LIBER VI


Lectio 1

1. Postquam philosophus determinavit de principiis et causis corrumpentibus et salvantibus respublicas et in universali et in particulari, intendit nunc ostendere ex quibus et quomodo sunt instituendae. Et primo declarat ex quibus et quomodo instituendae sunt respublicae transgressae. Et in secunda parte ex quibus et quomodo respublica optima et recta in principio septimi, ibi, de politia optima. Respublicae autem transgressae erant tres. Paucorum, popularis et tyrannis: inter quas tyrannis pessima est, nec alicui expedit simpliciter, quia nihil malignitatis ei deficit, sicut dicebatur in quinto. Et ideo de ipsa non determinat ex quibus et quomodo sit instituenda. Unde tantum in isto sexto intendit determinare, qualiter aliae duae sint instituendae. Et dividitur in duas; quoniam in prima parte praemittit intentionem suam, et ordinem considerandi. In secunda cum dicit, hypothesis quidem igitur, prosequitur. Circa primum duo facit: quoniam primo dat intentionem suam. Secundo dat ordinem considerandi cum dicit, et primo de democratia. Circa primum duo facit. Primo enim continuans se quaedam dicta recolligendo, dat intentionem suam in universali. Secundo cum dicit, qualis quidem igitur democratia, in particulari. Circa primum duo facit. Primo recolligit quaedam determinata prius. Secundo cum dicit, quoniam autem fuerunt, tangit quae restant consideranda in universali. In prima dicit: in praecedentibus, puta in fine quinti huius, determinatum est, quae et quot species differentiae sunt eius quod consiliatur in republica, et etiam eius quod dominatur simpliciter, et etiam ipsorum principantium universaliter, et etiam iudiciorum, quae reddunt sententias disceptantibus. Iterum etiam dictum est, quae istarum cui reipublicae conveniunt principaliter, quia non omnia omnibus competunt. Iterum etiam dictum est ex quibus et qualibus causis et principiis, et quomodo se habentibus contingit salvari et corrumpi respublicas et in universali et in particulari.

2. Deinde cum dicit quoniam autem tangit in universali quaedam quae restant consideranda; et dividitur in duas. In prima tangit illa. In secunda reddit causam cuiusdam dicti, cum dicit, haec enim combinata. In prima dicit, quod quia plures sunt species reipublicae sicut dictum est prius, puta popularis, et paucorum, et sic de aliis: adhuc etiam plures sunt species popularis, et plures etiam aliarum rerumpublicarum de quibus aliqua considerata sunt prius, si aliquid remanserit de illis non consideratum et non declaratum, et quod minus expediens est cognoscere, considerandum est nunc de illo, puta de institutione secundum unamquamque speciem. Item considerandus est modus, qui congruit unicuique illarum, et confert ad consequutionem finis uniuscuiusque; adhuc autem et commixtiones modorum rerumpublicarum.

3. Deinde cum dicit haec enim reddit causam cuiusdam dicti immediate. Ad cuius intellectum sciendum, quod sunt quaedam partes materiales in habentibus materiam, quae non pertinent ad speciem; sicut aurum vel cuprum non pertinent ad speciem circuli. Alia autem sunt quae pertinent ad ipsam, sicut carnes et ossa ad speciem animalis vel hominis. Et quia tales partes ad speciem pertinent, ideo secundum diversitatem istarum accidit diversificari speciem. In republica sunt quaedam partes sic non pertinentes ad rempublicam, sicut iste homo vel ille, vel hoc officium vel illud: quaedam autem secundum speciem, sicut principans et consiliativum et iudicium, et sic de aliis; et ideo secundum distinctionem istorum diversificantur species reipublicae. Contingit autem commixtiones vel combinationes istarum fieri, puta quod accipiatur consiliativum unius et iudicium alterius, et sic de aliis; et secundum hoc contingit diversimode misceri respublicas. Et hoc est, quod ipse dicit, quod considerandae sunt combinationes partium pertinentium ad speciem diversarum rerumpublicarum. Istae enim partes diversimode combinatae faciunt diversitatem rerumpublicarum, ita quod istae quae sunt optimatum secundum aliquid videntur esse paucorum secundum aliquid quidem; et illae quae sunt respublicae secundum aliquid, videantur populares secundum aliud. Dico autem exponendo praedictas combinationes quae restant considerandae, et ab aliis sunt omissae; ut si in aliqua republica vel in aliqua civitate consilium et ea quae pertinent ad electionem principum accipiantur ex paucorum statu, id autem quod pertinet ad iudicia ex optimatum statu, aut ea quae sunt circa iudicia aut etiam circa consilium ex paucorum statu, ea vero quae ad electionem pertinent ex optimatum, aut secundum aliquem alium modum talem quo nunc accipiuntur omnia quae conveniunt uni reipublicae non ex propriis eius, sed ex his quae conveniunt aliis vel aliis. Secundum enim diversitatem istorum contingit diversimode misceri respublicas.

