|
1. Postquam philosophus praemisit suppositiones et conditiones
popularis status, in parte ista movet quamdam dubitationem. Et circa
hoc tria facit. Primo enim movet eam. Secundo, circa eius
dissolutionem tangit opinionem quorumdam, et reprobat, ibi, aiunt
enim demotici et cetera. In tertia cum dicit, quae igitur utique,
solvit eam secundum intentionem suam. In prima igitur movet
dubitationem, quae oritur ex praecedentibus. Dixerat enim, quod si
omnes aequaliter principentur, non magis dives quam pauper in populari
statu habebunt secundum aequalitatem et libertatem. Dicit igitur,
quod illud quod dubitationem habet ex praecedentibus est hoc, quomodo
scilicet, cum in qualibet civitate vel republica, etiam populari
statu, sint divites et pauperes, habebunt tam hi quam illi illud quod
est aequale et iustum: utrum scilicet in distribuendis honoribus tantum
oporteat distribuere vel dare mille pauperibus, quantum quingentis
divitibus; et ipsos mille tantam habere potestatem in tractatibus
communibus, quantam habent quingenti divites. Aut non secundum hunc
modum, sed accipiendo mille pauperes ex una parte et quingentos ex
alia, dividendo secundum modum praedictum, ulterius ex quingentis
divitibus accipere aliquos paucos per electionem, deinde ex mille
pauperibus aliquos similiter paucos qui in eadem proportione se habeant
ad ipsos mille de quibus eliguntur, sicut illi pauci qui accipiuntur ex
istis quingentis ad illos quingentos; et isti simul congregati sunt
domini in dividendo bona communia, in iudicando et eligendo. Est
igitur dubitatio, utrum aliquod istorum iustum et aequale in republica
populari, aut nulla istorum: sed magis omnia attribuere maiori
multitudini, ita quod multitudo maior sit omnium domina.
2. Deinde cum dicit aiunt enim tangit quorumdam opinionem primo.
Secundo cum dicit, habent autem ambo etc., reprobat utramque. In
prima dicit, quod de ista dubitatione aliter videtur popularibus aliter
dominantibus in paucis. Populares enim dicunt illud esse iustum et
aequale simpliciter quod videtur pluribus: multitudo enim principatur
in tali republica; et ideo iustum attenditur per comparationem ad
ipsam, sicut dicebatur prius; in paucorum potentia autem illud dicunt
esse iustum simpliciter quod videtur habentibus ampliores divitias.
Dicunt enim debere omnia determinari secundum habitudinem ad divitias
quae sunt principale in ea.
3. Deinde cum dicit habent autem reprobat utramque. Et primo
secundum. Secundo cum dicit, si autem quodcumque etc. primum. In
prima dicit, quod utraque istorum quae dicta sunt inaequalitatem
quamdam habent in re et iniustitiam in comparatione ad finem. Si enim
illud est iustum fieri in civitate quod videtur divitibus paucis
existentibus, tunc sequitur rempublicam converti in tyrannidem. Cuius
ratio est, quoniam si illud quod est iustum videtur ditioribus, et
oportet omnia secundum quantitatem divitiarum determinari, tunc si unus
habeat ampliorem substantiam quam alii, iustum erit quod videtur huic
soli, et omnia oportet determinari secundum voluntatem eius, et per
consequens ipsum solum principari secundum voluntatem eius. Hoc autem
est tyrannis: si igitur omnia oporteat determinari secundum iudicium
divitum, respublica convertetur in tyrannidem.
4. Deinde cum dicit si autem improbat primum: dicens, quod si illud
esset iustum quod videtur pluribus, et oportet sequi iudicium plurium;
cum plures habeant potentiam maiorem, et etiam sequantur impetum
voluntatis in iudicando, convertentur ad opera iniustitiae diripientes
ea quae sunt divitum paucorum existentium, sicut dictum est in quarto
prius.
5. Deinde cum dicit quae igitur dissolvit eam secundum intentionem
suam primo. Secundo cum dicit, sed de aequali etc., removet
obiectionem quae posset fieri. In prima dicit resumendo dubitationem
et dando intentum in determinando eam, dicens quod ex definitione vel
determinatione iusti sive aequalis quam ponunt utrique accipiendum est
quae sit aequalitas sive iustitia quam intendunt, secundum quam oportet
distribuere singula. Conveniunt enim in hoc utrique, quod iustum est
esse illud dominans et principans in republica quod videtur pluribus
partibus reipublicae. Hoc enim supponatur, non tamen simpliciter,
sed cum determinatione quadam. Duae enim sunt partes ex quibus civitas
de necessitate componitur; scilicet divites et pauperes. Quod igitur
videbitur istis et illis simul consentientibus ut pluribus, non dico
totius multitudinis, sed pluribus de divitibus et pluribus de
pauperibus, hoc sit principans et fiat in tota republica. Si autem
contingat, quod contrarientur adinvicem, ita quod non omnibus
divitibus idem videatur, sed quibusdam unum, quibusdam aliud,
similiter non omnibus pauperibus, sed quibusdam unum quibusdam aliud:
verbi gratia, si ponamus quod sint decem divites et viginti pauperes,
unum autem videatur faciendum sex divitibus, et quinque pauperibus
adiunctis eis, oppositum autem videatur quindecim pauperibus et quatuor
divitibus, tunc iustum determinandum erit non secundum praedictum
modum, sed secundum aliquam excellentiam aliam, vel virtutis, vel
desiderii ad bonum commune. Et tunc illud quod videbitur parti, quae
excellit secundum illud, collatione facta, iustum erit. Si autem
aequales inveniantur, puta in virtute, tunc remanet dubitatio eadem si
debentes iudicare in iudicio sint divisi in duas partes, ita quod non
inveniatur excellentia, quorum sententiae standum erit? Et tunc in
utroque istorum aut determinandum est sorte cui illorum sit, aut aliquo
alio accidente simili sorti.
6. Deinde cum dicit sed de aequali removet obiectionem quae posset
fieri. Diceret enim aliquis quod electio principatus et distributio
honorum communium maxime sunt in civitate: maxima autem committere
sorti et viae per quam contingit accipi deteriorem, inconveniens est:
ergo inconveniens videtur quod dictum est, quod ubi non invenitur
praeeminentia sit sortiendum. Hoc intendens removere, dicit, quod
cum difficillimum sit invenire aequalitatem quid sit iustum et aequale
in casibus praedictis; et determinare secundum rationem rectam, tamen
melius est per sortem dirimere controversias, quam permittere quod soli
divites principentur: semper enim de duobus malis minus malum
praeeligendum est: malum est autem sorti committere et solos divites
principari: minus autem malum est sorti committere, quam divites
principari: quia pauperes, quos quandoque contingit per sortem
principari, magis volunt communiter iustitiam et aequalitatem quam
divites. Divites enim ex ipsa abundantia divitiarum inclinantur ad
contumeliam et elationem, et ad alia iniuriosa; et ideo nihil curant
de iustitia: propter quod si oporteat alterum ipsorum eligi, magis est
eligendum committere sorti, quam permittere divites solos principari in
statu populari.
|
|