|
1. Postquam philosophus praemisit intentionem suam, prosequitur
intentum. Et circa hoc duo facit. Quoniam primo ostendit ex quibus
et quomodo instituantur popularis status et paucorum. In secunda cum
dicit, consequens autem est etc. determinat de principatibus
pertinentibus ad huiusmodi respublicas. Circa primum duo facit.
Primo ostendit ex quibus et quomodo instituatur status popularis.
Secundo cum dicit, fere autem etc. ex quibus paucorum status sibi
oppositus. Circa primum duo facit. Primo praemittit suppositiones et
conditiones populares status. Secundo cum dicit, democratiis autem
etc. determinat ex quibus et quomodo est instituenda. Circa primum,
primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quod maxime videtur
etc. movet dubitationem. Circa primum duo facit. Quoniam in prima
praemittit quasdam suppositiones status popularis. Secundo cum dicit,
talibus autem praesuppositis etc. concludit multas conditiones ipsius.
Circa primum duo facit. Quoniam primo praemittit unam suppositionem
primam et principalem. Secundo cum dicit, libertatis autem etc.,
subdividit eam in duas. In prima igitur dicit, quod una et
principalis suppositio status popularis est libertas: quod probat ex
communi dicto aliorum; quia sicut omnes consueverunt dicere, ac si
solum in ista republica cives participarent libertate. Dicunt enim
quod omnes in statu populari intendunt libertatem aliqualiter. Si
igitur dictum commune veritatem habet, oportet libertatem esse
suppositionem in ipsa. Et est intelligendum quod libertas dicitur qua
aliquid potest ex propria voluntate movere se et ad finem sibi positum:
quod apparet, quia liber est, secundum philosophum, qui est suiipsius
causa, vel in ratione moventis, inquantum ex propria voluntate movetur
et ex propria ratione, vel etiam inquantum movetur vel agit gratia
finis proprii non ad finem alterius. Accipitur etiam libertas pro ipsa
operatione vel actu quo aliquis dicitur a se moveri vel agi ad finem
proprium. Hoc autem, sive illo, sive hoc modo sumatur, aliqui
habent ex naturali dispositione; et tales sunt liberi natura, sicut
dicebatur in primo huius. Aliqui autem habent hoc ex ordine
reipublicae quod non aguntur ab alio, quam a se, nec ad finem
alterius, sed ex se et ad finem reipublicae. Et sic appropriant sibi
popularis status fautores libertatem.
2. Consequenter cum dicit libertatis autem subdividit; et ponit
quosdam effectus ipsius. Et dividitur in duas, secundum duos effectus
quos ponit, vel secundum duo membra in quae dividit. Secunda ibi,
unum quidem igitur et cetera. In prima dicit, quod una pars
libertatis vel unus effectus in populari statu est nullum simpliciter
subiici vel principari, sed omnes secundum partem; ita quod quilibet
secundum aliquod tempus subiiciatur, secundum aliud principetur, aut
principetur uno principatu particulari et subiiciatur alii. Ratio
autem huius est quoniam iustum populare est omnes habere de honoribus
vel bonis communibus secundum aequalitatem quantitatis, non secundum
dignitatem personae vel aequalitatem proportionis; sed tantum pauper
quantum dives, tantum idiota quantum studiosus. Cum autem cuiuslibet
iusti oporteat esse aliquem institutorem et conservatorem, et hoc sit
illud quod principale est in multitudine civili, cum multitudo
popularis sit principalis in populari statu, necesse est in ea
multitudinem esse dominam huius iusti popularis. Ut quia finis in
multitudine civili est illud, quod intendit principans, et iustum quod
considerat in ordine ad finem, manifestum est quod necesse est illud
esse finem in populari statu, et iustum, quod videtur multitudini.
Dictum autem est prius, omnes debere habere aequale secundum
quantitatem: et quia multitudo est domina iusti et simpliciter
principatur in ea, et ipsa est maior egenorum quam divitum, accidit
egenos magis principari in tali republica quam divites, quia dominans
est quod videtur pluribus. Egeni autem sunt plures quam divites: quia
igitur necesse est aliquos principari, non possunt autem omnes simul
principari, necesse est omnes in parte principari et subiici. Unus
igitur effectus vel signum libertatis est quod dictum est, quem omnes
in populari statu ponunt, sicut terminum et finem in ea.
