|
1. Postquam philosophus determinavit causas et principia corruptionis
et salvationis rerumpublicarum in quibus plures dominantur, determinat
causas et principia corruptionis et salvationis, in quibus unus
dominatur, sicut sunt monarchiae. Et dividitur in duas. In prima
determinat quae sunt causae et principia corruptionis et salvationis
rerumpublicarum monarchiarum. In secunda ostendit quae illarum est
minoris durationis, ibi, atqui omnium et cetera. Prima in duas. In
prima praemittit intentum suum. In secunda prosequitur, ibi, existit
autem generatio et cetera. In prima dicit, quod postquam determinatum
est quae sunt principia salvationis et corruptionis rerumpublicarum in
quibus plures dominantur, restat consequenter considerandum de
monarchia, quae scilicet sunt causae et principia ex quibus
corrumpitur, et quae sunt principia et causae ex quibus nata est
salvari. Illa autem quae accidunt circa monarchiam regalem et
tyrannidem, sunt similia eis quae dicta sunt de aliis rebuspublicis.
Nam regnum congruit statui optimatum. Sicut enim assumitur princeps
secundum virtutem in statu optimatum, sic in regno. Tyrannis autem
componitur ex statu paucorum ultimo, qui est pessimus inter omnes
paucorum status, et populari statu ultimo, qui similiter pessimus est
inter omnes populares status: propter quod tyrannis ipsa multum nociva
est subditis, cum sit composita ex duobus malis, et habeat peccata et
transgressiones utriusque illarum.
2. Deinde cum dicit existit autem prosequitur; et dividitur in
duas. In prima praemittit quiddam de istis monarchiis, quarum quaedam
dicta sunt prius. In secunda prosequitur de causis corruptionis et
salvationis ipsarum cum dicit, sicut igitur et cetera. Circa primum
duo facit. Primo ostendit ex quibus componitur utraque monarchia.
Secundo declarat quoddam dictum de tyrannide, ibi, quod autem
tyrannis et cetera. Prima in duas. In prima facit quod dictum est.
In secunda ostendit quid intenditur in utraque, cum dicit: tyrannis
autem et cetera. Adhuc prima in duas. In prima declarat ex quibus
componitur utraque monarchia, ut appareat ex quibus corrumpitur et
salvatur. In secunda declarat quoddam dictum, ibi, sicut autem
diximus et cetera. Adhuc prima in duas. In prima ostendit ex quibus
componitur regnum. In secunda ex quibus tyrannis, ibi, tyrannis vero
et cetera. In prima dicit quod utraque monarchia ex contrariis
generatur. Regnum enim factum est propter auxilium bonorum contra
multitudinem, ne multitudo gravaret ipsos studiosos; et assumitur rex
ex virtuosis excedens secundum virtutem vel in opere virtutis; vel
assumitur secundum nobilitatem generis ne isti graventur a multitudine.
3. Deinde cum dicit tyrannus autem ostendit ex quibus generatur
tyrannis. Et primo ex quibus nunc generatur. Secundo ex quibus
generabatur, ibi, quae autem ante et cetera. Dicit igitur quod
tyrannus assumptus est a populo, et ex populo et multitudine contra
divites et insignes, ne populus molestetur a divitibus: hoc autem
manifestum est ex his quae contigerunt. Plures enim tyranni, ut est
dicere, facti sunt ex his qui erant ductores populi, quibus multum
credebat populus eo quod libenter imponebant crimina divitibus
calumniantes eosdem: huiusmodi autem tyrannides augmentatis civitatibus
factae fuerunt.
4. Deinde cum dicit quae autem ostendit ex quibus generabatur prius.
Et primo facit hoc. Secundo facilem modum generationis ipsius ex
praedictis tangit, ibi, omnibus enim inerat modis et cetera. In
prima dicit, quod antiquitus tyrannides quae factae fuerunt ante
istas, quaedam factae fuerunt ex regibus qui leges et consuetudines
paternas in quibus nutriti fuerant transgrediebantur; et qui magis
volebant principari principatu dominativo, qui est domini ad servum,
volentes uti subditis tamquam servis. Contigit enim quod aliquis
secundum hunc modum existens incepit tyrannizare et opprimere subditos,
et sic ex rege factus fuit tyrannus. Aliquando autem fuit facta
tyrannis ex eis qui electi fuerant ad principatus excellentiores et
potentiores. Antiquitus enim populus instituit multos principantes et
perspectores populi sive rectores. Et istis autem contingebat aliquos
magis perversos trahere ad se dominium civitatis et tyrannizare.
