Lectio 7

1. Postquam philosophus declaravit causas et principia corruptionis et transmutationis rerumpublicarum et in universali, et in particulari, determinat in universali et in particulari causas et elementa per quae salvantur. Et primo dat intentum suum. Secundo prosequitur, ibi, primo quidem igitur et cetera. Est autem intelligendum, quod in dando elementa, per quae salvantur respublicae, non procedit sicut processit superius in dando causas destructionis earum: quia superius primo dedit causas corruptionis et transmutationis rerumpublicarum in universali, secundo in particulari secundum unamquamque rempublicam divisim. Sed hic sic non facit: sed simul dat elementa per quae salvatur unaquaeque respublica in generali et in particulari. Dans igitur intentionem suam dicit, quod postquam determinatum est de causis et principiis transmutationis uniuscuiusque reipublicae in universali et particulari, consequenter determinandum est de salvatione uniuscuiusque reipublicae, determinando quae sunt elementa, et in universali et in particulari, per quae salvantur.

2. Deinde cum dicit primo quidem prosequitur. Et dividitur in duas. In prima ostendit unde possunt accipi elementa per quae salvantur respublicae. Secundo accipit ipsa, ibi, in bene autem temperatis et cetera. In prima dicit, quod primo istud manifestum est, quod si habemus, quae sunt causae et principia per quae corrumpuntur respublicae, habemus quae sunt causae et principia per quae salvantur. Et ratio huius est, quia contrariorum contraria sunt principia. Sed corruptio et salvatio sunt contraria; ergo habent contraria principia. Si ergo habemus quae sunt principia transmutationis et corruptionis rerumpublicarum habemus quae sunt principia salvationis, quoniam contraria.

3. Deinde cum dicit in bene autem accipit huiusmodi principia. Et est intelligendum, quod respublica potest corrumpi vel destrui corruptione propinqua, vel remota. Et secundum hoc dividitur in duas. In prima dat elementa quae praeservant rempublicam a corruptione remota magis. Secundo dat elementa quae praeservant eam a corruptione propinqua magis, ibi, salvantur autem et cetera. Circa primam intelligendum, quod respublica potest corrumpi corruptione remota tripliciter. Primo propter negligentiam eius quod parvum est. Secundo propter persuasionem adulatorum. Tertio propter malum modum ordinis reipublicae. Et secundum hoc dividitur pars ista in tres. In prima dat elementa per quae salvatur a corruptione quae est per negligentiam eius quod est parvum. Secundo illa per quae salvatur a corruptione quae est per adulationem. Tertio illa per quae salvatur ab ea quae est propter malum ordinem. Et incipit secunda ibi, deinde non credere et cetera. Tertia ibi, adhuc autem videre et cetera. In prima dicit, quod in omnibus rebuspublicis bene mixtis hoc oportet observari, quod non fiat transgressio in aliquo; et maxime quod non fiat secundum hoc quod est modicum. Aliquando enim contingit, quod subintrat talis seditio, quae fit secundum modica, et latet propter eius paucitatem, vel non curatur. Et si negliguntur huiusmodi praevaricationes, facient unam magnam praevaricationem, quae corrumpet rempublicam. Sicut enim parvae expensae frequenter factae corrumpunt totam substantiam alicuius, sic parvae et modicae praevaricationes frequenter factae corrumpunt totam rempublicam. Huiusmodi autem corruptio latet saepe, quia non fit simul et secundum magna, sed fit paulatim et secundum modica. Mens enim quandoque paralogizatur, huiusmodi enim parvae praevaricationes paralogizantur ipsam, sicut quaedam oratio sophistica. Arguit enim sic penes seipsum. Si unaquaque praevaricatio parva est, et omnes parvae sunt: sed istud verum est uno modo, alio modo non est verum: quia totum et omnia simul sumpta, non sunt parva, sed divisim sumpta parva sunt. Dicendum est igitur, quod ly omnes potest teneri collective vel divisive: si divisive, vera est: omnes enim praevaricationes divisim sumptae parvae sunt: si collective, falsum est; omnes enim coniunctae non sunt parvum quid, sed magnum. Et tunc concludit quod unum elementum est, ut caveatur ne fiat aliqua transgressio vel praevaricatio.

4. Deinde cum dicit deinde non ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit per persuasionem adulatorum. Adulatores enim suadent multitudini quae placent illi; et non suadent propter bonum multitudinis, sed propter bonum suum. Unde contingit quod talia quandoque suadent ex quibus corrumpitur respublica; et ideo dicit philosophus, quod deinde cavendum est ne aliquis credat adulatoribus qui coniungunt se multitudini gratia sophismatis, hoc est ut decipiant. Quod autem istis non sit credendum, apparet, nam ex operibus possunt argui. Secundum autem quod dicit philosophus decimo Ethicorum, de his quae sunt in passionibus et actionibus sermones minus sunt credibiles operibus. Et ideo si suadeant aliquid et faciunt contrarium, magis credendum est operibus ipsorum quam persuasionibus. Quae autem et qualia sunt per quae apparenter adulatores decipiunt, dictum est prius.

5. Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertium elementum quod praeservat a corruptione quae est propter inordinationem vel in seipsis, vel in aliis. Et primo proponit quoddam manifestum contingens in multis. Secundo ex illo concludit elementum suum, ibi, propter quod si plures et cetera. In prima dicit, quod iterum manifestum est et potest videri quod quaedam respublicae mansivae sunt, non quia sint recte ordinatae, sicut status optimatum simplex; sed quia principantes bene utuntur, et his quae sunt in republica, et his quae sunt extra. His autem quae sunt sub republica, non faciendo iniustitiam contra illos qui sunt extra rempublicam et in vocando ad rempublicam eos qui sunt principaliores et meliores in multitudine, et non faciendo iniuriam quae est per dehonorationem his qui sunt ambitiosi honoris; vocando etiam populares ad officia et actus, in quibus possint lucrari; et in bene se habendo adinvicem et populariter, ita quod principantes aequaliter inter se recipiunt. Sicut enim populares quaerunt quod aequale et iustum est in republica illa, sic non solum iustum, sed expediens est, principantes in statu paucorum aequaliter recipere; et quando ista contingunt, dato quod respublica non sit recte ordinata, mansiva est multum.

6. Deinde cum dicit propter quod concludit elementum suum. Et dicit, quod propter hoc, quod similes debent aequaliter recipere, si plures sint similes et aequales in republica, plura sunt introducenda, quae in statu populari statuta sunt et ordinata. Verbi gratia, lege statutum est in statu populari, quod principatus sint breves, puta sex mensium, vel alicuius parvi temporis, et non amplioris: et istud accipiendum est, si sint plures similes in republica. Et rationem eius duplicem assignat. Prima est, quod ubi sunt similes, oportet aequaliter recipere; ergo ut omnes possint attingere ad principatum, oportet accipere legem illam: sic enim omnes poterunt attingere ad principatum; quia ex quo non durabit principatus nisi per sex menses, multi poterunt succedere in eo. Hoc autem quod similes aequaliter recipiunt, populare est; et ideo in republica in qua sunt plures similes, aliqua popularia ordinanda sunt: propter quod in talibus, in quibus sunt multi similes, fiunt duces populi, sicut dictum est prius. Alia ratio est, quia si statuatur quod principatus non duret nisi per sex menses, tunc status paucorum et optimatum minus incident in potentiam, idest in aliam speciem status paucorum, in quo valde pauci principantur, divites valde, et non secundum legem. Et ratio est, quia non est facile aliquem consimiliter malignari in pauco tempore et in multo, quoniam in statu paucorum et populi, propter hoc fiunt tyrannides. Quia aut in utraque assumuntur illi qui excellunt alios tyrannizantes; sicut in statu populari, duces populi; in statu paucorum, potentes valde: aut quia illi, qui habent principatus excellentes, multo tempore principantur.

7. Deinde cum dicit salvantur autem ponit principia per quae salvantur respublicae a corruptione propinqua. Et primo ponit unum commune. Secundo ponit plura specialia, ibi, adhuc insignium contentiones et cetera. In prima dicit, quod non solum salvantur respublicae quia sunt remotae a principiis corrumpentibus ipsas; sed etiam quandoque salvantur, quia sunt prope; et hoc, quia qui timent de transmutatione reipublicae tenent eam quantum possunt. Et ideo principantes qui curam habent de republica oportet ordinare et praeparare timores, ut possint conservare rempublicam et nihil corrumpatur eorum quae ad rempublicam ordinantur: sicut debent ordinare propter conservationem reipublicae ut civitas custodiatur de nocte, et praefingere quod illud quod longe est, sit prope, ut quod inimici sint prope; et debet praecipere quod sint parati ad arma; quia cives et etiam populares videntes talia timebunt, et observabunt melius rempublicam.

8. Deinde cum dicit adhuc insignium ponit documenta specialia. Et est intelligendum quod respublica corrumpitur aliquando propter honores, vel inhonorationes, aliquando propter insolentias civium, aliquando propter lucrum vel damnum, aliquando propter impotentiam, aliquando corrumpitur propter ineruditionem et inassuefactionem. Et secundum hoc ista pars dividitur in quinque. In prima ponit documenta quae praeservant a corruptione quae fit propter honores vel inhonorationes. In secunda ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter insolentias civium, ibi, quoniam autem et propter proprias. In tertia ponit documentum per quod praeservatur respublica a corruptione quae fit propter damnum et lucrum, ibi, maximum autem. In quarta ponit documentum quod praeservat a corruptione quae est propter impotentia, ibi, et quod saepe dictum est. Quinto ponit documentum quod praeservat a corruptione quae accidit propter ineruditionem et inassuefactionem, ibi, et maxime quidem tentare. Prima in tres: quia respublica potest tripliciter corrumpi propter honores et inhonorationes. Primo propter contentionem eorum qui sunt honorabiles in civitate. Secundo propter distributionem honorum. Tertio propter intentum honoris praeter proportionem. Et secundum hoc dividitur in tres. In prima ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter contentionem eorum qui sunt honorabiles in civitate. Secundo ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter distributionem honorum, ibi, ad eam autem. Tertio ponit documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter incrementum honoris praeter proportionem, ibi, commune. In prima dicit quod cum respublica aliquando corrumpatur propter contentionem insignium, et eorum qui sunt honorabiles, cavendum est per leges et per alia statuta ne accidant tales contentiones; et si acciderint, curandum est qualiter possint sedari. Similiter cavendum est, quod illi qui non sunt in contentione, non ponantur in ipsa. Ista enim est principium multorum magnorum malorum. Ad civem autem pertinet cognoscere malum in principio, non ad quemcumque alium: et ideo in principio cives debent obviare huic contentioni: quia secundum quod dictum est superius, contentiones divitum valde de facili invalescunt.

