|
1. Postquam philosophus ostendit ex quibus et quomodo instituenda est
respublica popularis, nunc ostendit ex quibus et quomodo instituenda
est respublica paucorum. Et primo circa hoc dans intentionem, dicit,
quod ostenso ex quibus et quomodo instituenda est respublica popularis,
manifestum est fere quomodo instituendae sunt respublicae paucorum.
Fere autem dicit propter aliqua quae sunt propria reipublicae
paucorum. Cum enim species status paucorum quodammodo contrarietur
speciebus status popularis; et contraria ex contrariis instituuntur et
contrario modo, oportet unamquamque speciem status paucorum ex his
institui quae contrariantur illis ex quibus componitur contraria
respublica popularis et modo contrario illi.
2. Deinde cum dicit reputantem bene prosequitur. Et primo declarat
ex quibus et quomodo optima respublica paucorum est instituenda.
Deinde cum dicit, similiter autem etc., ex quibus et quomodo species
consequentes. In prima parte dicit, quod species status paucorum quae
reputatur maxime temperata, instituenda est modo consequenter, haec
autem species status paucorum est propinqua ei quae vocatur respublica
nomine communi, in qua principantur habentes arma et dignitatem aliquam
divitiarum, sicut dictum est in quarto etiam et in qua honorabilitates
quae attenduntur penes divitias distinguuntur in maiores et minores:
sunt enim quidam habentes maiores divitias, quidam minores. Similiter
principatuum sunt quidam magis necessarii et minores, quidam autem
principaliores et maiores; et minores autem habentes divitias inter
ipsos participant principatibus magis necessariis et maiores
principalioribus; et licitum est in ipsa omnes habentes aliquam
dignitatem divitiarum attingere ad rempublicam. Ad instituendum igitur
istam oportet inducere tantam multitudinem habentium honorabilitatem
divitiarum determinatam, ut cum ipsa sint potentiores his qui non
participant republica; et universaliter oportet istam multitudinem
assumi ex meliori populo; melior enim status paucorum ex meliori populo
habente divitias instituitur, sicut in omnibus aliis ex melioribus fit
melius.
3. Deinde cum dicit similiter autem declarat et qualiter et quomodo
instituuntur aliae. Et primo tangit modum instituendi omnes in
universali. Secundo cum dicit, oppositae ultimae etc. insistit circa
ultimam et pessime ordinatam. In prima parte est intelligendum quod
species status paucorum quatuor consequenter se habent secundum
ordinem. Prima enim est ex ampliori multitudine et minori
honorabilitate divitiarum et magis secundum rationem et legem
ordinatam, sequens autem ex pauciori multitudine et maiori abundantia
divitiarum et minus utens legibus. Tertia autem adhuc ex minori et
ampliori multitudine divitiarum. Ultima autem et pessima ex quam
paucissima multitudine et maxima honorabilitate; et ideo non recta
legibus, sed voluntate principantium; ideo consequens semper
attenditur respectu antecedentis. Dicit igitur quod similiter speciem
reipublicae paucorum consequentem post primam et consequentem post illam
usque ad ultimam oportet sustinere per intensionem eius quod observatur
in institutione praecedentis: ut verbi gratia si prima ex multitudine
magna et parva honorabilitate divitiarum instituitur, sequens ex minori
multitudine et maiori honorabilitate; et sic usque ad ultimam
inclusive, quae instituitur ex quam paucissima multitudine paucorum et
maxima honorabilitate divitiarum.
4. Deinde cum dicit oppositae ultimae insistit circa ultimam et
pessimam. Et circa hoc primo ostendit quod indiget multa cautela.
Secundo cum dicit, democratias quidem igitur etc., ostendit quomodo
contingit ipsam firmari melius. Circa primum primo proponit. Secundo
cum dicit, sicut enim corpora etc. probat. In prima parte dicit,
quod illa species status paucorum opponitur ultimae speciei status
popularis, quae maxime est potestativa et etiam tyrannica; quia in
ipsa, totus populus, tota multitudo velut unus tyrannus principatur;
tanto indiget ampliori cautela quanto ipsa est pessima omnium.
5. Consequenter cum dicit sicut enim declarat hoc per simile, et in
his quae fiunt arte, et in his quae fiunt natura, quae sunt nobis
magis nota: dicens, quod sicut corpora animalium quae bene disposita
sunt ad sanitatem propter bonam adinvicem primorum compositionem vel
proportionem et naves quae bene compaginatae sunt in ordine ad
navigationem possunt sustinere plures errores, ut puta ictus vel
passiones ab extrinsecis, ita ut non de facili corrumpantur propter
illa; illa autem corpora animalium quae male disposita sunt propter
malam dispositionem humorum, et naves non bene compaginatae, sed quasi
resolutae habentes pravos nautas, non possunt etiam sustinere modicos
errores: immo corpora animalium talium a modicis passionibus
corrumpuntur, naves vero huiusmodi ad modicum impulsum venti, vel
undae, vel ictum rupis franguntur, ita est et de rebuspublicis.
