Lectio 7

1. Postquam philosophus declaravit ex quibus et qualiter instituantur respublicae minus rectae, determinat nunc de principatibus earumdem, supplendo quod in fine quarti omiserat. Et circa hoc primo dat intentionem et rationem eius. Secundo cum dicit, primo quidem etc. prosequitur. Circa primum primo dat intentionem suam; dicens, quod post ea quae dicta sunt, oportet determinare ea quae pertinent ad principatus: puta quot sunt principatus necessarii in huiusmodi rebuspublicis, et qui secundum speciem, et quorum sint domini, sicut dicebatur prius in fine quarti.

2. Deinde cum dicit sine necessariis dat necessitatem huius considerationis; et dividitur in duo. Primo enim assignat rationem unam. Secundo cum dicit, adhuc autem etc. aliam. In prima parte intendit rationem hanc. De illis sine quibus, aut impossibile est esse civitatem, aut bene habitari, et consequenter, oportet determinare vel considerare rempublicam: sed sine principibus, aut non est possibile civitatem, aut non bene habitari: ergo et cetera. Maiorem supponit sicut manifestam, minorem subiungens, dicens quod sine principatibus necessariis, puta sine principatu principali, et ducatu exercitus, et etiam iudicio, et aliis huiusmodi, non potest esse civitas: sine principatibus autem qui curant de bono ornatu civium quantum ad exteriora vel accidentia magis, non potest bene habitari.

3. Deinde cum dicit adhuc autem ponit secundam rationem; dicens, quod praeterea in civitatibus parvis necesse est pauciores principatus, et plures in unum coniungi; tum quia pauciores sufficiunt, tum quia non plures inveniuntur esse sufficientes. In magnis autem civitatibus, oportet plures esse, et unum dividi in plures propter oppositas causas, sicut dictum fuit in quarto huius. Oportet igitur civem non ignorare quales principatus convenit coniungere in unum, et quales dividere in plures: hoc autem non contingit nisi sciatur qui et quot sunt, et quorum domini, et quam habitudinem habent adinvicem, et qui propinquiores et qui remotiores secundum naturam: ergo necesse est ista praeconsiderare.

4. Deinde cum dicit primo quidem prosequitur: et est intelligendum, quod simul determinat qui et quorum et quot. Et dividitur in partes duas. Quia primo facit quod dictum est. In secunda cum dicit, horum autem etc., ad quam rempublicam pertineant quidam illorum magis. Adhuc circa primum primo declarat de necessariis magis. Secundo cum dicit, adhuc autem soliciti etc., de his quae ad bonum ornatum. Adhuc primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, necessariae quidem igitur etc. recolligit. Circa primum adhuc primo determinat de principantibus rebuspublicis. Secundo cum dicit, alia autem specie etc. de his qui curant de divinis. Circa primum adhuc primo determinat de principantibus minoribus particularibus. Secundo cum dicit, praeter omnes autem hos etc. de universali et summo. Adhuc prima in duas. Primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, quoniam autem etc. de eo, qui habet curam super correctione et emendatione ipsorum. Circa primum adhuc primo determinat de principantibus, qui habent curam super rebus exterioribus. Secundo de his qui habent curam de personis civium, cum dicit, post hunc autem et cetera. Circa primum duo facit. Quoniam primo determinat de his qui habent curam super rebus exterioribus. Deinde cum dicit altera autem cura, etc. de eo, qui habet curam de rescriptis super praedictis et accessoriis. Prima dividitur in tres. Primo determinat de eo qui habet curam de his quae circa forum. Secundo cum dicit, alia autem necessaria etc. de his quae circa aedificia et immobilia. Tertio cum dicit, alius autem principatus etc. de eo qui habet curam super redditibus communibus. In prima parte dicit, quod primo oportet esse quemdam principatum circa forum eorum quae sunt necessaria civitati, qui aspiciat, quod contractus talium iuste et legitime fiant, et etiam aedificia circa forum bene ordinata sint; puta in quibus fiunt huiusmodi contractus. Cuius ratio est, quia in omnibus civitatibus fere necesse est aliqua recipere per emptionem, et aliqua emittere per venditionem, et quantum ad totam civitatem et respectu aliorum, et quantum ad cives inter se. Fere autem dicit, quia contingit esse aliquam civitatem per se sufficientem, in qua hoc non est necessarium. Et hoc est convenientissimum ad per se sufficientiam: est enim civitas communitas perfecta omnis per se sufficientiae terminum habens, ut dicebatur in primo, propter quam convenerunt in unam civitatem. Quia enim una domus non est sibi sufficiens, ideo coniungitur alii in vico: et quia unus vicus nec pauci sufficiunt sibi omnino, ideo plures coniunguntur in civitate una quae per se sufficiens est: per se autem sufficiens non potest esse, nisi per commutationes mutuas, quae fiunt per emptionem et venditionem, vel inter se, vel ad alios legitime factas: hoc autem non essent nisi esset aliquis dirigens, et reducens inaequale ad aequalitatem per sapientiam et publicam potestatem: hoc autem est principatus: est igitur necessarius principatus quidam circa contractus.