9. Deinde cum dicit ad eam autem ponit secundum documentum quod praeservat a corruptione quae fit propter distributionem honorum: et dividitur in duas. In prima ponit elementum. In secunda tangit inconveniens quod accidit propter defectum huius, ex quo apparet ratio dicti, ibi, in oligarchiis enim. In prima intelligendum, quod respublica omnis in principio instituta fuit in aliquo ordine, ut quod principatus duret per annum vel biennium, et quod habentes tantas divitias, vel tantum honorati, attingant ad principatum, vel aliud huiusmodi. Contingit autem recedere ab isto ordine vel secundum excessum, vel secundum defectum: remanente tamen illa republica. Dicit igitur quod, cum in republica aliquando fiat transmutatio propter honorabilitatem, sicut in statu paucorum et republica secundum intentionem et remissionem, et hoc manente eadem republica, expedit considerare ordinem, qui nunc est in civitate, conferendo ad statum in quo respublica fuit instituta a principio: puta si in aliqua fuit institutum in principio, quod principatus duraret per annum, considerare ad istud tempus; in maioribus autem ad triennium vel ad quinque annos. Et tunc considerandum est, si excessus ab illo quod fuit a principio institutus sit multiplex, et si defectus sit submultiplex. Et si quidem recessus sit multiplex, remittendus est: et si sit defectus, intendendus est secundum proportionem debitam secundum primam institutionem, lege posita quod liceat intendere et remittere honorabilitates quando videbitur faciendum.

10. Deinde cum dicit in oligarchiis ostendit inconveniens quod accidit propter defectum huiusmodi. Et dicit quod ubi ita fiat sicut dictum est in statu paucorum et respublica, continget rempublicam transmutari in paucorum potentiam; et paucorum potentiam magis remissam in speciem illam quae dicitur potentatus, in qua principantur valde divites et secundum sententias proprias, non secundum legem quae pessima est: et hoc, si fiat excessus secundum superabundantiam; si autem fiat remissio, ex republica fiet status popularis; ex paucorum vero, respublica vel popularis status.

11. Deinde cum dicit commune autem ponit elementum quod praeservat a corruptione quae est propter incrementum honoris praeter proportionem: et dividitur in duas. In prima ponit documentum. In secunda adiungit aliud secundum documentum, quod praeservat a corruptione quae est propter excessum potentiae, ibi, et maxime quidem. In prima dicit quod istud est commune in statu populari et paucorum, et universaliter in omni republica ad salvationem, quod non permittatur aliquis crescere secundum aliquam dignitatem praeter proportionem vel dignitatem; sed dandi sunt parvi honores secundum multum temporis magis, quam magni valde et secundum breve tempus. Et ratio huius est: quia civitates propter huiusmodi excellentias praeter proportionem, corrumpuntur. Iterum non omnes possunt ferre bonam fortunam: hoc enim est virtuosi: sicut enim dicit philosophus in quarto Ethicorum, sine virtute non est facile ferre moderate bonas fortunas. Et ideo si dentur alicui non virtuoso honores praeter proportionem ad alios, et ad dignitatem ipsius, gravabit eos, et destruet civitatem. Si autem non fiat ita semper, sed dentur alicui a casu, vel propter aliquam causam tales honores, et simul non simul auferendi sunt omnes: sed paulatim, et secundum modica: paulatim enim adimentes nihil videbitur sibi adimere; modica enim parum reputantur.

12. Deinde cum dicit et maxime ponit documentum, quod praeservat a corruptione, quae est propter excessum potentiae, propter similitudinem ad praecedens. Et dicit, quod maxime ordinandum est a legibus, vel alio quocumque convenienti, quod nullus fiat multum excellens praeter proportionem in potentia, nec amicorum, nec pecuniarum: tales enim potentiae de facili, sicut dictum est in tertio huius, possent corrumpere civitatem: si autem non sic ordinetur semper, sed contingat aliquem vel aliquos excedere alios in potentia, tunc ordinandum est, quod habeat mansionem divisam a civitate, quia tunc minus poterit gravare civitatem.

