Lectio 4

1. Postquam philosophus praemisit hypotheses et proprietates status popularis; intendit hic determinare ex quibus et quomodo species ipsius instituantur. Et dividitur in duas; quoniam in prima parte ostendit ex quibus et quomodo instituitur optima respublica popularis. In secunda cum dicit, quomodo ergo etc., ex quibus et quomodo aliae. Prima in duas. Quoniam primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, ubi autem et accidit etc., ostendit ubi facile est eam instituere. Prima dividitur in partes tres. Quoniam in prima parte dicit ex quibus est optima respublica popularis. In secunda cum dicit, ad instituendum autem etc., declarat quibus legibus firmanda et instituenda. In tertia cum dicit, post agricolarum autem etc., declarat qualiter aliae multitudines populares se habent ad illam, ex qua instituitur optima respublica popularis. In prima duo facit. Quoniam in prima parte declarat ex quibus est optima respublica popularis. In secunda cum dicit, propter quidem enim etc., probat quoddam suppositum. In prima primo facit quod dictum est. In secunda cum dicit, quare et facere etc., concludit corollarium. In prima dicit, cum sint quatuor species status popularis, optima est quae est prima secundum ordinem inter illas, sicut dictum est prius. Optima enim respublica simpliciter regnum est in qua unus principatur; deinde status optimatum in quo pauci virtuosi. Deinde autem respublica in qua adhuc plures bellicosi. Deinde autem haec species popularis status in qua plures agriculturam colentes principantur. Deinde autem aliae species ipsius plus et plus deficientes ab ea, sicut dictum est in quarto huius. Ista autem est antiquissima omnium statuum popularium, et antiquior multitudo et magis naturalis est agricultiva. Dixit autem ipsam primam esse, quia est ex prima multitudine et optimo populo, cuiusmodi est terrae cultivus, siquis supponat distinctionem multitudinis popularis in terrae cultivam et non terrae cultivam. Et consistit virtus rationis suae in hoc. Optima et prima respublica popularis est ex optima et prima multitudine populari: optima autem et prima multitudo est terrae cultiva; ergo prima et optima est respublica popularis ex multitudine agricultivae.

2. Deinde cum dicit quare et facere concludit corollarium; dicens, quod quia optimus populus est agricultivus; ideo de facili contingit fieri optimam rempublicam popularem, ubi est talis populi multitudo: ex optima enim materia bene disposita contingit fieri optimum compositum, et in his quae fiunt natura, et in his quae fiunt arte.

3. Deinde cum dicit propter quidem probat quod supposuit; scilicet quod multitudo agricultiva sit optimus populus. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, quod quidem igitur etc., concludit conclusionem principaliter intentam. Primum probat ex tribus: et secundum hoc potest dividi in tres partes. Primum enim probat quod agricultiva multitudo est optima, quia non est machinativa. Secundo cum dicit, propterea autem et cetera. Quia non est concupiscitiva. Tertio cum dicit, adhuc autem quod domini sunt etc. quia non est ambitiosa. In prima parte dicit, quod multitudo agricultiva, quia non habet divitias multas, non multum potest vacare ab operationibus exterioribus; sed necesse est intendere ad culturam terrae ex qua sustentatur, et ad alia necessaria; et quia non potest vacare ab exterioribus, non appetit facere congregationes; et ideo minus machinari potest. Solent enim in congregationibus propter mutuam collocutionem et adinvicem confidentiam machinari inveniendo vias et modos insurgendi contra divites aut principantes. Et quia minus machinativa est, melior est ad politizandum. Secundo cum dicit, cum enim laborandum sit illis circa necessaria etc. probat quod est optima, quia non est concupiscitiva; dicens quod huiusmodi multitudo, propter hoc quod non habet necessaria ad bene vivendum, necesse habet intendere circa exteriora opera exterius in regione; et quia operationibus exterioribus intendunt, minus concupiscunt aliena. Habitantes enim exterius in regione, intendentes propriis operibus, non percipiunt divitias et bona principantium; et quia non advertunt, minus concupiscunt. Imo magis delectabile est eis intendere negotiationi circa propria, quam intromittere se de republica aut principatu, etiam ubi tunc non contingit multum lucrari in principatu vel republica; multitudo enim popularis magis intendit et appetit lucrum proprium quam honorem. Hoc enim est eis magis necessarium. Et signum eius quod dictum est, est quoniam multi tales antiquitus tyrannides crudeles sustinuerunt et status paucorum potentatus, et adhuc etiam multi sustinent, cum non prohibentur ab operibus propriis, nec multum aufertur de substantia eorum: sic enim intendentes propriis operibus, quidam eorum faciliter fiunt divites, alii vero non egentes: et quia sic aliena non concupiscunt, meliores sunt ad gubernandum, quia minus insurgunt et minus rapiunt aut furantur: hoc enim erat una causa corruptionis rerumpublicarum determinata in quinto huius.