4. Deinde cum dicit qualis quidem in speciali magis dat intentionem. Et primo recolligit iterum quaedam determinata prius. Secundo cum dicit, attamen oportet, declarat quae restant determinanda nunc in speciali. Primo igitur dicit, quod in praecedentibus, puta in quarto, dictum est qualis species status popularis, quali multitudini conveniat; et qualis species paucorum, quali multitudini insignium conveniat; et similiter de reliquis rebuspublicis dictum est quae cui vel qualibus conveniat; non enim quaelibet cuilibet expedit, sicut nec quodlibet genus fistulae cuilibet fistulatori, sed determinatum determinato.

5. Deinde cum dicit attamen oportet tangit quae sunt consideranda nunc; dicens, quod quamvis ista considerata sint, tamen oportet manifestari non solum qualis respublica cui multitudini conveniat, sed etiam qualiter et ex quibus et quomodo unaquaeque illarum sit instituenda; et ideo de hac pertractandum est nunc breviter.

6. Consequenter cum dicit et primo dat ordinem considerandi; et dividitur in duo. Quoniam primo tangit quod de populari statu primo est considerandum. Secundo cum dicit, sumendum autem, ostendit quo ordine sit considerandum de ea. In prima dicit, quod primo considerandum est ex quibus et quomodo instituendus sit popularis status. Simul enim quantum ad unitatem tractatus consequenter manifestum erit de republica quae opponitur illi, quam vocant paucorum potentiam. Post haec autem in sequenti tractatu dicemus de optima.

7. Deinde cum dicit sumendum autem tangit ordinem considerandi de populari statu; quod facit primo. Secundo cum dicit, ex his enim, assignat rationem ordinis. In prima dicit, quod est considerandum ex quibus et qualibus instituenda sunt illa quae sunt sicut principia et hypotheses, et omnia quae assequuntur sicut proprietates vel accidentia ipsi; deinde determinandum est, ex quibus et qualibus instituatur.

8. Deinde cum dicit ex his enim assignat rationem propositi ordinis; et dividitur in duas, secundum quod duas rationes assignat, et incipit secunda ibi, opportunum autem. In prima dicit, quod bene dictum est, quod prius considerandum est proprietates et accidentia popularis status, quoniam ex diversa compositione istorum contingit fieri plures modos popularis reipublicae differenter a seinvicem, et etiam species plures: propter enim duas causas contingit esse plures species ipsius. Quarum una dicta est prius, scilicet diversitas multitudinis: respublicae enim diversificantur secundum diversitatem eius quod principatur in eis, multitudo autem in populari republica principatur; et ideo secundum diversitatem multitudinis contingit eam diversificari. Est enim quaedam multitudo agricolarum, alia autem opificum, et tertia ministrorum quae mercedem accipit pro labore; in quibus si agricolarum multitudo accipitur cum secunda, puta cum opificibus seorsum; et iterum tertia multitudo, puta ministrorum cum duabus aliis seorsum, facient populares status differentes, non tantum secundum melius et deterius, sed etiam secundum speciem; quoniam ista combinatio et illa diversum ordinem multitudinis ad finem faciunt, et diversitas multitudinis in ordine ad finem diversitatem inducit secundum speciem popularis reipublicae. Alia autem causa est, de qua diximus nunc, quoniam in popularibus potentiis sunt quaedam hypotheses et accidentia propria diversa, quae diversimode composita diversas respublicas populares inducunt; puta si in aliqua accipiantur plura, in alia autem pauciora, in alia autem omnia; ista enim diversificant eas, sicut apparebit consequenter.

9. Deinde cum dicit opportunum autem assignat secundam rationem; dicens, quod expediens est considerare principia et proprietates popularis status ad instituendam unamquamque speciem ipsius ad votum, et ad hoc ut aliquid dirigatur in ea: cognoscere enim principia et proprietates alicuius operabilis principium est ad operandum illud et dirigendum in eo. Illi autem qui respublicas quaerunt instituere volentes congregare omnia convenientia reipublicae ad instituendum unamquamque, peccant, sicut dictum est in quinto huius, ubi dictum est quae sunt salvantia et corrumpentia respublicas. Quaedam enim respublicae congregant omnia convenientia ad suppositiones, quaedam autem vel plura, quaedam pauciora, sicut iam dictum est prius. Nunc autem consequenter dicamus exigentias vel proprietates convenientes et consuetudines, et ea quae appetunt sicut fines vel ea quae sunt ad fines popularis status.