13. Deinde cum dicit quoniam autem tangit documentum, quod praeservat a corruptione, quae fit propter insolentias civitatis. Et quia exultatio et elatio propinquae sunt insolentiae, quae est ab elatione, adiungit elementum contra exultationem et elationem, ibi, et quod iucundum. In prima intelligendum est, quod vita uno modo dicitur anima, quae est principium operationis, secundum quod dicimus, anima et vita sunt idem: alio modo dicitur vita operatio, cuius anima est per se principium. Tertio modo dicitur conversatio in qua aliquis assuetus est, et quae delectat ipsum: et sic accipit hic philosophus vitam: et dicit, cum cives insolescant et declinent a republica propter proprias vitas, oportet ordinare quemdam principatum, qui consideret quis insolenter vivit in civitate, et nocivus est ad rempublicam; sicut sunt illi, qui multum expendunt in civitate et nescitur unde habeant: ut puta in statu populari, qui nocui sint: similiter etiam in statu paucorum, et sic de aliis rebuspublicis. Si enim tales dimittantur, erit detrimentum civitatis. Cum enim nimis expendant cum substantia eorum finita sit, oportebit eos iniuriari et accipere ab aliis.

14. Deinde cum dicit et quod adiungit aliud documentum contra exultationem et elationem. Et dicit, quod cum per exultationem et elationem accidant dissensiones in civitate, et insolentiae, diligenti remedio providendum divisim, et sigillatim observandum est. Si enim dimittantur qualitercumque se habere, ut voluerint, in huiusmodi ludis et exultationibus, fient ad reipublicae bonum cives insolentes, et bona sua expendent secundum quod non oportet. Unde accidet, quod oportebit accipere undecumque: et propter hoc cavendum est qualiter fiant. Est autem remedium ad hoc, quod semper in huiusmodi actionibus et elationibus accipiantur partes oppositae, et virtuosi ponantur cum multitudine, ut per virtutem multitudinis excessus reprimatur. Similiter ponendi sunt pauperes cum divitibus, ut excessus eorum adinvicem reprimatur. Et si multitudo misceatur cum divitibus, adiungendi sunt medii. Et si una pars vellet excedere, alia pars cum mediis reprimet eam: per hoc enim destruuntur seditiones, quae fiunt propter inaequalitatem: quia si divites velint excedere, egeni turbantur contristantes, et seditionem procurant; per medios autem istud saepe sedatur.

15. Deinde cum dicit maximum autem tangit elementum quod praeservat a corruptione quae est propter damnum et lucrum; et dividitur in duas partes. In prima ponit elementa specialia praeservantia a corruptione, quae est propter damnum et lucrum. In secunda ponit documentum magis generale, ibi, simpliciter autem quaecumque in legibus et cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est. In secunda ostendit quod exiguntur ad perfectionem principatus ratione cuiusdam dicti, ibi, tria autem quaedam oportet. Prima in duas. In prima ponit elementum generale quantum ad omnes respublicas. In secunda ponit elementa particularia quantum ad quasdam determinate, ibi, oportet autem in democratiis. Prima in duas. In prima ponit documentum. In secunda manifestat, ibi, hoc autem maxime in oligarchiis et cetera. In prima dicit, quod documentum maximum in omni republica ad salvandum ipsam est ordinare et videre, ne principatus sit lucrativus: quod potest exponi dupliciter. Uno modo, quod principatus non vendatur; quia si venderetur, tunc qui plus haberet in pecuniis, plus haberet de principatu, quod est inconveniens. Alio modo potest sic exponi, quod principatus non sit lucrativus, hoc est quod principans ex principatu non lucretur.

16. Deinde cum dicit hoc autem manifestat ex utilitate quae sequitur in paucorum et populari statu. Et ideo primo ostendit quod huiusmodi documentum sit utile. Secundo qualiter potest fieri quod principatus non sit lucrativus, ibi, et ubi non furentur. Prima in duas. Primo manifestat ex utilitate quae sequitur in paucorum statu. Secundo ex utilitate quae sequitur in populari et optimatum statu, ibi, singulariter autem est. In prima dicit, quod istud documentum maxime expedit in paucorum statu; quia si divites principantur, et nihil lucrentur propter principatum, tunc populares si excludantur a principatu, non indignabuntur nec tristabuntur, immo gaudebunt si permittantur vacare circa propria negotia. Si autem credant quod ex principatu lucrentur aliqua furantes bona, tristabuntur propter duo. Primo, quia non participabunt principatu, et tunc reputabunt se inhonoratos. Secundo, quia non habebunt lucrum sicut alii, et tunc movebunt seditiones contra divites. Quare manifestum est, quod expedit multum in paucorum statu ordinare principantes ex principatu nihil lucrari.

