|
1. Postquam philosophus praemisit quaedam de monarchia; prosequitur
de causis et principiis corrumpentibus et salvantibus ipsas. Et primo
de corrumpentibus. Secundo de salvantibus, ibi, salvantur autem et
cetera. Prima in duas. In prima determinat de principiis
corrumpentibus ipsas in universali. Secundo determinat de principiis
corrumpentibus in speciali, ibi, corrumpuntur autem et cetera. Prima
in duas. In prima proponit principia corruptionis in universali.
Secundo prosequitur in speciali magis, ibi, insurrectionum autem et
cetera. In prima dicit, quod sicut dictum est prius, principia fere
transmutationis et corruptionis rerumpublicarum eadem sunt cum
principiis transmutationis et corruptionis monarchiarum: nam regnum est
secundum statum optimatum; et ideo quae sunt principia corruptionis
status optimatum, sunt principia corruptionis monarchiae regalis.
Tyrannis enim est secundum statum paucorum et popularem ultimum; et
ideo quae corrumpunt illos, corrumpunt tyrannidem. Principia autem
corrumpentia monarchias sunt tria: contumelia, metus et contemptus.
Propter enim contumeliam et timorem et contemptum insurgunt subditi
contra monarchias. Sunt autem aliquando contumeliae propter iniuriam,
quae scilicet est in persona; aliquando vero sunt per subtractionem
bonorum propriorum. Item monarchiarum et rerumpublicarum praedictarum
prius sunt iidem fines. Sicut enim intenduntur divitiarum multitudo et
magnitudo in illis, sic intenditur magnitudo divitiarum in tyrannide et
magnitudo honoris in regno. Ista autem omnes appetunt; et ideo
aliquando fit iniuria propter corruptionem.
2. Deinde cum dicit insurrectionum autem prosequitur de istis causis
et principiis corruptionis monarchiarum. Et primo prosequitur de illis
quae sunt principia corruptionis per se. Secundo adiungit unum
principium per accidens, ibi, eorum autem et cetera. Prima in duas.
In prima determinat causas insurrectionis. In secunda ostendit qui
maxime insurgunt propter tales causas, ibi, maxime autem et cetera.
Prima in tres. In prima declarat qualiter aliquando fiunt
insurrectiones contra monarchas propter iniustitiam. Secundo qualiter
propter timorem, ibi, similiter autem et cetera. Tertio qualiter
propter contemptum, ibi, hoc autem propter. Prima in duas. Primo
enim declarat quod aliquando fit insurrectio contra monarchiam propter
iniuriam quae est contumelia. Secundo quod propter afflictionem
corporis, ibi, multi autem propter. Prima in duas. In prima
proponens distinctionem insurrectionis, assignat rationem, quare
contumelia affecti insurgunt in corpus. In secunda declarat per
exempla, ibi, velut Pisistratidarum. In prima dicit, quod
aliquando insurrectiones fiunt in monarchiis in corpus principantium,
aliquando contra principatum: et quae fiunt propter contumeliam fiunt
contra corpus. Et hoc patet: quia cum sint multae partes
contumeliae, quaelibet est inductiva irae, ut apparet secundo
rhetoricae. Irati autem fere moventur propter punitionem personalem
magis quam propter depositionem a principatu; et ideo manifestum est,
quod insurrectiones quae fiunt per contumeliam, sunt in corpus, non
contra principatum.
3. Deinde cum dicit velut Pisistratidarum manifestat per exempla.
Et primo de contumelia in personam coniunctam qualiter sit causa
insurrectionis in corpus monarchae. Secundo de contumelia in personam
propriam, ibi, multae autem. Primum declarat per quinque exempla,
et secundum hoc habet quinque partes. Secunda ibi, insidiati autem
sunt Periandro. Tertia ibi, quae autem Philippi. Quarta ibi, et
quae Amyntae. Quinta ibi, et quae eunuchi et cetera. In prima
dicit: ita dictum est, quod fit insurrectio contra personam coniunctam
monarchiae: sicut fuit insurrectio contra filios Pisistrati: nam cum
contumeliam intulissent sorori Armodii, et ulterius ipsum Armodium
compellassent, Armodius propter sororis contumeliam et Aristogiton
propter Armodium contra illos insurrexerunt. Et sic patet quod facta
fuit insurrectio propter contumeliam in personam coniunctam.