Aliquando etiam facta fuit tyrannis ex paucorum potentia, viris
eligentibus unum potentem ad principatus maximos, qui postmodum
tyrannizabat. Omnibus istis modis fiebat antiquitus tyrannis.
5. Deinde cum dicit omnibus enim tangit facilem modum generationis
ipsius tyrannidis. Et dicit, quod huiusmodi tyrannides de facili
poterant fieri ex praedictis, quia potentiam habebant. Quidam enim
principabantur principatu regali. Et manifestum est quod tales
potentiam habebant, propter quod de facili poterant fieri tyranni.
Alii autem principabantur principatu qui est secundum aliquam
honorabilitatem. Tales etiam potentiam habebant; ideo de facili
poterant tyrannizare. Et exemplificat. Quidam enim qui dicebatur
Phidon apud Argum fuit tyrannus, et quidam alii similiter
principantes ex principatu regali. Illi autem qui tyrannizaverunt
circa Ioniam et Phalaris assumpti fuerunt ex statu paucorum
principatibus honorabilibus. Sed Panaetius qui tyrannizavit in
Leontinis et Cypselus qui in Corintho et Pisistratus qui Athenis et
Dionysius qui Syracusis et alii qui eodem modo fuerunt tyranni,
fuerunt prius duces ex favore populorum. Isti enim potentiam
habebant. Quare manifestum est, quod facile fuit istos esse tyrannos
propter potentiam quam habebant.
6. Deinde cum dicit sicut diximus probat quoddam dictum. Dixerat
enim quod regnum est institutum secundum statum optimatum: hoc
probatur. Et primo facit hoc. Secundo ostendit quod est officium
regis, ibi, vult enim rex et cetera. In prima dicit, quod sicut
dictum est prius, regnum est institutum secundum statum optimatum. Et
hoc apparet, quia institutum est secundum dignitatem vel virtutis, vel
generis, vel propter beneficium impensum regioni, vel propter ista
simul et potentiam. Et hoc apparet, quia omnes antiqui reges, ut ita
dicatur, cum fecissent aliquod beneficium civitati vel genti regionis,
vel qui potentes fuerant beneficiare, istum honorem receperunt quod
assumpti fuerunt in regem: quidam enim, sicut Codrus qui praeliatus
fuit contra adversarios civitatis et prohibuit ne servi essent illis,
factus fuit rex. Alii autem quia liberaverunt a servitute; sicut
Cyrus factus fuit rex Persarum, quia liberavit a servitute regis
Chaldaeorum. Alii quia civitatem constituerunt; alii quia
acquisierunt regionem, sicut reges Lacedaemoniorum, et Macedonum,
et Molossorum.
7. Deinde cum dicit vult enim ostendit quod est officium regis. Et
dicit, quod officium regis est esse custodem iustitiae. Et vult
custos esse iusti. Et ideo recurrere ad regem est recurrere ad iustum
animatum. Et hoc apparet, quia rex intendit bonum commune custodire
et servare. Haec autem non potest nisi sit custos iusti. Et ideo
officium suum est, ut sit custos iusti; ita quod habentes possessiones
et divitias nullam iniustitiam patiantur a non habentibus, nec populus
sustineat aliquam iniuriam a divitibus.
8. Deinde cum dicit tyrannus autem ostendit quis est finis in utraque
monarchia: ex quo apparet una differentia inter ipsas. Et primo
ostendit quid utraque intendit. Secundo manifestat per effectus,
ibi, propter quod supergressionum et cetera. In prima dicit, quod
tyrannus non intendit bonum commune, sed intendit proprium. Et ratio
huius est, quia tyrannus intendit delectationem secundum sensum; et
ideo appetit illud per quod existimat se habere eam: hoc autem est
superexcessus pecuniarum: propter quod intendit pecunias acquirere,
credit enim per pecunias habere omnia: rex autem intendit bonum
commune. Illum enim dicimus regem qui principatur propter bonum
multitudinis. Talem autem oportet esse virtuosum, et ita nolle
iniuriari subditis. Oportet ipsum esse divitem, ne aliquid iniuste
accipere a subditis compellatur.