17. Deinde cum dicit singulariter autem manifestat ex utilitate quae sequitur in optimatum et populari statu: et dividitur in duas secundum duas utilitates quas ponit. Secunda ibi, quare accidit et cetera. In prima dicit, quod si istud statuatur, scilicet quod principantes nihil lucrentur ex principatu, contingit eamdem rempublicam simul esse optimatum et popularem: si enim hoc statutum fuerit, et insignes et divites et populares habebunt ea quae volunt habere: hoc autem pertinet ad popularem statum, scilicet quod omnibus liceat principari. Quod autem insignes principentur, pertinet ad optimatum statum. Ista autem contingent si nihil lucrentur ex principatu: quia pauperibus licebit principari: sed nolunt eo quod non est lucrum: sed magis volunt vacare circa propria negotia. Sed divites poterunt principari, quia non indigent bonis communibus, nec propter curam propriam poterunt impediri. Quare manifestum est, quod utrique habebunt quae volunt: his autem sic se habentibus, bene simul salvantur popularis et optimatum status. Quare manifestum est, quod expedit ordinare, quod principantes nihil lucrentur ex principatu.

18. Deinde cum dicit quare accidet ponit secundam utilitatem. Et dicit, quod si ita ordinetur quod nihil lucrentur divites ex principatu, accidet, quod egeni erunt divites, quia poterunt curare de propriis. Insignes autem non subiicientur deterioribus. Hoc autem maxime appetunt isti, scilicet non subiici, illi vero divites fieri: quare erit pax et concordia in civitate: haec autem sunt causa salutis civitatis: quare manifestum est, quod expedit sic ordinari, quod nihil lucrentur ex ipso principatu.

19. Deinde cum dicit et ubi non declarat qualiter contingit fieri principatus non lucrativos, per duo documenta. Et dicit quod ne principantes furentur bona communia, ordinandum est, quod communis pecunia tradatur in praesentia omnium civium, et quod habeantur rescripta, sive literae super his quae reponentur apud societates, vel contubernia, vel aliquas tribus: sic enim non poterunt furari de bonis communibus. Secundum documentum est, quod loco lucri ordinentur honores qui fiant eis, et reverentiae: puta si veniat ad civitatem, quod recipiatur cum magna reverentia et solemnitate: et alia huiusmodi: sic enim minus appetent bona communia.

20. Deinde cum dicit oportet autem ponit elementa particularia, per quae salvantur popularis et paucorum status a corruptione quae est a divitibus et propter damnum. Et primo ponit illa documenta. Secundo declarat quod expedit utrisque, scilicet populari et paucorum statui, ibi, expedit autem. Prima in duas. Primo ponit documentum quantum ad popularem statum. Secundo quantum ad paucorum, ibi, in oligarchia autem. In prima dicit, quod ut salvetur popularis status, oportet non solum quod possessiones non sint aequales, sed plus habeant divites quam pauperes: immo etiam de fructibus oportet quod non sint aequales, sed quod plus participent divites; quia aliter divites movebunt seditionem, et contingere poterit quod corrumpetur respublica: quod patet in quibusdam rebuspublicis. Sed istud magis est ordinandum quod nullus faciat expensas et oblationes sumptuosas et non utiles, puta choreas et ludos, et aliae tales expensae debent prohiberi in civitate et consimiles, quia non sunt utiles, immo sunt nocivae.

21. Deinde cum dicit in oligarchia ponit documentum quantum ad paucorum statum: et ostendit quid oportet facere ne pauperes moveantur contra divites. Et dicit, quod in paucorum statu oportet principantes habere multam curam de pauperibus, et est expediens ut dentur eis principatus, ex quibus possint aliqua habere. Et si aliquis dives iniuriatus fuerit alicui pauperi, magis puniatur quam si alicui diviti: sic enim non facient pauperes seditiones contra divites. Iterum oportet ordinare, quod haereditates perpetuo distribuantur, et secundum genus, non secundum dominationem, et ad tempus. Et oportet ordinare, quod unus non habeat plures haereditates quam unam. Et ratio huius est, quia sic possessiones erunt magis aequales (quod appetunt populares) et plures pauperes poterunt ad abundantiam necessariorum pertingere; et si sic fiat, salvabitur magis paucorum status.

22. Deinde cum dicit expedit autem ostendit quid expedit communiter in utraque republica: et dicit, quod hoc expedit in populari et paucorum statu, quod si bona aliquorum per sententiam alicuius magistratus in communi distribui debent, distribuantur illa plus illis qui non attingunt ad rempublicam; in populari statu quidem divitibus, in paucorum vero statu pauperibus. Verumtamen si magistratus sint in quibus sit plurimum auctoritatis, non debent distribui illis qui non attingunt ad principatum in populari statu, scilicet divitibus; sed debent attribui divitibus in paucorum, multitudini in populari. Sed in omnibus aliis istud habet veritatem, quod quae veniunt ad commune, debent distribui his qui attingunt ad rempublicam: sic enim optime salvabitur utraque respublica.