4. Deinde cum dicit adhuc autem probat idem propter hoc, quod non est ambitiosa. Et primo facit hoc. Secundo concludit corollarium cum dicit, quapropter utile est. In prima parte dicit, quod si huiusmodi multitudo habeat aliquem appetitum honoris, quod necesse est, quia homines naturaliter honorem appetunt, ut apparet secundo rhetoricae, appetitui eorum satis fit per hoc quod in quibusdam rebuspublicis popularibus dominium habet in eligendo et corrigendo principatus, quod est maximum. In aliis autem popularibus statibus, quamvis non attingant ad electionem principatuum, cum principatus per partes eligibiles sunt ex omnibus indifferenter, sicut in Mantinea, ubi hoc servabatur, in aliis autem potestatem habet huiusmodi multitudo super consilium reipublicae quod ordinat de omnibus, et hoc ipsum quod dominium habet super ipsum consilium multis est sufficiens ad supplendum appetitum praedictum. Et est opinandum, quod ista quae dicta sunt, scilicet multitudinem habere potestatem in eligendo et corrigendo principatus, et ipsos attingere ad aliquos principatus minores: et habere dominium super consilium, est sicut quidam ornatus et bona dispositio status popularis, sicut fuit in civitate Mantinea praedicta.

5. Deinde cum dicit propter quod concludit ad manifestationem eius quod dictum est, quoddam corollarium primo. Secundo cum dicit, necesse autem politizantes etc. assignat rationem eius. Primo ergo dicit, quod quia ea quae dicta sunt, sunt ornatus quidam status popularis, et bona dispositio, dispositio expediens est in praedicta specie status popularis, et consuevit observari in ea, agricultivam multitudinem habere potestatem super electione principatus et correctione, et iudicare cum erraverint, et principatus maiores eligi ab ea ex eis, qui habent honorabilitates maiores, vel virtutum vel divitiarum, vel ex maioribus secundum nobilitatem; aut non eligi per eos qui habent tales honorabilitates magnas, sed eos qui possunt intendere, non coacti propter indigentiam circa necessaria vacare.

6. Deinde cum dicit necesse autem assignat rationem huius dicti primo. Secundo cum dicit, itaque necesse est infert corollarium ex ipsa. In prima parte dicit, quod si hoc observetur, quod dictum est, necesse erit in tali republica optime gubernare; ex hoc enim multae utilitates contingent in republica. Primo quidem ex parte principis; sic enim magistratus per meliores regentur, cum assumuntur ab aliqua honorabilitate: iterum ex parte populi contingit populum consistere, et non insurgere, nec etiam invidere excellentibus viris et insignibus sufficiet haec ordinatio. Si enim principatus assumantur ab honorabilibus, non subiicientur deterioribus ipsis, si quidem eos non contingat principari; iterum principantes magis iuste principabuntur, considerantes quod sunt alii in republica qui possunt corrigere eorum delicta si iniuste egerint. Hoc enim expediens est in tali statu populari corrigere et suspendere delictum principantium, ita quod non liceat eis facere quodcumque videbitur ipsis. Habens enim potestatem agendi quodcumque videtur ei, non habet potentiam observandi secundum rationem excessus qui sunt in unoquoque hominum.

