|
1. Postquam philosophus declaravit ex quibus et quomodo instituenda
est optima respublica popularis, declarat ex quibus et quomodo sunt
instituendae aliae species ipsius deteriores vel inordinatiores; et
circa hoc duo facit. Primo enim breviter tangit ex quibus et quomodo
instituantur praedictae species. In secunda cum dicit, ultimam autem
etc. insistit circa ultimam et inordinatissimam. In prima parte
dicit, quod ex praedictis manifestum est, quomodo instituenda sit
optima respublica popularis, quantum ad bonam ordinationem, et primam
secundum naturam. Ex quo potest esse manifestum quomodo aliae species
ipsius sint instituendae. Si enim optima respublica popularis ex
multitudine optima instituenda est, et secundum ordinationem optimam
sibi convenientem, cum aliae deficiant ab ipsa, quaedam minus et
quaedam plus, manifestum est quod oportet transgrediendo et a bona
multitudine deteriorem accipiendo multitudinem et a recta ordinatione
permittendo maiorem inordinationem secundum plus et minus, ita quod
minus inordinata respublica popularis post primam sit ex multitudine
minus inordinata et magis inordinata ex magis inordinata; et maxime
inordinata, puta ultima, ex maxime inordinata: sic enim differunt
species status popularis secundum quod apparuit in quarto huius.
2. Deinde cum dicit ultimam autem insistit circa ultimam. Et primo
tangit quod non est bene mansiva de se. Secundo cum dicit, ad
firmandum autem etc. declarat ex quibus maxime contingit eam firmare.
In prima dicit, quod ultima species popularis status non potest bene
sustineri a tota civitate, puta a divitibus et pauperibus nobilibus et
ignobilibus, nisi sit bene ordinata legibus et consuetudinibus
convenientibus ei. Et ratio huius est, quia in hac republica populari
tota multitudo, quaecumque sit, in civitate principatur, sicut
aliquis unus, et secundum quod ei videtur. Nunc autem huiusmodi
multitudo quantum ad maiorem sui partem imprudens est et inordinata et
in operibus suis sequitur impetum magis quam rationem: propter quod
opprimunt maiores et corrumpunt iudicia, ex quo contingit corruptio
reipublicae. Quae autem sunt quae possunt corrumpere hanc rempublicam
et etiam alias respublicas in universali et in particulari dicta sunt
prius pro maiori parte fere. Dicit autem fere, quia possunt esse
aliqua, quae prius non tangebantur.
3. Deinde cum dicit ad firmandum ostendit per quae contingit firmare
huiusmodi rempublicam. Et dividitur in partes duas. Quoniam primo
docet per quae contingit eam firmare intendendo ipsam. Secundo cum
dicit, est autem opus, per quae contingit eam firmari remittendo.
Circa primum ponit quatuor observanda per quae contingit eam firmare
intendendo. Et secundum ponit cum dicit, adhuc autem et talia.
Tertium cum dicit, adhuc autem tyrannica. Quartum cum dicit, et
vivere ut quis vult et cetera. Circa primum ponit primo documentum
illud. Secundo cum dicit, consueverunt quidem igitur etc. docet
ipsum moderari. In prima dicit, quod principes in hac republica
populari ad faciendum eam firmiorem et ad faciendum multitudinem
popularem valde potentem, consueverunt adiungere plurimos extraneos,
et aliquando aliquos qui non sunt legitimi cives, sed spurii qui sunt
ex alterutro cive patre vel matre: hoc enim conveniens est huic
reipublicae: pluribus enim adiunctis reipublicae fortior est
multitudo, fortior autem existens magis potest reprimere excessus
divitum et volentium tyrannizare.
4. Deinde cum dicit consueverunt quidem declarat qualiter moderandum
est istud documentum, quia non quocumque modo observatum expedit:
dicens, quod ductores populi consueverunt facere sicut dictum est: hoc
tamen aliqualiter expedit, aliqualiter autem non; quamdiu enim
potestas divitum et nobilium et mediorum inter divites et pauperes
excedit potestatem ipsius multitudinis, expedit adiungere extraneos
usquequo potentia multitudinis excedat; sed ultra hoc notabiliter
adiungere quamplurimos, non simpliciter expedit, propter duo.