23. Deinde cum dicit tria autem declarat quae requiruntur ad perfectionem principantis in principali principatu. Et primo facit hoc. Secundo movet quasdam dubitationes, ibi, habet autem dubitationem. In prima dicit, quod debentem perfecte principari principali principatu, tria oportet habere. Primum est amor principatus: oportet enim, si perfecte debeat principari, quod diligat principatum. Et ratio huius est, quia perfecte principans debet habere prudentiam; quia prudentia est recta ratio agibilium. Princeps autem cum habet regere alios, oportet quod habeat rectam rationem de agibilibus. Quare oportet quod habeat prudentiam perfectam. Sed prudentiam non potest habere, nisi habeat appetitum rectum ad finem; hoc autem non potest esse, nisi diligat finem, et ea quae sunt ad finem, secundum quod huiusmodi principatus principium est eorum quae ordinantur ad finem reipublicae. Quare manifestum est, quod bene principantem oportet habere amorem ad principatum et rempublicam. Secundo oportet, quod habeat potentiam respectu operum principantis, quae maxima sunt. Et hoc patet: princeps enim habet dirigere in finem reipublicae subditos. Inter autem subditos, quidam aut bene persuasibiles ratione; et quantum ad tales non est opus coactione: alii autem sunt, quibus non de facili suadetur a ratione, sed sunt inobedientes et insolentes; et pro talibus indiget potentia coactiva: coercere autem et punire non potest, nisi habeat potentiam: quare manifestum est, quod oportet quod habeat potentiam. Tertio oportet quod habeat virtutem: et hoc apparet ex dictis: oportet enim principantem habere prudentiam: hoc autem non est, nisi habeat appetitum rectum. Sed rectitudo appetitus est per virtutem moralem. Quare oportet, quod habeat virtutem et iustitiam secundum quamlibet rempublicam. In qualibet enim republica intenditur aequale secundum aliquam dignitatem propriam ei: et ideo in unaquaque republica oportet esse iustitiam secundum illam rempublicam. Et dico secundum illam rempublicam: quia non est eadem iustitia secundum unamquamque. Et hoc apparet: ratio enim habitus ex obiecto sumitur: obiectum vero iustitiae iustum est: ergo ratio iustitiae sumitur ex ratione iusti. Sed iustum non est idem secundum unamquamque politiam, sed sunt diversae differentiae eius: ergo iustitia non erit eadem secundum unamquamque rempublicam, sed erunt diversae differentiae illius.

24. Deinde cum dicit habet autem movet dubitationes; et dividitur in duas, secundum quod movet duas. Secunda ibi, dubitabit autem utique et cetera. Prima in duas. In prima movet dubitationem. In secunda solvit, ibi, videtur autem oportere et cetera. In prima dicit, quod dubitationem habet, si unus et idem non habeat ista omnia; sed unus habeat unum tantum, alius aliud; cui attribuetur principatus? Verbi gratia si sit unus qui habeat potentiam militarem, sed sit sine virtute, nequam et reipublicae inimicus; alius autem qui sit virtuosus, et diligat rempublicam: impotens autem, cui attribuetur principatus? Utrum ei qui habet potentiam militarem, sed est sine virtute et nequitiosus, et non diligat principatum; aut ei qui virtutem habet et diligit principatum, sed non est militaris?

25. Deinde cum dicit videtur autem solvit istam dubitationem; et dicit, quod in electione principis oportet considerare ad duo: scilicet ad illud quo plus possunt cives attingere ad finem principatus, et ad illud quo minus. Et ratio huius est, quia principatus rationem sumit ex fine; et ea quae sunt ad finem rationem sumunt ex fine. Et ideo ille est assumendus in principem, qui habet illud secundum quod possunt magis pertingere ad finem reipublicae. Et propter hoc in militia sive ducatu exercitus magis considerandum est ad experientiam quam ad virtutem. Quia per experientiam in armis, possunt magis pertingere ad finem reipublicae quam per virtutem. Virtuosi autem minus experti sunt, ut frequenter, in talibus, sunt tamen meliores multum. Et ideo ad talem principatum magis debet eligi ille qui habet experientiam cum sola prudentia imperfecta, quam ille qui habet virtutem perfectam et non habet experientiam. Sed in custodia sive in regimine civitatis et in administratione aerarii, debet eligi ille qui habet virtutem; quia in tali principatu requiritur magis virtus quam experientia quam multi habent. Scientia autem est communis omnibus: oportet enim quod habeant scientiam principes et in ducatu exercitus, et in regimine civitatis: aliter enim non possunt dirigere in finem intentum ea quae sunt ad finem.

26. Deinde cum dicit dubitabit autem movet secundam dubitationem. Et primo movet eam. Secundo solvit, ibi, aut quia et cetera. In prima dicit, quod dubitabit aliquis, siquis diligat rempublicam et potentiam habeat, ad quid necessaria est virtus? Non enim videtur quod sit necessaria; quia per alia duo, scilicet potentiam et amorem, videtur quod possint fieri ea quaecumque expediunt ad principatum.

27. Deinde cum dicit aut quia solvit dubitationem; et dicit, quod cum potentia et amore ad principatum requiritur virtus si debeat bene et perfecte regi: quia habentes potentiam civilem et amorem reipublicae, contingit esse sicut incontinentes, hoc est sic esse dispositos ad rempublicam, sicut incontinens est ad seipsum; ergo sicut erat de incontinente, sic est de istis. Nunc autem sic est quod incontinens; quamvis habeat rectum iudicium et scientiam de agibilibus et amorem sui, nihilominus tamen prosequitur concupiscentias et motus passionum. Et sic non proficit ei scientia quam habet de agibilibus. Sic igitur erit de istis, quod quamvis diligant principatum et habeant potentiam, quia tamen non habent virtutem, per quam regulent suas operationes, deficient et male se habebunt in principatu.