5. Deinde cum dicit altera autem determinat de principatibus, qui curant de aedificiis publicis et propriis. Et primo de his qui curant de his quae in civitate. Secundo cum dicit, alia autem etc. de his quae extra. In prima parte dicit, quod alius est principatus consequenter se habens ad istum, et propinquus eidem, qui habet curam de aedificiis communibus et propriis, et stratis, et aquae ductibus, et aliis huiusmodi qualiter fiant ut expedit, et bene disposita sint, secundum quod expedit civitati, et qualiter ruinosa aedificia reparentur et qualiter confinia aedificiorum sic determinentur, ut sint sine querela, et de aliis huiusmodi quae sunt similia huic curae. Quidam autem vocant hunc principatum aedilitatem. Praedictus autem principatus plures partes habet secundum modum; quarum aliae et aliae ad alia et alia ordinantur in civitatibus magnis; puta factores murorum et curatores fontium et custodes portus et fortalitiorum civitatis.

6. Deinde cum dicit alia autem determinat de his quae in regione; dicens, quod alius principatus est necessarius consimilis praedicto: de illis enim eisdem de quibus curat praedictus est iste extra civitatem in regione; puta ille qui curat de castris et aedificiis et aquaeductibus et confinibus agrorum et aliorum quae sunt extra civitatem. Appellant autem quidam istos definitores, alii custodes agrorum. Isti igitur sunt tres principatus necessarii.

7. Deinde cum dicit alius autem (...) redditus determinat de eo qui habet curam circa redditus communes; dicens, quod alius est principatus qui habet curam circa communes redditus: ad quem tria pertinent: scilicet recipere ipsos a differentibus et custodire receptos et distribuere quod necessarium est in unaquaque dispensatione secundum ordinationem civitatis vel superiorum: et vocantur a quibusdam receptores, a recipiendo; a quibusdam autem quaestores.

8. Deinde cum dicit alius autem (...) rescribi determinat de eo, coram quo fiunt rescripta de contractibus et iudiciis; dicens, quod alius est principatus ad quem referuntur omnia rescripta contractus et iudicia, ut habeant auctoritatem, scilicet per signi eius appositionem; apud quos etiam oportet manere registrum cum rescripto contractuum et sententiarum, et etiam eorum qui inducuntur in civitate. Iste vero principatus in civitatibus maioribus distinguitur in plures, sed unum oportet esse principalem omnium, sicut nunc videmus in curiis magnatum aliquem cancellarium principalem et alios plures esse sub eo, puta notarios et registrarios et huiusmodi; et vocantur a quibusdam praefecti vel memoriales, quia apud eos debet remanere memoria magnorum quae fiunt in civitate. Ab aliis autem aliis nominibus propinquis.

9. Deinde cum dicit post hunc determinat de eo qui principatur super ipsa substantia civium. Et primo de eo qui habet curam super actionibus condemnandorum et proscribendorum. Secundo cum dicit, post hoc autem etc. de eo qui habet curam super custodia civium. Circa primum, primo ostendit quod principatus talis gravis et necessarius est. Secundo cum dicit, contingitque, tangit quoddam accidens circa ipsum. Circa primum primo facit quod dictum est. Secundo cum dicit, praeterea melius est etc. tangit quaedam expedientia ad movendum gravitatem ipsius. Circa primum primo proponit. Secundo cum dicit, gravis quidem igitur etc. probat. In prima dicit, quod post praecedentem principatum qui maxime necessarius est, sicut primum principium in unoquoque genere, et est maxime difficilis inter omnes, puta ille qui curat de exactionibus condemnandorum ad mortem, et relegandorum secundum accusationes inscriptas, et circa custodiam corporum ipsorum antequam condemnentur aut proscribantur.