7. Deinde cum dicit quare necessarium ex istis concludit corollarium; dicens quod ex his, quae dicta sunt, si observentur, necessarium est accidere in republica maxime perfectum, scilicet bonos et iustos principari, et non delinquere, timentes punitionem et correctionem; et multitudinem nihil minus habere quam debet, est enim domina maiorum.

8. Deinde cum dicit quod quidem concludit conclusionem principaliter intentam; dicens quod manifestum est ex dictis, quod haec species status popularis quae dicta est, optima est; et propter quam causam; quoniam propter hoc, quod populus ex quo constituitur, optimus est.

9. Deinde cum dicit ad instituendum declarat quibus legibus utendum est ad consistentiam ipsius; et dividitur in partes quatuor, secundum quatuor leges, quas dicit expedire ad consistentiam ipsius. Secunda ibi, erat et quem dicunt antiquitus et cetera. Tertia cum dicit, est autem et cetera. Quarta ibi, hunc autem oportet et cetera. In prima dicit, quod ad instituendum populum agricultivum in populari statu praedicto, sunt utiles quaedam leges apud antiquos quosdam positae. Prima quidem est, non licere possidere aliquem in civitate quantamcumque quantitatem terrae, sed secundum mensuram determinatam: nam si liceret possidere quantumcumque possent acquirere, et ditarentur nimis, et non remaneret populus agricola. Aut si permittatur habere quantumcumque mensuram terrae, non tamen in loco propinquo municipio civitatis, sed in remoto magis; hoc enim modo necesse haberet magis habitare in loco remoto a civitate quam in ipsa, et minus posset machinari et nocere.

10. Deinde cum dicit erat autem ponit secundam legem. Et dicit, quod antiquitus statutum fuit in multis civitatibus, et lege ordinatum, quod aliquid quod ad propositum expedit, scilicet, non licere vendere vel alienare primas sortes quas acceperunt a progenitoribus, sicut filiis Israel non licebat secundum legem alienare simpliciter haereditates, sed tantum obligare ad tempus; sic enim per alienationem possessionum aliqui non efficiebantur pauperes nec alii per acquisitionem ditiores praeter proportionem.

11. Deinde cum dicit est autem ponit tertiam; dicens, quod est quaedam alia lex quam dicunt fuisse Oxyli legislatoris, quae eamdem potentiam habet cum praecedenti; scilicet non mutuare aliquid super portionem terrae quam aliquis habet, nec etiam ipsam posse obligare: et est eadem ratio istius legis et praecedentis, nisi quod ista magis restringit quam illa. Illa enim prohibet alienationem terrae simpliciter in qua transfertur dominium, ista autem obligationem retento dominio etiam.

12. Deinde cum dicit nunc autem ponit quartam; dicens, quod adhuc oportet populum agricolam dirigere secundum legem et statuta Aphytalorum, idest illius gentis; ipsa enim utilis est ad hoc; illi enim quamvis multi existerent, et haberent paucam terram, omnes erant agricultores: illi enim si haberent terras vel possessiones ultra determinatam mensuram in lege, dabant ad pretium vel ad censum pauperibus vel minus habentibus, non totam, sed dividentes eas secundum aliquas partes; et retinebant sibi quantum determinatum erat a lege, residuum tradentes secundum dictum modum, ut sic etiam pauperes per terram acceptam ad censum aliqualiter venirent ad aliquem excessum divitiarum.

