statum paucorum.
9. Deinde cum dicit accidit autem manifestat quoddam dictum per
exemplum, quod scilicet respublica transeat ad rempublicam ad quam
declinat. Et dicit, quod illud quod dictum est accidit in Thuriis
civitate. In illa enim fiebat distributio principatus secundum quamdam
honorabilitatem generis vel divitiarum magnam, ita quod pauci
attingebant ad ipsum, et postmodum contigit quod mutata fuit, et
plures erant principantes, et quod non fiebat distributio principatus
secundum tantum honorabilitatem, et secundum minorem. Cum insignes et
divites principarentur, respublica erat magis paucorum, et ideo
poterat facere excessum. Postmodum cum populus esset exercitatus in
bello, factus fuit potentior et valentior, et insurrexit contra illos
insignes et principantes, et maiores habens divitias, et compellens
eos dimittere regionem, mutavit rempublicam in statum popularem.
10. Deinde cum dicit adhuc quia ponit secundum modum seditionis et
transmutationis status optimatum. Et primo ponit illum modum.
Secundo manifestat per quoddam exemplum, ibi, propter quod et
Locrorum et cetera. In prima dicit, quod iterum fit seditio et
transmutatio in statu optimatum, quia omnis status optimatum mixtus,
magis est status paucorum; et ideo divites plus habent de bonis
communibus quam pauperes. Causa autem quare in statu optimatum plus
attribuatur divitibus, est, quia in statu optimatum distributio
bonorum, secundum dignitatem virtutis fit; ita quod qui plus
participant virtute plus recipiunt de bonis communibus. Sed divites
plus attingunt ad virtutem, vel videntur attingere, quam pauperes.
Habent enim illud per cuius defectum egeni iniuriantur, scilicet
divitias. Et ideo in statu optimatum plus recipiunt divites quam
pauperes. Sicut accidit in Lacedaemonia. In illa enim civitate
pauci fuerunt divites et habentes substantias et attingentes ad
principatum. In republica etiam illa licet facere insignibus quicquid
volunt, et curare de quocumque voluerunt. Ex hoc enim quod egeni
vident divites plus recipere de bonis communibus quam ipsi recipiunt,
invident, et contristantur, et insurgunt contra eos; et contingit
quod mutent rempublicam, et sic status optimatum mixtus mutatur in
statum popularem.
11. Deinde cum dicit propter quod manifestat per quoddam exemplum.
Et dicit quod propter hoc contigit quod civitas Locrorum destructa
fuit. In civitate enim ipsorum divites plus recipiebant quam
pauperes, et ex hoc mota fuit seditio in civitate, et insurrexit
multitudo contra divites, et assumens sibi in principem Dionysium
transmutavit statum optimatum. Postmodum ille tyrannizavit, ex quo
civitas illa destructa fuit. Hoc autem non contingeret in statu
populari et optimatum bene mixto. Quare manifestum est quod status
optimatum mixtus ex hoc corrumpitur quod divites plus recipiunt quam
pauperes.
12. Deinde cum dicit maxime autem declarat propter quam causam
latent transmutationes status optimatum et reipublicae. Et primo ponit
rationes. Secundo manifestat per exemplum, ibi, accidit autem hoc.
In prima dicit, quod transmutationes status optimatum, vel ipsi
status optimatum cum transmutantur maxime latent, quia paulatim et
secundum modica corrumpitur; quod fuit dictum prius, ubi dictum fuit
de causa transmutationis cuiuslibet reipublicae universaliter.
Transgressio enim eius quod est modicum causa est transmutationis;
quia quando fit transgressio secundum modicum ad eo quod exigitur ad
rempublicam, quia modicum est, non curatur. Item cum transgressio
secundum aliud modicum fit, negligitur. Sic autem procedendo paulatim
permittitur maiores motus negligendo quousque moveant totam
rempublicam. Sicut enim videmus in actibus moralibus quod unus actus
inclinat ad consimilem actum, et exercitium inducit inclinationem ad
consimiles actus, sic est in rebuspublicis quod quando praetermittitur
illud quod est necessarium ad rempublicam, iste defectus inclinat ad
consimilem actum. Et sic tamdem per processum continuum inducitur
tanta inclinatio ad contrarium reipublicae, quod corrumpitur. Quia
igitur secundum modica fit ista corruptio et paulatim, non apparet.
13. Deinde cum dicit accidit autem manifestat quod dictum est per
exemplum. Et dicit, quod respublica Thuriorum per hunc modum
destructa fuit, paulatim scilicet et secundum modica. Nam cum ibi
esset lex quod nullus posset tenere praeturam nisi per quinque annos,
contigit quod quidam facti fuerunt bellicosi et fortes et benivoli
multitudini deputatae ad custodiam: contemnentes autem utilitates
civitatis et credentes quod possent cum multitudine obtinere quod
volebant, conati sunt destruere istam legem et suaserunt multitudini
quod iidem possent tenere ducatum exercitus per totam vitam.
Consiliarii autem principantes habentes potestatem super institutione
legum et destructione cum moverentur ad contradicendum, finaliter tamen
persuasi sunt istud concedere, et consideraverunt quod circa alias
partes reipublicae de cetero nihil immutarent. Postmodum conati isti
fuerunt destruere aliam legem, et persuaserunt multitudini cui erant
benevoli. Cum autem principantes vellent resistere, non potuerunt,
immo totus ordo reipublicae paulatim et secundum modica corruptus est et
transmutatus in potentatum paucorum et dominium eorum qui conati fuerunt
insolescere a republica inexistente prius et destruere ipsam.
14. Deinde cum dicit omnes autem concludit quiddam universale
quantum ad omnes respublicas. Et dicit, quod omnes respublicae
corrumpuntur vel ex seipsis propter dissensionem civium, vel ab aliqua
causa extrinseca. Quando enim est respublica contraria extra vel prope
civitatem vel longe, quae potentiam habet supra civitatem illam,
corrumpit istam propter contrarietatem. Unum enim contrarium natum est
dissolvere aliud. Sicut accidit apud Athenienses et Lacedaemonios.
Cum enim Athenienses haberent rempublicam popularem, ubique
destruebant statum paucorum, et mutabant in statum popularem. Et
Lacedaemonii cum statum paucorum haberent, ubique corrumpebant statum
popularem, et mutabant in statum paucorum. Et tunc recapitulat
dicens, quod unde fiunt transmutationes et corruptiones rerumpublicarum
fere dictum est.
|
|