3. Deinde cum dicit unum quidem ponit secundum effectum vel signum.
Et primo ponit ipsum. Secundo cum dicit, hinc autem venit et
cetera. Infert primum ex isto. In prima dicit, quod aliud signum
vel effectus libertatis est vivere secundum voluntatem, ita quod
unusquisque operetur secundum motum propriae voluntatis non coactus ab
aliquo, nec determinatus ad aliud determinate operandum. Hoc enim est
secundum, quod dicunt, opus libertatis: quod apparet quia opus
servitutis est vivere, vel operari, non secundum voluntatem propriam
sed secundum alterius libitum vel votum, non ad finem proprium, sed ad
finem alterius: ergo per oppositum opus libertatis est operari secundum
voluntatem, et ad finem proprium. Iste igitur est secundus terminus,
quem ponunt populares in sua republica.
4. Deinde cum dicit hinc autem infert primum ex secundo; dicens,
quod ex isto effectu, qui est operari ut vult aliquis, sequitur primus
effectus, scilicet non velle subiici, aut simpliciter sub nullo esse,
si possibile esset. Sed quia hoc non est possibile, subiici
scilicet, et principari omnes simpliciter, expedit subiici et
principari secundum partem, et subiici et principari facit ad
libertatem, quae attenditur in hoc, vel quantum ad hoc, quod omnes
sunt aequales.
5. Deinde cum dicit talibus autem concludit ex praedictis multas
proprietates popularis status. Et dividitur in duas. In prima ponit
eas. In secunda recolligit cum dicit, communia quidem et cetera.
Circa primum tria facit. Quoniam primo ponit conditiones, vel
proprietates, quae attenduntur circa assumptionem principatus, et
eorum qui principantur, et ex quibus et quando. Secundo cum dicit,
deinde praemiare etc. illas quae attenduntur quantum ad remunerationem
principantium. Tertio cum dicit, praeterea etc., quae attenduntur
quantum ad conditiones eorum qui sunt in hac republica. Circa primum
facit duo. Quoniam primo tangit conditiones pertinentes ad
assumptionem principatus, scilicet tempus et potestatem. Secundo cum
dicit, principatuum autem etc., tangit qui debet esse maximum
principatus in hac republica. Circa primum primo tangit eas quae
pertinent ad assumptionem principatus. Secundo cum dicit, non bis
eumdem etc. eas quae pertinent ad durationem principatus. Tertio cum
dicit, congregationem esse dominam etc., eam quae pertinet ad
potentiam eius. Circa primum tangit quatuor conditiones. Dicens
primo, quod praedictis suppositis in populari statu, et multitudine
principante in eodem, necesse est has conditiones, quae sequuntur,
observari in ea. Primo quidem, omnes principatus tam maiores quam
minores eligere, idest accipere ex omnibus indifferenter, non
considerando ad dignitatem aliquam: sic enim omnes magis habebunt
quoddam aequale quod est iustum in eo. Secundo omnes principari super
unumquemque, hoc est omnes coniunctim, super unumquemque divisim; et
iterum unumquemque divisim, cum acceptus fuerit in alio et alio
principatu, divisim super omnes. Sic enim omnes principabuntur et
subiicientur secundum partem; id autem est effectus libertatis primus.
Tertio principatus eligi per sortem, vel universaliter omnes, vel
saltem illos, in quibus non indigetur multa sapientia et prudentia,
puta ducatum exercitus, vel consilium. Tales enim non expedit eligi
sorte. Contingeret enim ad tales principatus assumi idiotam
quemcumque, quod esset periculosum reipublicae. Quarto principatus
assumi, non ab aliqua excellentia vel dignitate virtutis vel
divitiarum, aut saltem a minima: quod dicit propter primam speciem
popularis status, in qua assumuntur ad principatum ab aliqua dignitate
divitiarum, vel virtutis, sicut apparuit in quarto: sic enim magis
aequales erunt, et minus subiicientur.
6. Deinde cum dicit non bis ponit conditiones duas pertinentes ad
rationem principatus; dicens primo, quod in republica hac expediens
est, eumdem bis non principari in aliquo principatu, vel raro et
paucis principari; sic enim plures poterunt attingere ad principatum,
praeterquam in ducatu exercitus, in quo periculosa est mutatio
frequens, propter experientiam longam, quae exigitur in illo.
Secundo expedit statuere in eadem, et brevis durationis esse
principatus, vel simpliciter omnes, vel illos saltem, qui habent
iudicare de omnibus casibus, quantum ad omnes cives, vel saltem de
pluribus, vel de maximis et principalissimis, sicut de correctione
principatuum aliorum, et de ordine reipublicae et commutationibus
regulandis secundum legem iustitiae. Expedit autem principatus esse
brevis temporis, si possibile sit, ut plures attingere possint ad
eos, et principari secundum partem. Maxime autem hoc expedit in
magnis, ne nimis ditati insurgant contra multitudinem tyrannizantes.