13. Deinde cum dicit post agricolarum declarat qualiter multitudines populares aliae se habent ad istam; et dividitur in duas. In prima declarat, quod multitudo pastoralis melior est post istam. In secunda cum dicit, aliae autem omnes etc. declarat quod omnes aliae deteriores sunt ipsa. In prima parte dicit quod optima multitudo popularis post agricultivam est illa, quae est ex pastoribus viventibus ex pecoribus. In multis enim consimiliter se habet ad agricultivam; sicut enim illa necesse habet immorari extra civitatem circa agricultivam, sic ista circa custodiam et procurationem animalium. Item ista multitudo est magis exercitata in actionibus bellicis secundum habitus; sunt enim exercitati in custodiendo a lupis et latronibus. Item corpora habent bene disposita, et sunt fortes secundum corpus, assuefacti frigoribus, et exercitati circa venationes: tales autem bene dispositi sunt ad actus bellicos: unde Vegetius, in libro de re militari, dicit meliores milites eligendos esse ex venatoribus et carnificibus et fabris malleatoribus.

14. Deinde cum dicit aliae autem declarat quod aliae multitudines deteriores sunt multo. Ista autem dividitur in duas, secundum quod hoc probat per duas rationes. Quarum secundam ponit cum dicit, adhuc autem. In prima dicit quod omnes aliae multitudines popularis status, puta mercenariorum in suis operationibus, et forensis quae negotiatur circa forum venalium et vilium personarum, quae locat opera sua mercede, sunt multo deteriores his quae dictae sunt; parum enim participant de vita, quae est secundum rationem; et nullae operationes eorum secundum quod huiusmodi, sunt exercitantes ad virtutem. Contrarium autem invenitur in praedictis multitudinibus; quare istae sunt multo deteriores illis.

15. Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem; dicens, quod praeter illud quod dictum est, multitudo forensis et mercenaria, quae circa municipium civitatis moratur, ut in pluribus volunt facere congregationes, in quibus colligationes et conspirationes faciunt contra principem, et etiam perverse sententiant, propter hoc quod ab ipsis congregationibus lucrum recipiunt. Ista autem sunt corruptiva reipublicae; et ideo peiores sunt ad gubernandum. Terrae cultores autem qui habitacula habent dispersa per regiones iuxta terras quas excolunt, non conveniunt libenter ad huiusmodi congregationes, quia per hoc retardarentur ab operibus necessariis, nec indigent similiter hac congregatione, propter hoc quod magis habent ad vitam necessaria curare.

16. Deinde cum dicit ubi autem concludit ex praecedentibus, ubi contingit fieri bonam rempublicam popularem. Et primo facit hoc. Secundo concludit documentum cum dicit, quare oportet. Dicit igitur primo, quod si in aliquo loco regio sic sit disposita, aut terra cultiva multum remota sit a municipio civitatis, facile est in illa civitate bonum statum popularem facere et instituere. Cuius ratio est, quia multitudo agricolarum cogitat aedificare in locis magis remotis a civitate et habitare in illis propter quod raro venient ad congregationes; et ideo contra principantes non machinabuntur, et ipsi principantes in pace principabuntur.

17. Deinde cum dicit quare oportet concludit documentum, quasi ad remotionem obiectionis quae posset fieri. Diceret enim aliquis quod quamvis agricolae non multum curent venire ad congregationes propter causam praedictam, forensis tamen multitudo et mercenaria volent frequenter facere congregationes; et incidet inconveniens contra praedicta. Quasi ad huius remotionem dicit quod si turba forensis et mercenaria saepe velit congregari, expedit ordinari per legem vel tenere per consuetudinem non facere congregationes aliquas in quibus habeant potestatem de magnis, non vocatis illis, qui habitant extra civitatem in regione: ex hoc enim sequuntur duo commoda. Primum, quod pauciores erunt congregationes: illi enim non saepe convenire possunt propter remotionem et necessaria. Secundo, quia isti minus malitiosi sunt et meliores, ut frequentius reprimunt aliqualiter malitiam et astutiam forensis multitudinis.