28. Deinde cum dicit simpliciter autem dat unum documentum generale. Et dicit, quod simpliciter illa de quibus sunt leges quae conferunt ad rempublicam salvant rempublicam. Leges enim sunt de conferentibus ad rempublicam: talia vero salvant eam; et ideo de quibuscumque sunt leges salvant rempublicam.

29. Deinde cum dicit et quod postquam philosophus posuit elementum per quod salvatur respublica a corruptione quae est propter lucrum, nunc ponit elementum per quod salvatur a corruptione quae est propter impotentiam. Et primo ponit elementum. Secundo adiungit aliud circa hoc propter convenientiam, ibi, praeter haec et cetera. In prima dicit, quod maximum et efficacissimum documentum ad salvandum rempublicam est procurare, ut pars illa quae diligit et vult salvationem reipublicae sit valentior et potentior quam alia quae non vult nec diligit: sic enim vel quam maxime durabit respublica.

30. Deinde cum dicit praeter autem adiungit circa hoc aliud documentum contra excessum a medio. Circa quod duo facit. Primo ponit elementum. Secundo ex hoc concludit aliud quod speciale est in populari statu, ibi, peccant autem et cetera. Prima in tres. In prima ponit documentum. Secundo assignat rationem, cum dicit, multa enim et cetera. Tertio cum dicit, propter hoc etc. concludit elementum declaratum. In prima dicit, quod praeter omnia elementa quae dicta sunt, oportet non latere, scilicet quid est medium et proportionale, per quod salvatur respublica, ut conservetur et non fiat transgressio ab eo: excessus enim ab huiusmodi medio causa est transgressionis factae in pluribus.

31. Deinde cum dicit multa enim assignat rationem documenti; et dicit, quod bene oportet salvare medium, quia videmus quod multa quae apparent esse popularia, corrumpunt popularem statum propter hoc quod recedunt a medio. Similiter multa sunt quae corrumpunt paucorum statum, quae videntur esse paucorum. Qui autem credunt esse virtutis opus intendere quantumcumque ea quae videntur salvare unamquamque rempublicam, puta credentes opus virtutis popularis esse quantumcumque intendere popularia, et paucorum statui intendere facientia ad statum paucorum omnia quantumcumque, declinant a medio secundum excessum et corrumpunt volentes salvare. Sicut enim est in partibus corporis, sic est in republica. Sic autem est in partibus corporis, quod est aliqua determinata commensuratio partium secundum quam partes pulcherrime se habent. Sicut naris; quae si parum transgressa est ad simum vel aquilinum, adhuc pulchra est et gratiosa in aspectu; si tamen plus declinet ad excessum vel defectum, primo contingit declinare a media ratione in qua manet forma naris. Finaliter autem tantum contingit declinare, quod non contingit remanere formam naris propter excellentiam vel defectum. Eodem modo se habet in aliis partibus corporis. Similiter se habet circa alias respublicas: contingit enim popularem et paucorum statum esse in ordine optimo secundum illas respublicas: si autem aliquis declinet, vel secundum intensionem, vel secundum remissionem, faciet rempublicam peiorem. Tantum autem poterit intendere vel remittere quod corrumpet ipsam omnino. Et sic manifestum est quod ad salvationem reipublicae oportet considerare quid est medium in quo salvatur respublica.

32. Deinde cum dicit propter hoc concludit elementum iam declaratum; et dicit: propter hoc, quod quaedam popularia corrumpunt statum popularem, et quaedam ad statum paucorum pertinentia corrumpunt paucorum statum, oportet legislatorem et civem non ignorare quae et qualia pertinentia ad statum paucorum, evertant statum paucorum et popularia popularem. Nulla enim istarum potest esse sine divitibus et sine pauperibus. Sunt enim de integritate reipublicae multitudo et divitiae: propter quod si aliquis voluerit adaequare substantias omnino, et ita omnes aequaliter esse divites, non remanebit eadem respublica, sed corrumpetur. Et sic manifestum est, quod illi qui procedunt excedendo legibus ad hoc ducentibus, transmutant et corrumpunt rempublicam.