4. Deinde cum dicit insidiati sunt ponit secundum exemplum; et
dicit, quod quidam qui habitabant in Ambracia insidiati sunt cuidam
qui dicebatur Periander: quia iste Periander cum quadam vice biberet
cum filiis illorum, dixit illis pueris, si erant praegnantes ex ipso:
ipse enim forte abutebatur eis; et ideo innuebat quod illis pueris
fuisset abusus; et ideo quaerebat si ex ipso erant praegnantes: tunc
alii moti propter contumeliam puerorum insurrexerunt contra
Periandrum.
5. Deinde cum dicit quae autem ponit tertium exemplum; et dicit,
quod insurrectio quae fuit contra Philippum regem Macedoniae, facta a
quodam qui dicebatur Pausanias, facta fuit, quia Philippus permisit
Pausaniam contumeliam pati a quodam Attalo qui erat coniunctus eidem
Philippo vel consanguinitate vel officio. Fuit autem iste Philippus
rex Macedoniae, pater Alexandri magni.
6. Deinde cum dicit et quae Amyntae ponit quartum exemplum; et
dicit, quod Amyntas occisus est a Darda, quia iactaret se in illius
aetatem et statum eius irrideret quod erat passus.
7. Deinde cum dicit et quae eunuchi ponit quintum exemplum; et
dicit, quod Evagoras Cyprius insurrexit contra eunuchum regem, quia
eius filiam in concubinam elegerat, et interfecit illum. Sic igitur
apparet ex istis, quod contumelia facta in personam coniunctam causa
est insurrectionis contra personam monarchae.
8. Deinde cum dicit multae autem declarat quod contumelia facta in
personam propriam causa est insurrectionis contra personam monarchae.
Et primo proponit. Secundo probat per exempla, ibi, velut et quae
Crataei et cetera. Adhuc secunda dividitur in quatuor, secundum quod
declarat per quatuor exempla. Secunda ibi, cum insurrexit autem et
cetera. Tertia ibi, Pharon autem. Quarta ibi, adamas autem. In
prima dicit, quod multae insurrectiones factae sunt contra monarchas,
quia faciebant contra contumeliam vel verecundiam in personam alicuius.
9. Deinde cum dicit velut et quae declarat; et dicit: ita dictum
est, propter contumeliam factam in personam propriam fiunt
insurrectiones; sicut fuit facta insurrectio Crataei contra
Archelaum. Iste enim Archelaus graviter se habebat ad Crataeum
colloquendo et conversando. Causa enim quam praetendebat, etsi ut
sufficiens proponebatur, minor tamen fuit et occasionalis magis:
scilicet quia Archelaus cum promisisset Crataeo dare unam de filiabus
suis, nullam voluit dare, sed filiam primogenitam post bellum quod
habuit contra Syriam et Arabiam, dedit cuidam regi qui dicebatur
Elibeas, filiam minorem dedit filio Amyntae: credens quod cum ille
esset filius Cleopatrae, non esset adversaturus. Ista enim causa
insurrectionis praetendebatur: sed causa principalis et principium
inimicitiae et separationis ab eo fuit, quia volebat eum ad concubitum
inducere.
10. Deinde cum dicit cum insurrexit ponit secundum exemplum; et
dicit quod Hellanocrates Larissaeus insurrexit contra eumdem
Archelaum propter causam eamdem. Cum enim sicut promiserat, eum non
deduceret et abuteretur aetate ipsius, credidit quod hoc faceret
propter contumeliam et non propter amicitiam; et ideo insurrexit contra
eumdem.
11. Deinde cum dicit Pharon autem ponit tertium exemplum; et
dicit, quod Pharon et Heraclides insurrexerunt contra Aenii Cotyn
et inferentes supplicium patri interfecerunt eum. Et hoc fuit propter
contumeliam eis factam a filio illius.
12. Deinde cum dicit adamas autem ponit quartum exemplum; et
dicit, quod adamas recessit a Cotyo monarcha, quia cum esset puer
ille Cotys castravit eum, et tunc adamas propter iniuriam, quam
passus fuerat, insurrexit contra illum.
13. Deinde cum dicit multi autem ostendit quod quandoque fit
insurrectio propter afflictionem in corpore; et dividitur in partes
duas. In prima proponit. In secunda manifestat cum dicit, ut
Megacles et cetera. In prima dicit, quod multi qui afflicti fuerant
in corporibus sustinentes percussiones vel vulnera insurgentes contra
ipsum monarcham destruxerunt sive interfecerunt. Alii passi iniuriam
propter talem afflictionem, invaserunt principatum et potentatum.