Illae quae optime ordinatae sunt secundum rationem multos impulsus et
magnos sustinere possunt. Male autem ordinatae a modicis
corrumpuntur; et ideo maiori indigent cautela. Civitatem enim oportet
intelligere compositam ex pluribus adinvicem ordinatis, sicut animal ex
pluribus membris et navem ex pluribus lignis.
6. Deinde cum dicit democratias quidem docet ex quibus contingit eam
firmari melius. Et primo in generali. Secundo cum dicit, quoniam
autem etc., in speciali. In prima parte dicit, quod respublicae
populares tyrannice et pessime ordinatae salvantur propter multitudinem
hominum gubernantium in eis; talis enim multitudo potentiam quamdam
habet; propter enim multitudinem istam opponitur iusto secundum
dignitatem, ita ut per potentiam eius suppeditetur huiusmodi iustum
secundum rationem in ipsa. Status autem paucorum ei oppositi qui
potentatus dicuntur et sunt tyrannicae, non salvantur per potentiam
multitudinis, quia talem non habent; et ideo oportet quod e contrario
salventur propter bonam ordinationem secundum rationem et iusti
salvationem.
7. Deinde cum dicit quoniam autem docet in speciali ex quibus
firmatur. Et primo declarat ex quibus contingit fieri fortem paucorum
statum et minus fortem. Secundo cum dicit, appositionem autem fieri
etc. ponit elementa ad firmandum ipsam. Adhuc circa primum duo
facit. Quoniam primo declarat ex quibus contingit constituere magis
fortem statum paucorum et consequentem. Secundo cum dicit, nuda autem
potentia etc. ponit ex quibus minus fortem et magis inordinatam. In
prima parte ad declarandum intentum praemittit distinctionem
multitudinis in civitate; et dicit, quod quamvis sint plures partes
multitudinis, sicut tactum est prius, maxime inveniuntur quatuor ad
quas aliae reducuntur; puta agricultiva ad quam reducit pascualis:
navalis, et illa quae circa forum negotiatur, et mercenaria ad quam
reducuntur viles artifices. Iterum quatuor sunt modi hominum qui bene
dispositi sunt ad bellum; puta equites qui pugnant; et nautae qui in
navibus pugnant; et expediti leves armaturas habentes. Ubi igitur
accidit esse regionem in qua sunt multi bellantes in equis secundum
artem, contingit fortem statum paucorum facere, maxime si fuerint
unanimes inter se. Cuius ratio est, quia statui paucorum insidiatur
potentia multitudinis; ab ipsa autem potest salvari per potentiam
equestrem quae praevalet in armis. Et iterum nutriturae equorum sunt
factivae divitiarum; et ideo pertinent ad eos qui habent substantias
magnas: cuius modi sunt in statu paucorum. Ubi autem est multitudo
utentium armis ad pedes et ad defensionem et ad impugnationem,
contingit facere fortem statum paucorum post primam quae dicta est:
habere enim multitudinem talium armorum et usum eorum magis pertinet ad
divites quam ad egenos, quia divites dominantur in statu paucorum.
8. Deinde cum dicit nuda autem declarat quae est multitudo ea qua non
contingit fieri fortem statum paucorum. Et primo facit hoc. Secundo
tangit remedia per quae contingit illam melius ordinari ad fortem statum
paucorum cum dicit, oportet autem et cetera. In prima dicit, quod
potentia multitudinis, quae non utitur armis, sed ordinatur ad leves
operationes, puta ad cursum, ad ascensum murorum; et navalis, quae
in aqua pugnat, omnino sunt populares non paucorum: tales autem
propter defectum virtutis et rationis sequuntur impetum; et ideo ubi
est multa multitudo talium, si dissensionem habeant ad superiores,
pugnant, contendentes deterius contra eosdem; et ideo non bene
ordinabiles sunt ad statum paucorum. Secundo cum dicit, oportet autem
etc., tangit remedia. Primo unum. Secundo cum dicit, oportet
autem etc., aliud. In prima dicit, quod contra inordinationem et
malitiam praedictae multitudinis oportet duces exercitus adducere
remedium, videlicet adiungendo ad equestrem multitudinem, et etiam ad
pedestrem, utentem tamen armis, tantum de multitudine expeditorum
quantum eis congruit, et non plus; ut videlicet ad tantam multitudinem
equestrium apponatur tanta multitudo expeditorum quanta est eis
necessaria ad finem, sic tamen quod non praevaleat in potentia, et non
sit maior. Similiter autem et ad armativam. Ratio autem quare
expedit talem multitudinem ordinari bene in exercitu, est, quia nos
videmus, quod popularis multitudo quando dissentit a divitibus
praevalet contra eos propter virtutem expeditorum, quia expediti
faciles existentes, faciliter insurgunt contra equestres, et etiam
contra pedestres armatos, quia ipsi divites sunt et oppressivi
suipsius; et ideo expedit paucorum potentiae divitibus retinere
sibiipsis hanc potentiam expeditorum contra populares, et eos
constituere et ordinare sic, ut per benivolentiam et bonam ordinationem
cum eisdem expeditis praevaleant contra eos.