10. Deinde cum dicit gravis quidem probat vel assignat rationem istorum. Et primo gravitatis ipsius. Secundo cum dicit, necessarius autem etc. assignat rationem necessitatis. In prima dicit, quod principatus praedictus gravis est valde propter multas inimicitias multorum: amici enim condemnandorum et proscribendorum habent ad ipsum odium ut in pluribus, siquidem ille vel illi qui diligunt aliquos sunt inimici inimicorum illorum: et tanta est inimicitia ad ipsum, quod ubi non contingit multum lucrari, pauci aut nulli sustinerent praeesse in isto principatu; et si sint aliqui qui sustinent, nolunt procedere in ipso secundum rigorem, timentes inimicitias vel offensionem: timor enim et amor saepe solent pervertere iudicium principantis.

11. Deinde cum dicit necessarius autem probat vel assignat causam necessitatis; dicens, quod necessarius quidem est huiusmodi principatus, quia nihil proficuum est recte secundum iustitiam sententiare de actionibus, et sententias rectas non deducere ad finem per executionem. In operabilibus enim iudicium rectum est propter operationem sicut propter finem: agere autem aliquid eorum quae sunt ad finem per se et non deducere ad finem vel attingere, non est proficuum, propter quod si impossibile est communicationem civium invicem salvari non factis sententiis rectis de controversiis suborientibus inter ipsos, impossibile est eamdem communicationem civium adinvicem salvari, nisi sententiae latae recte executioni demandentur. Si igitur necessarium est in civitate communicationem salvari necessitate quae est in ordine ad finem, necessarium est eadem necessitate iustas sententias demandare executioni: hoc autem principaliter fit per huiusmodi principatum: quare huiusmodi principatus necessarius est si debeat salvari communicatio.

12. Deinde cum dicit propter quod tangit quaedam expedientia circa ipsum; et dividitur in partes duas. Primo tangit quaedam documenta et rationem assignat. Secundo cum dicit, in multis autem locis etc. adiungit aliud. Circa primum primo tangit documenta. Secundo cum dicit, quanto enim etc. assignat rationem. In prima dicit, quod quia huiusmodi principatus est necessarius et gravis et expedit istum principatum non esse unum tantum, sed distingui in plures, et alios ex aliis iudiciis accipere, ut puta quod alius sit qui audiat accusationem, alius qui inquirat, alius autem qui sententiet: et similiter eos qui circa rescripta intendunt, oportet tentare dividere, puta ut unus scribat accusationem, alius inquisitionem, alius sententiam. Iterum expedit quosdam de istis agere aliqua et quosdam alia, puta eos qui magis fuerunt in principatu iudicare minus periculosa, novos autem nova, et veteres magis periculosa, et iterum negotiorum instantium si aliter condemnaverit alterum exequi; verbi gratia, eos quos principantes intra civitatem condemnaverint principantes extra civitatem magis puniant exequendo, et e contrario.

13. Deinde cum dicit quanto enim assignat rationem; dicens, quod ista observanda sunt, quoniam quanto minor erit inimicitia huiusmodi principantibus, tanto sententiae et executiones magis de fine accipient. Eosdem autem esse condemnantes et exequentes inimicitiam habet propter duo: tum quia condemnat, tum quia exequitur; eos autem omnia tractare quae pertinent ad dictum principatum inimicitiam habet quantum ad omnia. Si autem dividantur, ita quod alter sit condemnans et alter sit exequens; et diversa diversis attribuantur, dividetur inimicitia: quare minor erit ad singulos; et sententiae et executiones magis finem accipient; quod est expedientius.

14. Deinde cum dicit in multis adiungit aliud; dicens, quod in multis civitatibus divisi sunt, ille qui custodit illos qui condemnandi sunt et ille qui exequitur sententiam, sicut Athenis illi qui vocabantur undecim viri; et ideo expedientius est et illos separare et alia sophismata et adumbrationes circa hoc facere per quae contingat minorem esse inimicitiam, et per consequens minus gravem principatum; necessarius enim est non minor praedicto.

15. Deinde cum dicit accidit autem tangit accidens inducens impedimentum circa ipsum. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit, propter quod etc. tangit remedia. In prima dicit, quod propter difficultatem quae est in isto principatu, viri boni fugiunt huiusmodi principatum, malos autem non est securum apponere in ipso, mali enim magis indigent regula et custodia aliorum quam possint alios regere vel etiam custodire: regulans enim alium in se oportet esse regulatum prius.