Primo, quia si numerus advenarum excedat multum, accidit rempublicam
magis inordinatam esse, quia extranei adiuncti, aut imprudentes sunt
et sine virtute, ut in pluribus, aut non assuefacti in ordine
reipublicae; et ideo ipsis habitis additur quidem ad potentiam et ad
indiscretionem. Excessus autem potentiae sine discretione rempublicam
corrumpit. Secundo, quia cum multi extranei adiunguntur, turbantur
nobiles, et insignes, et magis graviter sustinent rempublicam,
propter hoc quod deteriores ipsis assumuntur ad dominium reipublicae.
Et haec fuit causa seditionis factae in republica Cyrenensium,
scilicet notabilis multitudo assumptorum ad rempublicam: si enim pauci
adiuncti fuissent, non essent ita notabiles, nec ita curarent.
Parvum enim malum negligitur, quia illud quod est parvum reputatur
quasi nihil, quia proprium inest ei, aut quia omnino non cognoscitur;
magnum autem magis est manifestum, propter quod magis curatur.
5. Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundum documentum; dicens,
quod praeter haec instituta vel statuta, quae Clisthenes instituit
Atheniensibus ad agendum vel fortificandum statum popularem ipsorum,
sunt convenientia ad firmandum praedictam rempublicam similiter et illa
quae instituerunt popularis reipublicae conditores circa Cyrenem.
Unum quidem eorum est, quod aliquae tribus de novo faciendae sunt in
civitate per aliquorum eiusdem generis receptionem, et inexistentes
augmentandae sunt per coniugia. Secundum vero, quod fraternitates et
societates circa aliqua particularia et propria plures existentes
reducendae sunt in paucas et communes magis, ita ut sint pauciores
secundum numerum societates, plurium autem hominum: et sic omnia sunt
excogitanda, ut omnes adinvicem in civitate sint permixti vel secundum
tribus, quod fit per coniugia, vel per sodalitates, quod fit, vel
per conversationes, vel congregationes communes: sic enim magis
adinvicem erunt uniti per dilectionem, et per consequens fortiores,
quia omnis virtus coniuncta fortior est seipsa divisa. Tamen hoc
faciendo observandum est quod eaedem leges et consuetudines observentur
nunc et prius. Si enim mutatis tribubus et sodalitatibus mutarentur
leges et consuetudines, necesse esset rempublicam mutari, quia leges
et consuetudines in republica instituendae sunt secundum ordinem ad
rempublicam, sicut dicebatur prius in tertio libro.
6. Deinde cum dicit adhuc autem ponit tertium; dicens, quod cum his
statuta tyrannorum videntur esse utilia ad statum popularem huiusmodi;
quia iste status est sicut quaedam tyrannis, sicut licentia servorum,
hoc est principatus super servos, similiter principatus super mulieres
et super pueros, coram quibus competat actio, servis contra dominos et
mulieribus contra viros et pueris contra parentes: ista enim instituunt
tyranni, ut per hoc magis habeant benevolentiam puerorum, mulierum et
servorum quae sunt magna pars civitatis; et per eamdem rationem hoc
expediens est in praedicta populari republica. Sed intelligendum,
quod hoc utile est usque ad aliquid, non autem quantum ad omnia:
instituere enim principatus praedictos coram quibus competat actio
mulieribus, servis et pueris, quantum ad omnia quae possent proponere
contra viros, dominos et parentes inconveniens est, et dividere
civitatem. Tamen instituere aliquos principatus coram quibus competat
actio contra praedictos, tamen quantum ad pauca et magna, non est
inconveniens in ista republica, quamvis simpliciter inconveniens sit et
malum.
7. Deinde cum dicit et vivere ponit quartum; dicens, quod adhuc ad
firmandum statum popularem talem utile est, quod principantes ea
dissimulent vivere subditorum, ut volunt, non puniendo malas actiones
omnes voluntarias: hoc enim multum auxiliatur tali reipublicae: quia
multis delectabilius est inordinate vivere quam temperate et secundum
virtutem. Homines enim ut in pluribus a ratione recta deficiunt. Ad
defectionem autem rationis sequitur vivere praeter rationem et ordinem.