7. Deinde cum dicit congregationem esse tangit conditionem
pertinentem ad potentiam. Dicens quod expediens est in huiusmodi
republica congregationem multitudinis esse dominam simpliciter omnium in
hac republica. Principatus autem expedit habere nullius dominium si
possibile sit, aut saltem paucorum, et nullo modo maximorum. Sic
enim magis salvabitur aequalitas multitudinis: si enim principatus
dominarentur simpliciter, aut in magnis, excederent alios praeter
proportionem et aequalitatem, quae in ipsa intenditur.
8. Deinde cum dicit principatuum autem manifestat quis principatus
magis necessarius est in ipsa. Dicens quod principatus maxime
necessarius in populari statu est illud quod vocatur consilium, quod
habet potestatem deliberandi de magnis et arduis. Cuius ratio est,
quia multitudo popularis, quae in ipsa dominatur, ut in pluribus,
imprudens est et sine virtute; et ideo sequitur impetum voluntatis in
operationibus suis: quare si debeat recte agere, oportet habere
dirigens et regulans: hoc autem est consilium: et ideo consilium
maxime necessarium est in statu populari, praeterquam in illa, in qua
laborantes in communibus, praemium accipiunt magnum. Haec enim
multitudo removet potentiam huius principatus, et reducit ad se omnia
iudicia et deliberationes propter pretium, sicut dictum fuit in
praecedentibus in quarto huius.
9. Deinde cum dicit deinde praemiare ponit conditionem quae pertinet
ad retributionem: dicens quod post ea quae dicta sunt, expediens est
remunerari omnes venientes ad congregationes, ut libentius veniant, et
ad iudicia ut plures iudicent, et firmior sit sententia, et
principatus, ut fidelius et magis laborent: et hoc dicunt si possibile
est civitati. Si autem non est possibile omnes remunerari, saltem
oportet praemiare principatus et iudicia, et consilia, et
congregationes maximas et praecipuas et principatus cum quibus necesse
est alios plures civitatis convivere. Tales enim principatus nullus
acciperet propter magnitudinem expensarum, nisi bene praemiaretur,
sicut est dux exercitus.
10. Deinde cum dicit adhuc autem ponit proprietatem, quae pertinet
ad conditionem gubernantium. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit,
in principatibus autem etc. resumit quamdam conditionem dictam prius de
principatu, ut aliquid addat. In prima dicit: quoniam status
paucorum, et popularis sunt respublicae adinvicem contrariae
quodammodo, et contrariorum sunt contrariae proprietates, oportet eas
proprietates habere contrarias. Cum igitur in paucorum statu
gubernantes determinentur per nobilitatem generis, et per divitias et
per virtutem, necesse est, quod gubernantes in populari statu
determinentur per contraria; puta per ignobilitatem generis,
paupertatem et ignorantiam, seu per sordidum opificium, ita quod sicut
in paucorum statu sunt principantes nobiles et divites et virtuosi, sic
in statu populari viles et pauperes et inordinati.
11. Deinde cum dicit in principatibus resumit quamdam proprietatem
dictam prius de principatu, et adiungit alias; dicens primo, quod
expedit in populari statu nullum esse principatum durationis perpetuae.
Si enim esset aliquis perpetuus, pauciores possent attingere ad
ipsum, et habere aequale et populare, et iterum possent ditari
improportionabiliter, et per divitias et potentiam tyrannizare.
Adiungit autem, quod si aliquis principatus deviet vel declinet ab eo
quod ordinatum est in antiqua lege ipsorum, amoveatur ab eo potentia
vel principatus secundum legis ordinationem: iterum si fuerint aliqui
principatus eligibiles, expedit mutare modum assumptionis eorum, et
facere quod accipiantur sorte: sic enim magis assumentur ex
quibuscumque. Sed hoc est intelligendum de illis principatibus in
quibus non indigetur prudentia magna et experientia, sicut est
consilium et ducatus exercitus; tales enim oportet eligere considerando
ad dignitates praedictas, sicut prius dixit philosophus.
12. Deinde cum dicit communia quidem recolligit dicta addendo
causam; dicens quod ea quae dicta sunt, sunt quaedam communes
proprietates popularis status. Omnes autem huiusmodi proprietates quae
videntur esse popularis status, et ordinatio populi in ipso, sequuntur
ex definitione iusti popularis prius posita, quae est omnes habere
aequale secundum quantitatem, non secundum dignitatem aliquam, aequale
enim secundum quantitatem est non magis principari divites, quam
pauperes, nec virtuosos, quam idiotas, nec aliquos solitarios esse
dominos, sed omnes aequaliter secundum numerum; si enim hoc modo se
habeant, existimabunt se habere secundum aequalitatem et etiam
libertatem.
|
|