9. Deinde cum dicit propter quod manifestat quod dictum est, per
effectus. Et dicit, quod propter hoc quod tyrannus appetit
delectationes propter quas appetit pecunias, manifestum est quod
excessus insuper accipiendo pecunias, tyrannici sunt. Intendunt enim
tyranni bonum proprium non commune. Sed supergressiones honorum
regales sunt magis. Et ratio huius est, quia rex debet esse excellens
secundum virtutem, excellentiae vero virtutis debetur excellentia
honoris. Et ideo ad regem pertinet habere excellentes honores; et
magis supergressionem honorum quam pecuniarum. E contrario autem est
in tyranno. Et propter hoc idem etiam custodia regalis est civilis,
sed tyrannica est per extraneos. Et ratio huius est, quia rex
dominatur subditis illis volentibus. Et ideo confidit de ipsis,
propter quod custoditur ab eis; tyrannus autem cum opprimat eos,
dominatur eis illis nolentibus; et ideo non confidit in eis, propter
quod custoditur ab extraneis. Posset etiam aliter introduci illa pars
tyrannus autem ut diceret quod intendit assignare differentias inter
regnum et tyrannidem; et dividitur in tres propter tres differentias
quas ponit.
10. Deinde cum dicit quod autem manifestat quoddam dictum de
tyrannide. Prius enim dictum fuit quod componitur ex duobus malis:
hoc declarat. Et primo declarat quae mala habet ex statu paucorum.
Secundo quae mala habet ex statu populari, ibi, ex democratia autem
et cetera. In prima dicit, quod manifestum est quod tyrannis accipit
mala quae sunt in statu paucorum et multitudinis. Ex statu paucorum
mala haec habet: quia sicut finis status paucorum sunt divitiae, sic
etiam in tyrannide. Sicut enim dominans in statu paucorum finaliter
intendit divitias, sic tyrannus. Item tyrannus est sicut solus sine
amicis, sicut dominans in statu paucorum. Isti enim, quia opprimunt
multitudinem odio habentur; et ideo sunt soli sine amicis; sic
tyrannus solus est, quia non habet amicos. Item sicut oportet
dominantes in paucis habere custodiam, quia multos inimicos habent, et
sunt sine amicis, sic oportet tyrannum custodiam habere: et quia hoc
non potest sine divitiis: ideo intendit divitias. Item oportet ipsum
non credere multitudini sicut potentatus paucorum: cum enim odio
habeatur a multitudine, non confidit in ipsa; et ideo non credit
eidem; et propter hoc prohibet multitudinem non habere arma, sicut
potentes paucorum, ne possit insurgere contra ipsum. Item habet
turbam suspectam; et ideo expellit eos a munitionibus et ponit
extraneos in eisdem. Item compellit eos morari in domo et non habere
societatem adinvicem, ne possint machinari aliquid contra ipsum. Ista
igitur omnia mala communia sunt potentiae paucorum et tyrannidis.
11. Consequenter cum dicit ex democratia ostendit quae mala habet ex
populari statu; et dicit, quod ex populari statu habet ista mala:
scilicet impugnare divites et insignes interficere: et hoc manifeste et
occulte: utroque enim modo tyrannus persequitur insignes. Et habet ex
statu populari pugnare et relegare eos tamquam illos qui machinantur et
insidias praeparant contra principatum. A divitibus enim et insignibus
fiunt machinationes et procurantur dissensiones, quandoque a
quibusdam, quia volunt principari; a quibusdam vero, quia procurant
forte aliquos principari, non volentes sibi obtinere principatum.
Unde tyranni, multum quandoque eos persequuntur. Unde Periander
dedit consilium Thrasybulo tyranno qualiter principatus suus duraret:
habuit enim consilio ab eodem, sicut dictum fuit in tertio huius,
opportunum esse excedentes spicas evellere: per quod innuebatur quod
divites et insignes oportet interimere.
|
|