Pauci autem sequuntur rationem rectam; et ideo pauci temperate
assuescunt vivere, multi autem inordinate; et ideo delectabilius est
pluribus inordinate vivere, quia magis assuescunt; et ideo magis
diligunt rempublicam in qua permittuntur in delectationibus vivere. Et
est notandum quod non dicit philosophus quod praecipiendum sit in ista
republica, quantumcumque sit male ordinata, vivere ut quis voluerit,
nec etiam permittendum cum scitum fuerit; sed dissimulandum quod minus
est. In nulla enim societate hominum si debet manere, praecipiendum
est hoc, nec permittendum usquequaque et passim, sed dissimulandum
quandoque propter qualitatem personae vel alicuius alterius
circumstantiarum; et ideo rationabiliter dixit Commentator super sexto
Ethicorum, illum non esse verum legislatorem, sed corruptorem magis,
qui tales delectationes sequendas lege statuit vel permisit passim,
sicut fecit Machometus: propter quod in brevi tempore adhaeserunt legi
ipsius multi, quia delectabilius fuit eis vivere inordinate quam
secundum ordinem.
8. Deinde cum dicit est autem docet ex quibus firmanda est per
remissionem magis; et circa hoc primo tangit praeeminentiam huius viae
ad praecedentem. Secundo cum dicit, qui autem demagogi ponit
documenta. In prima dicit, quod ad legislatorem, et ad eos qui
volunt permanere rempublicam istam talem qualem, pertinet non multum
laborare instituendo magnum opus, neque solum, idest multum intendendo
eam, sed magis pertinet ad eos laborare, ut salvetur plurimo tempore:
non enim difficile est rempublicam qualitercumque ordinatam permanere
pauco tempore, uno vel paucis diebus; sed difficillimum est ipsam
manere multo tempore; et ideo oportet reducere ad memoriam, quae sunt
salvantia et corrumpentia respublicas, de quibus consideratum est in
quinto, et per ea tentare quomodo salvetur respublica, fugientes ea
quae corrumpunt ipsam, et instruentes leges, et consuetudines non
scriptas, in quibus comprehenduntur illa, quae salvent eamdem. Et
non debet aliquis credere, quod illud statutum sit magis populare, vel
paucorum potentiae, quod magis facit civitatem populariter vivere, vel
secundum statum paucorum; sed illa quae faciunt eam permanere plurimo
tempore; sicut philosophus scripsit prius in quinto; ubi dixit: multa
eorum, quae videntur popularia, solvunt populares status, et
paucorum. Si igitur illa expeditiora sunt per quae magis contingit
salvari statum popularem; talia autem sunt remittentia vel quae
attenduntur secundum remissionem.
9. Deinde cum dicit qui autem ponit documenta, quae attenduntur
penes remissionem ipsius. Et circa hoc primo ponit documentum sumptum
ex distributione communium acceptorum ex condemnatione. Secundo cum
dicit, adhuc autem eas, ponit documentum aliud sumptum ex his quae
sunt attendenda circa publicas vindictas. Tertio cum dicit, quoniam
autem ultimae etc. ponit alia, quae accipiuntur ex his, quae circa
congregationes et iudicia sunt servanda. In prima dicit, quod illi
qui sunt ductores populi qui intenduntur habere gratiam ipsius, multa
instituunt in statu populari, faciendo in iudiciis ad utilitatem
pauperum apparentem, et damnum divitum: puta quod illa quae obveniunt
ex condemnatione aliquorum distribuantur multitudini pauperum: propter
quod contingit multitudinem male quandoque sententiare propter
dilectionem pecuniae; et ideo oportet illum, qui habet cordi
salvationem popularis status, obviando contrarium intendere, et
ordinare lege vel statuto, quod nihil eorum quae confiscantur ex bonis
condemnatorum, distribuatur multitudini, sed dedicetur Deo, et fiat
sacrum. Ex hoc enim continget, quod iniusta volentes agere, non
minus dubitabunt, quam si deberent distribui multitudini: aequalia
enim amittent modo utroque: et iterum multitudo minus corrumpet iudicia
et sententias circa ea quae iudicatura est, non sperans inde lucrum
aliquod accipere.