14. Deinde cum dicit velut Megacles manifestat quod dixit; et
dividitur in tres; secundum quod manifestat per tria exempla. Secunda
ibi, et posterius et cetera. Tertia ibi, et insurrectionis Archelai
et cetera. In prima dicit, ita dictum est quod fiunt insurrectiones
propter afflictionem. Sicut enim in Mytilene insula Megacles
insurrexit contra quosdam convicinos suos et circumstantes, propter hoc
quod manus iniecerunt in eum, clavis pulsantes et verberantes eumdem,
propter quod cum amicis suis interfecit eos.
15. Deinde cum dicit et posterius ponit secundum exemplum; et
dicit, quod postmodum cum Smerdes a Penthilo fuisset verberatus et
caesus ab uxore eius evasisset, insurrexit contra illum et interfecit
eum.
16. Deinde cum dicit et insurrectionis ponit tertium exemplum; et
dicit, quod Decamnichus fuit dux et causa principalis insurrectionis,
quae fuit facta contra Archelaum, et fuit primus exacerbans et
commovens illos qui insurrexerunt in ipsum. Causa autem irae quare
alii insurrexerunt et ipse insurrexit, fuit, quia Archelaus tradidit
eum flagellandum Euripidi poetae, qui contra ipsum iratus infremuit,
quia Decamnichus dixit quod os habebat foetidum: propter hoc motus
Euripides flagellavit Decamnichum; quod fuit causa irae. Propter
quod insurrexit ipse contra Archelaum. Sic igitur multi insurrexerunt
propter tales causas; et quidam ipsorum interfecti sunt, alii graves
insidias et turbationes passi sunt.
17. Deinde cum dicit similiter autem declarat quod aliquando fit
insurrectio propter timorem; et dicit, quod sicut fit insurrectio
propter iniuriam, sic aliquando fit propter timorem. Timor enim est
una de numero causarum insurrectionis, sicut iniuria contra monarchas:
sicut Artabanes voluit repellere Xerxen a principatu monarchico, quia
timebat ipsum propter crimen quod commiserat contra Darium, quia
suspenderat quemdam notum eius, quamvis Xerses non praecepisset, sed
credebat quod indulgeret eidem non memorans factum post comestionem,
sed cum recoluisset et voluisset punire ipsum, timens punitionem
insurrexit contra eum.
18. Deinde cum dicit hoc autem declarat, quod aliquando fit
insurrectio propter contemptum. Et primo facit hoc in universali.
Secundo ostendit quod amici etiam quandoque propter contemptum
insurgunt, ibi, amicorum autem quidam et cetera. Dicit igitur
primo, quod fiunt insurrectiones aliquando propter contemptum, sicut
quidam videns Sardanapalum deditum voluptatibus et comessationibus,
semper ludentem cum mulieribus in palatio, nunquam exeuntem ad
praelia, nec exercentem se in venationibus (si verum est hoc de ipso,
sicut dicunt fabulantes; si autem non est verum de illo, tamen de
aliquo alio poterit esse hoc verum), insurrexit contra illum.
Similiter Dion insurrexit contra Dionysium qui posterius
tyrannizavit, quia despexit eum videns ipsum semper ebrium et
voluptuosum, et videns quod cives ipsum contemnebant.
19. Deinde cum dicit et amicorum declarat quod amici propter
despectum aliquando insurgunt contra amicos, quia contemnunt eos: quia
enim confidunt de ipsis et familiares sunt eis, contemnunt eos
quandoque credentes quod obliviscantur iniuriae illatae propter
amicitiam. Nimia enim familiaritas parit contemptum. Et quia credunt
posse obtinere principatum, et quia contemnunt, insurgunt contemnentes
periculum: unde de facili invadunt: tum quia sperant obtinere: tum
quia potentiam habent, non timentes periculum, tum quia contemnunt:
sicut duces exercitus aliquando monarchas invadunt propter causam
istam: sicut Cyrus contemnes modum vivendi Astyagis turpem et
inhonestum et potentiam quae inutilis erat ad praelia, videns ipsum
delitiose vivere et praeter rationem, insurrexit contra ipsum.
Similiter autem et Seuthes dux exercitus de Thracia provincia
recessit ab Amadoco propter eamdem causam, et insurrexit contra
ipsum. Sunt etiam alii qui propter plura istorum insurgunt: et quia
contemnunt et propter lucrum: sicut Ariobarzanem Mithridates.
20. Deinde cum dicit maxime autem declarat qui maxime insurgunt
propter tales causas: et dicit, quod maxime qui naturaliter audaces
sunt, sicut illi in quibus est abundantia caloris et spiritus et
potentiam habent et facti sunt duces exercitus a monarchis. Inclinatio
enim ad opera virilia, sive ad audaciam et potentiam, reddunt hominem
audacem in actu; et propter ista duo quasi existimantes se praevalere,
insurgunt.
|
|