33. Deinde cum dicit peccant autem ponit elementum speciale ad salvandum popularem et paucorum statum; et dicit, quod adhuc manifestum est quod in paucorum et populari statu est error. In populari quidem peccant ductores populi in statu populari, scilicet in quo tota multitudo velut monarchia quadam dominatur, non secundum legem: ductores enim pugnantes contra divites dividunt civitatem in duo: adulantes enim multitudini movent eam contra divites: hoc autem non est faciendum si debeat popularis status salvari: sed multitudo pro divitibus debet videri facere quod volunt. Sic enim salvari poterunt. In paucorum statu similiter peccat paucorum potentia opprimens multitudinem; ex quo contingit corruptio paucorum status. Et ideo si debeat salvari, oportet paucorum potentiam videri facere pro populo: et facere iuramenta contraria eis quae faciunt: consueverunt enim paucorum status potentiae cum instituuntur in principatibus iurando dicere: iuro quod populum odio habebo, et consilio annitar, ut male habeat. Similiter in populari statu, iurat populus: malignus ero divitibus et consulam quae illi mala esse sciam. Hoc autem non est faciendum. Sed oportet opinari contrarium esse faciendum, et insinuare in iuramento quod potentes paucorum non facient iniustum populo. Et populus debet iurare quod non iniuste aget contra divites.

34. Deinde cum dicit maximum autem ponit elementum quod universaliter salvat rempublicam a corruptione quae est propter ineruditionem et inassuefactionem. Et primo facit hoc. Secundo reprobat quoddam observatum in populari statu, ibi, in democratiis autem et cetera. In prima dicit, quod inter omnia elementa maximum et efficacissimum ad salvandam rempublicam quod modo omnes eligunt, est, scilicet erudiri in legibus et in eis quae ordinantur ad rempublicam, et assuefieri in illis. Ratio autem quare oportet assuefieri in illis, est, quia illa in quibus homines sunt assueti delectabilia sunt eis, et magis placent et magis diliguntur. Quae autem magis diliguntur, magis salvantur. Si igitur assueti fuerint homines in his quae sunt reipublicae, plus diligent et delectabuntur in illis, et sic conservabunt eam. Si autem non assueti et eruditi fuerint in republica et in legibus significantibus ordinem reipublicae, puta si degentes in paucorum statu non fuerint assueti et eruditi legibus paucorum, et populares legibus status popularis, nulla utilitas erit eis ex legibus bonis et gloriosis existentibus. Sic enim continget esse in tali civitate, in qua sunt leges optimae, et tamen cives non sunt assuefacti in illis, sicut est in incontinente. Sic autem est in incontinente, quod quamvis habeat rectum iudicium rationis aliquo modo; quia tamen sequitur impetum passionum, non proficit sibi rectitudo rationis. Similiter in proposito, quamvis civitas habeat bonas leges, si tamen non sunt cives assueti et eruditi in illis, non proficient in eis, quia non operabuntur secundum illas. Sunt autem erudiendi et assuefacere debent non in illis ad quae si possunt pertingere delectabuntur tam pauci potentes quam populares; sed in illis in quibus eruditi poterunt observare rempublicam; ut populares illis per quae poterunt vivere populares et servare popularem statum. Paucorum potentes in illis per quae poterunt observare paucorum statum, et vivere secundum illum. Nunc autem in civitatibus accidit contrarium: quia in paucorum statu, filii divitum nutriti sunt in deliciis, et inclinantur ad eas, et in illis delectantur; pauperes autem assueti sunt in laboriosis. Propter quod manifestum est quod filii divitum et pauperum volunt et possunt et magis vivere insolenter quantum ad rempublicam. Propter quod manifestum est quod in talibus non sunt erudiendi.

35. Deinde cum dicit in democratiis removet errorem specialiter accidentem in populari statu. Et dividitur in duas. In prima proponit ipsum et tangit rationem eius. In secunda removet, ibi, hoc autem parvum et cetera. In prima dicit, quod in populari statu observatur aliquod quod videtur populare: scilicet quod contrarium est ei quod confert ad rempublicam, quod unusquisque vivat secundum quod voluerit. Et ratio huius est, quia male definiunt liberum. Sunt enim duo secundum quae definitus est popularis status: scilicet potestas et libertas; ut scilicet multitudo dominetur, et secundum libertatem. Illud enim iustum dicitur quod est aequale. Aequale autem videtur illud in statu populari esse quod videtur multitudini. Liberum autem dicunt quod aliquis faciat quicquid voluerit. Propter quod in populari statu quilibet vivit secundum quod vult, et secundum quod possibile est ei, et secundum quod plus abundat, ut dixit Euripides.

36. Deinde cum dicit hoc autem removet istum errorem; et dicit, quod non est opinandum servitutem esse vivere secundum rempublicam; immo libertatem et salutem. Et ratio huius est, quia secundum quod vult philosophus, liberum est quod est causa sui vel in genere causae agentis vel finalis. Unumquodque autem maxime dicitur illud quod est principale in eo. In homine vero principale est intellectus. Et ideo homo est maxime intellectus vel operatur secundum intellectum; ergo homo maxime dicitur liber cum operatur secundum intellectum et rationem, et ad bonum sui secundum intellectum et rationem. Cum autem vivit secundum rempublicam operatur secundum rationem; ergo vivere secundum rempublicam non est esse in servitute, sed libertate magis. Et tunc recapitulat; et dicit, quod principia ex quibus corrumpuntur et transmutantur respublicae et principia ex quibus salvantur et mansivae sunt, tot sunt quot dicta sunt simpliciter, ut est dicere: quod dicit propter principia salvantia et corrumpentia monarchias de quibus dicetur iam.