10. Deinde cum dicit adhuc autem ponit documentum, quod sumitur ex
his quae observanda sunt circa publicas vindictas. Circa quod est
intelligendum, quod cum poenae quantitas debeat respondere quantitati
delicti secundum legem iustitiae, delictorum autem quaedam sunt
occulta, quaedam autem manifesta et publica, oportet poenam aliquando
esse occultam, aliquando autem manifestam; occultorum scilicet
occultam, et publicorum publicam. Homines autem naturaliter magis
verentur publicam. Contingit autem quandoque, quod in statu populari
multitudo pro minori et occulto delicto inducit publicam poenam, ex quo
contingit inimicitias fieri inter cives, et quod prohibet philosophus
in hoc documento, dicens quod expedit ad salvationem reipublicae
vindictas cavere, puta fustigationem et eiectionem a republica; vel ad
minus valde paucas facere, prohibendo eos qui tales faciunt vel
scribunt timore magni damni: tales enim vindictas publicas magis
assueverunt populares indicere contra insignes quam contra populares:
propter quod periculosiores sunt. Unde dicit philosophus quia sunt
principia magnae dissensionis: quia secundum philosophum in quinto
huius, totaliter insignium dissensiones consumere faciunt et totam
civitatem: et prius, dixerat de dissensione dominorum loquens, quod
oportet subditos vereri, et dissolvere praesidia, et potentum
dissensiones; expedit enim in republica cives omnes, si possibile
est, benivolos esse; si autem non est possibile, ad minus cavere quod
nunquam sint adversarii illis qui debent dominari subditis. Facere
autem tales publicas vindictas multas principium est malivolentiae, et
ideo vitandae sunt.
11. Deinde cum dicit quoniam autem ponit documenta sumpta ex his
quae accidunt circa congregationes et iudicia. Et circa hoc primo
facit quod dictum est. Secundo cum dicit, tali autem quodam modo
etc. inducit exempla ad manifestationem quorumdam dictorum. Circa
primum declarat primo qualiter se habendum est quantum ad congregationem
et iudicia, ubi non existunt redditus. Secundo cum dicit, ubi autem
sunt redditus, non facere et cetera. Qualiter se habendum est ubi
existunt. In prima parte ipse dicit, quod ultima species popularis
status, de qua nunc est sermo, est multorum hominum, quoniam ipsi
omnes communicant, et difficile est omnes congregari sine mercede:
multos enim et pauperes congregari sine mercede difficile est: mercedem
autem dare omnibus, ubi redditus non sunt, non potest esse sine
praeiudicio divitum. Necesse est enim mercedem tribuere ex his quae
inferuntur ab illis, vel quae accipiuntur ab eis depauperando eos, et
ex hoc fiunt mala iudicia malorum: propter quae destructae sunt multae
respublicae populares: unde oportet in populari statu, in quo non sunt
redditus communes, quam paucissimas, et tantum necessarias facere
congregationes, et iudicia fieri quidem ex multis, sed paucis diebus.
Et istud quidem expedit propter duo: si enim fiunt paucae
congregationes, pauciora expendentur in ipsis, et divites non timebunt
paucas expensas, quamvis ipsi non accipiant, sed pauperes tantum.
Secundo quia multo melius si conveniant multi et insignes et pauperes,
iudicabunt secundum legem iustitiae. Plures autem poterunt convenire
si paucae fiant congregationes et pauca iudicia: divites enim ubi non
lucrentur, nec honorem reportant, nolunt dimittere propria multis
diebus vel saepe; pauco autem tempore magis sustinent.
12. Deinde cum dicit ubi autem declarat quomodo se habendum est,
ubi redditus existunt. Et primo quid cavendum est. Secundo cum
dicit, sed oportet eum, quid sit observandum. In prima dicit, quod
in statu populari, ubi redditus sunt, cavendum est ne fiat illud quod
ductores populi vel procuratores in ea consueverunt facere. Illa enim
quae obveniunt diversis temporibus, cum obvenerint, distribuunt
multitudini per partes; et ipsi sic accipientes de facili consumunt,
et statim indigent: hoc enim tale auxilium est istis, sicut lagena
perforata pauperibus: quidquid enim paulatim immittitur ex una parte,
effunditur ex alia, nec unquam hoc modo contingit eam repleri.