16. Deinde cum dicit propter quod tangit remedia; dicens, quod quia boni fugiunt principatum istum propter causam praedictam, expediens est non esse tantum unum principantem in huiusmodi negotio, nec etiam continue eosdem principari, sed modo hos modo alios; quia etiam nos videmus quod ubi est aliquis ordo iuniorum, vel ubi est ordo custodiarum civium et principatuum, oportet istorum curam facere particulariter, nunc quidem hos, nunc autem illos. Isti autem principatus qui dicti sunt, ponendi sunt necessarii et primi respectu praedictorum prius.

17. Deinde cum dicit post hos inquirit vel prosequitur de eo qui habet curam super custodiam civium. Et circa hoc primo dat necessitatem ipsius. Secundo cum dicit, hic quidem igitur etc. tangit eius divisionem. In prima ipse dicit, quod post praedictos principatus necesse est ponere alios non minus necessarios si debeat salvari commutatio civilis, ordinatos tamen in excellentiori gradu dignitatis, quoniam indigent ad executionem principatus prudentia multa, quae habetur per experientiam longi temporis, et multa fide, idest multa fidelitate. Isti autem sunt qui custodiunt civitatem, et ordinantur ad opportunitates bellicas contra inimicos civitatis. Expedit enim, si debeat salvari, esse curatores ipsius, et in tempore pacis, et in tempore belli. Tales etiam sunt illi ad quos pertinet custodire portas et muros; similiter illi qui habent curam exquirendi insidias, et de ordinatione civium adinvicem pacifica. Tales autem ad recte operandum indigent prudentia multa et fidelitate, quia indiscretio et infidelitas ipsorum de facili induceret corruptionem civitatis.

18. Deinde cum dicit hic quidem tangit divisionem ipsius; dicens, quod ista cura in quibusdam civitatibus continet principatus plures, sicut in magnis et magis ordinatis ad bellum. In aliis autem pauciores, sicut in parvis civitatibus contingit aliquem unum de civibus praefici in tota cura, vel aliquos paucos. Et aliqui vocant istos principatus, ducatus exercitus, alii principes belli. Iterum si in civitate inveniantur equites multi, aut pedites, sicut expositum est prius, aut sagittarii, qui ordinantur ad pugnam sagittando, vel nautici, qui pugnant in navibus, aut aliqui alii tales, super unumquodque istorum in maioribus civitatibus ordinantur aliqui principantes, ex hoc nominationem habentes; sicut praefecti navales, et equitum, et legionum. Et adhuc magis particulatim sub unoquoque istorum sunt multi principatus particulares, puta in nauticis praefectis triremium, similiter et ille qui habet curam super dispositione insidiarum, et illi qui dicuntur praefecti cohortium et tribuni militum, et quicumque alii tales diversitatem talem habent. Omnia tamen ista habent unam speciem curae communem, quae dicitur cura belli; et per consequens unum principatum supremum ad quem omnes alii ordinantur. Hoc ergo modo se habent circa principatum.

19. Deinde cum dicit quoniam autem prosequitur de eo, cuius est corrigere alios quosdam principatus, dicens: quoniam quidem principantes in civitate, quamvis non omnes, habent tractare bona communia, scilicet colligendo et dispensando; difficile autem est huiusmodi bona tractare sine aliqua inquisitione vel appropriatione, eo quod omnes habent appetitum huiusmodi bonorum, si non sint studiosi et fidelissimi viri, necessarium est esse aliquem principatum super istos, cuius sit sumere rationem super receptis et expensis, et corrigere ubi invenerit delinquentes. Aliter enim contingeret distractio in bonis communibus civitatis et iniustitia. Expedit autem, quod ille principatus super nullo alio habeat curam, ut diligentius possit curare de praedictis. Vocantur autem isti principatus a quibusdam correctores, eo quod corrigere habent delinquentes; a quibusdam vero rationales, eo quod debent audire rationes; a quibusdam scrutatores, eo quod habent exquirere diligenter; ab aliis procuratores.

20. Deinde cum dicit praeter omnes determinat de maximo principatu; dicens, quod praeter praedictos principatus est alius necessarius, ille scilicet qui habet dominium super omnibus, et ad quem omnes alii ordinantur, a quo accipientes rationem operandi diriguntur in eis quae subsunt curae ipsorum, et ad quem finaliter reducuntur omnes operationes civitatis. Oportet autem id quod cogit summam habere in republica auctoritatem. Appellant autem quibusdam in locis praeconsultores, ex eo quia ante deliberant: ubi vero multitudo est, consilium dicitur.