9. Deinde cum dicit oportet autem ponit secundum remedium, quod
etiam est ad declarationem dicti; dicens quod adhuc expedit paucorum
statui ad bonam ordinationem expeditorum distinguere secundum aetates,
videlicet in iuniores et seniores ipsorum, et iuniores filios ipsorum
exercere ad cursum, saltum, ascensum; ulterius autem magis provectos
et fortiores constituere athletas ad opera facienda, puta vel ad onera
portanda, vel ad duellum, vel ad aliquod aliud tale. Et ex hoc
sequuntur duo. Primo quod benivolentiam expeditorum habebunt, quasi
habentes curam et sollicitudinem de bona ordinatione ipsorum: aliud
autem, quia ipsi iuvenes magis exercitati erunt in eis, quae expediunt
statui paucorum.
10. Deinde cum dicit appositionem autem ponit elementa ad salvandum
potentatum paucorum. Et primo ponit huiusmodi elementa. Secundo cum
dicit, sed hoc etc. tangit dicta non observari nunc in paucorum
statibus. In prima ponit unum elementum. Secundo cum dicit, adhuc
autem etc. ponit secundum. Tertio cum dicit, congruit autem
sacrificia etc. ponit aliud. In prima dicit, quod ad salvandum
potentatum paucorum expedit aliquos de popularibus apponi reipublicae,
utputa de his qui aliquam honorabilitatem habent divitiarum, vel sicut
fiebat Thebis, puta, quod nullus accipiebatur ad rempublicam ipsorum
qui non abstinuisset a foro venalium per decennium, sicut dicebatur
prius in quarto, vel sicut observabant in Massilia quadam alia
civitate, qui distinguebant inter dignitatem eorum qui attingebant ad
rempublicam, et eorum qui non participabant; et si inveniebant aliquos
non participantes digniores vel aeque dignos quibusdam qui
participabant, assumebant ipsos, vel aliquos ex eis: per talem enim
appositionem popularium ipsi reipublicae magis diligunt ipsam, et ideo
magis nituntur eam salvare. Hoc tamen est observandum, sicut
dicebatur prius, quod non assumatur magna multitudo talium; possunt
enim inordinationem facere paucorum potentiam; sed tanta, ut cum ipsa
valentiores sint reliqua multitudine regionis.
11. Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundum elementum; dicens,
quod expediens est eos qui assumuntur ad praecipuos et honorabiliores
principatus in tali republica facere oblationes donariorum magnorum vel
Deo, vel communitati. Ex hoc enim sequuntur duae utilitates: una
quod populares non affectabunt principatus propter magnitudinem
donariorum, et ideo magis quieti erunt: alia quia multum compatientur
principantibus videntes eos multa expendere in eis: pauperes enim
divitias maximum bonum reputant, ex quo sequitur maior quietatio
ipsorum.
12. Deinde cum dicit congruit autem ponit tertium; dicens, quod
adhuc expedit assumendos ad principatum sacrificia magnifica facere, et
magnitudinem expensarum, et facere aliquod convivium magnum toti
civitati, ut sic populus participans convivio, et videns civitatem
bene dispositam et ornatam, et secundum aedificia communia et propria,
et etiam multa seorsum posita, et dedicata ad honorem Dei, gaudeat,
et per consequens velit manere rempublicam; et iterum magnitudo
expensarum expediens est insignibus sicut memoriale, et ad diffusionem
famae: sicut enim dicit Aristoteles in quarto Ethicorum, amantur
maxime liberales omnium aliorum qui aliis praestant virtutibus; utiles
enim sunt et prosunt dando; propter quod magis diffunditur fama hominis
per actum dationis liberalis.
13. Consequenter cum dicit sed hoc nunc tangit contrarium esse in
consuetudine modernorum; dicens, quod ea quae dicta sunt non observant
moderni, qui regunt in paucorum republica vel insignes; non enim
quaerunt bonam famam magis, aut etiam honores, sed magis extorsiones
pecuniarum calumniose, seu qualitercumque: propter hoc modernae
respublicae paucorum sunt pravae respublicae populares, in quibus
quaeritur magis extorsio pecuniae, quam honor. Et tunc recapitulat
dicens, quod ex quibus et quomodo contingit bene firmare status
populares et paucorum male ordinatos intantum est determinatum.
|
|