13. Deinde cum dicit sed oportet tangit quid est observandum magis.
Et primo facit hoc. Secundo tangit vias per quas contingit devenire
ad illud, cum dicit, artificiandum igitur et cetera. In prima
dicit, quod ita dictum est, quod non oportet facere sicut ductores
populi faciunt; sed oportet, cum quis habet curam popularis status,
providere qualiter multitudo popularis pauperum abundet, vel non
egeat: egestas enim ipsius facit eam esse pravam: difficile est enim
indigentem existentem operari bene, sicut dicitur primo Ethicorum; et
ideo laborandum est multum, qualiter sint abundantes continue.
14. Deinde cum dicit artificiandum igitur tangit vias aliquas per
quas contingit eos fieri divites. Et dividitur secundum tres vias quas
tangit: et incipit secunda pars, ibi, maxime autem et cetera.
Tertia ibi, et si non omnibus et cetera. In prima dicit, quod
expediens est ad vitandum indigentiam in statu populari, congregare in
aliqua quantitate notabili ea quae obveniunt ex redditibus communibus;
et tunc simul pauperibus distribuere secundum aliquas magnas partes
simul, ut unusquisque de multitudine, si potest fieri, tantum
accipiat simul, quod possit sibi acquirere fundiculum aliquem, hoc est
parvam mensuram terrae ex qua ulterius lucrari possit: hoc enim expedit
divitibus, quia non gravantur per hoc; et etiam pauperibus magis quam
si secundum parvas partes et saepe reciperent: quod nunc observant
ductores populi secundum quod dictum est prius.
15. Deinde cum dicit maxime autem ponit secundam; dicens quod si
hoc non potest fieri commode, saltem dandae sunt eis occasiones
inducentes eos ad negotiationes et agriculturam, ut sic ex utroque
ditentur.
16. Deinde cum dicit et si non ponit tertiam; dicens, quod si non
est possibile singulis divitibus aliquid inferre ad distribuendum
pauperibus, saltem expedit ipsos immittere aliquam quantitatem
pecuniae, vel secundum tribus vel secundum fraternitates, vel secundum
aliquam aliam talem collectionem, ad distribuendum pauperibus in
congregationibus necessariis. Et ut liberius haec faciant, tollendae
sunt expensae supervacuae, quas solent facere divites; puta expensae
conviviorum, et oblationum vanarum.
17. Deinde cum dicit tali autem manifestat per exemplum praedicta.
Et primo per exemplum Carthaginensium. Secundo cum dicit, bene
autem habet et cetera. Per exemplum Tarentinorum. In prima parte
dicit, quod Carthaginenses bene politizantes acquisiverunt amicitiam
populi secundum modum praedictum: semper enim insignes et divites
accipiebant aliquos de pauperibus destinantes eos ad negotia domuum
suarum procuranda, et mercedem dantes faciebant eos divites. Iterum
insignes magis gratiosi, et magis secundum intellectum agentes,
assumebant pauperes, dantes eis occasiones aliquas, per quas
provocabantur ad operationes, ex quibus ditabantur.
18. Deinde cum dicit bene habet ponit secundum exemplum; dicens,
quod adhuc expedit ad salvandum statum popularem imitari Tarentinos.
Principantes enim inter eos divites existentes iumenta et fructum
possessionum suarum faciebant communem multitudini dominium retinentes
per actum liberalitatis; et secundum hoc fecerunt multitudinem pauperum
benivolam sibi. Iterum omnes principatus duplices instituebant;
alteros assignatos per electiones, alteros autem per sortem. Per
sortem quidem aliquos, ut pauperes participarent; per electionem autem
ut meliores possent accipere qui melius regerent rempublicam.
Continget autem hoc facere et de diversis principatibus unum accipere
sorte, reliquum electione; et etiam in eodem, unum principatum sic,
alium autem illo modo. Et tunc recapitulat dicens, quod quomodo
oportet instituere statum popularem, et ex quibus et qualiter firmare
maxime infirmum circa illas, dictum est.
|
|