21. Deinde cum dicit alia autem determinat de principatu qui dirigit in his quae ad Deum pertinent. Et circa hoc duo facit. Primo enim praemittit opportunitatem ipsorum. Secundo cum dicit, accidit autem etc. ponit distinctionem istius principatus vel unionem in diversis civitatibus. In prima dicit, quod alia est species principatus necessaria in civitate; puta eorum quae ad divina pertinent, cuius sunt sacerdotes sacra tractantes, et eorum qui curant de aedificiis sacrarum domuum, qualiter salvae maneant, et si aliqua decidant erigantur; et etiam aliorum quorumcumque, quae ad cultum divinum ordinantur.

22. Deinde cum dicit accidit autem ponit divisionem et unionem eius in rebuspublicis diversis, dicens, quod iste principatus alicubi est unus tantum curans de omnibus quae pertinent ad praedictum cultum, sicut in civitatibus parvis; alicubi autem sunt multi et separati principatus, puta sacrificia offerentes et custodes templorum et aerarii sacrarum pecuniarum Deo dedicatarum, consequenter autem ille qui ordinatur ad dispensandas immolationes communes quas non assignavit lex ipsis sacerdotibus, sed recipiunt ipsas a mensa communi. Erant enim apud gentiles quaedam quae immolabantur, quae sacerdotes accipiebant de propriis; quaedam autem quae ministrabantur eis a communi; et isti a quibusdam vocabantur reges, a quibusdam vero pontifices maximi.

23. Deinde cum dicit necessariae quidem recolligit praedictos principatus dicens quod principatus necessarii, ut contingit dicere in summa sunt de his et circa hoc: puta principatus circa rem divinam, et principatus circa bellica, et ille qui curam habet super acceptione reddituum et dispensatione eorum, et ille qui habet dominium circa forum quantum ad commutationes, et ille qui circa municipium civitatis, et exterius circa portum et regionem subiectam civitati; iterum ille qui circa iudicia et circa Scripturas commutationum et circa executiones sententiarum, et ille qui habet curam super custodia civitatis et regionis, et ille qui habet audire compositum et corrigere delinquentes, et finaliter circa consilia. In civitatibus autem, quae magis vacant ab exterioribus bellis, et intendunt speculationi, et magis delectantur circa talia, sunt alii proprii principatus, de quibus nunc dictum non est, nec de republica talium civitatum, sed tantum dictum est de principatibus pertinentibus ad statum paucorum et popularem, de quibus erat prius determinatum; quamvis quaedam istorum pertineant etiam ad praedictas civitates.

24. Deinde cum dicit adhuc autem determinat de principatibus non necessariis magis; dicens, quod adhuc praeter principatus praedictos et necessarios sunt alii principatus curantes de bono ornatu civitatis et civium, de mulierum disciplina et de custodia legum, ita quod nullus transgrediatur, et de lege puerorum puta disciplina et cura ipsorum, de gymnasiorum gubernatione, iterum de ludis gymnasticis, in quibus homines exercebant se nudi, et de musicis, et aliis huiusmodi spectaculis.

25. Deinde cum dicit horum autem declarat ad quas respublicas pertineat quidam horum principatuum. Et primo declarat hoc, de quibus minus principalibus. Secundo cum dicit, tribus autem existentibus etc. de principalibus. In prima dicit, quod quidam istorum principatuum non competunt statui populari, puta principatus mulierum, puerorum lex vel principatus. Et ratio huius est, quia in populari statu est multitudo egenorum, egeni autem necesse habent uti mulieribus et pueris tamquam quibusdam consequentibus de necessitate, ad operationes necessarias et serviles propter carentiam servorum; hi enim quia servos non habent, utuntur mulieribus et pueris sicut servis.

26. Deinde cum dicit tribus autem declarat hoc idem de quibusdam principatibus; dicens, quod, cum sint tres principatus secundum quos eligunt alios principales principatus, scilicet conservatores legum, praeconsultores et consilium; legum conservatores pertinent ad statum optimatum, quia legum conservatores prudentia indigent, et virtute, quae sunt principalia in statu optimatum. Praeconsultores autem pertinent ad paucorum statum. Consilium vero ad popularem. Sic igitur in typo et figuraliter dictum est fere de omnibus magistratibus.