|
1. Postquam Aristoteles declaravit ex quibus et qualibus et quomodo
instituenda est respublica minus recte ordinata, intendit nunc
declarare quomodo et ex quibus instituenda est simpliciter optima, sive
sit respublica communi nomine nominata, sive respublica optimatum,
sive regnum. Et circa hoc praemittit quaedam pertinentia ad
declarationem intenti sui. Cum dicit, de republica autem ipsa etc.
ostendit ex quibus et qualibus est instituenda. Ad instituendum autem
rempublicam optimam oportet praecognoscere quaedam ex parte formae
ipsius reipublicae quae sumitur ex ratione ipsius finis. Quaedam autem
ex parte materiae quae sunt cives ipsi, et locus, et habitatio. Et
secundum hoc circa primum duo facit. Quoniam primo inquirit de fine
ipsius reipublicae. Secundo cum dicit, de reliquis dicendum etc.
inquirit de materia. Circa primum, adhuc primo praemittit intentionem
suam. Et secundo cum dicit, putantes etc. prosequitur. Circa
primum dat intentionem suam respectu duorum; dicens primo, quod qui
vult facere inquisitionem certam et convenientem materiae subiectae de
republica optima simpliciter non ex suppositione, necesse habet prius
considerationem facere, quae vita sit eligibilissima simpliciter,
idest quae sit actio optima simpliciter. Dicitur enim vita uno modo de
hoc quod est principium motus ex se. Sicut dicitur quod anima et vita
sunt idem. Consequenter autem dicitur de operatione procedente ab
huiusmodi principio intrinseco; sicut dicimus, quod sentire et
intelligere sunt vitae quaedam: et secundum hoc eligibilissimum hominis
est vita optima vel actio eius secundum excellentiorem animae
potentiam. Et rationem huiusmodi assignat: quoniam si non fuerit
manifestum quae sit optima operatio hominis simpliciter, non erit
manifestum quae sit optima respublica simpliciter; quoniam optime
versantes in republica necessarium est attingere ad optimam vitam, seu
actionem hominis, aut simpliciter, aut secundum exigentiam
dispositionum inexistentium, secundum quarum diversitatem necessarium
est actionem seu finem diversificari, sicut actionem artificis optimam
necesse est diversificari propter diversitatem materiae ex qua
operatur. Dico autem quod optime versantes in republica oportet
attingere ad optimam operationem, nisi fuerit aliquid quod accidet
praeter rationem; puta vel defectus naturae vel alicuius exteriorum
quae necessario exiguntur ad optimam actionem.
2. Igitur volentem considerare de optima republica oportet primo
praeaccipi, sicut manifestum est, quae sit vita optima vel etiam actio
eligibilissima omnibus hominibus, ut est dicere: quod adiungit propter
hoc, quod quidam sunt male nati vel in malis consuetudinibus nutriti,
qui vix aut nunquam possunt attingere ad optimam vitam, seu actionem
hominis. Consistit autem virtus rationis eius in hoc, quia ad
cognitionem cuiuscumque oportet praecognoscere ea, ex quibus per se
sumitur ratio. Per hanc enim cognoscitur unumquodque. Ratio autem
optimae reipublicae sumitur ex optimo fine hominis, sicut universaliter
ratio operabilium ex ratione finis. Finis autem optimae reipublicae
est optimus finis hominis, quia respublica non est aliud quam ordo
civitatis, sicut dicitur tertio huius. Ratio autem ordinis sumitur ex
fine; et ideo ad cognitionem optimae reipublicae oportet praecognoscere
quis sit optimus finis hominis seu actio. Deinde dat intentionem suam
respectu alterius; dicens, quod post hoc erit considerandum utrum
eadem sit optima vita vel actio uniuscuiusque seorsum viventis civis et
totius civitatis, an alia et alia huiusmodi et illius.
3. Deinde cum dicit putantes igitur prosequitur; et primo inquirit
quae sit optima vita hominis vel optimus finis. Secundo cum dicit,
unum autem etc.; utrum eadem unius et totius civitatis, optima autem
vita seu actio est felicitas. Primo igitur inquirit quae sit felicitas
hominis. Secundo quae ipsius civitatis, cum dicit, habitum autem est
et cetera. Circa primum primo praemittit suppositionem praedictam.
Secundo cum dicit, nemo enim dicere etc. manifestat eam quantum ad
alteram partem. Circa primum intelligendum est, quod bonum hominis
est esse perfectum ipsius hominis, quia bonitas perfectio quaedam est.
Homo autem compositus est ex corpore, sicut ex materia, et ex anima,
sicut ex forma; et ideo quoddam est esse eius perfectum quo ad corpus,
quoddam autem secundum animam. Et adhuc quia ad perfectionem animae et
corporis indiget quibusdam exterioribus, sicut organis, puta
nutrimento et aliis et huiusmodi, est aliud esse perfectum hominis
quantum ad ista bona exterius. Et ideo est triplex bonum hominis:
scilicet bonum secundum animam et secundum corpus, et exteriora bona.
Felicitas autem cum sit bonum perfectissimum ipsius hominis, aggregat
omnia ista. Et hoc est quod dicit, quod nos putamus multa
sufficienter dixisse de ultimo fine hominis, in his quae sunt dicta in
extrinsecis sermonibus, hoc est in libro Ethicorum qui est extrinsecus
ab his quae considerantur in hoc libro per se: et nunc utamur eis ad
propositum. Et ut ad unam divisionem reducamus, nulli dubium est,
quin bonis hominis distinctis in tres partes, videlicet in ea quae
exterius, puta divitias et amicos, et in ea quae secundum corpus,
puta sanitatem et vivacitatem sensuum et huiusmodi, et in ea quae
secundum animam, quia omnia ista necesse sit inesse beatis. Beatitudo
enim est perfectissimum bonum hominis. Si ergo omnia ista sunt bona
hominis, necesse est omnia ista in eo existere. Si enim aliquod
istorum deficeret, ex illa parte contingeret imperfectio. Ex hoc est
quod Boetius dicit tertio de consolatione, quod felicitas est status
aggregatione omnium bonorum perfectus.
4. Deinde cum dicit nullus enim probat quantum ad alteram partem,
scilicet quantum ad ea quae sunt secundum animam, ex quodam quod omnes
concedunt; dicens, quod hoc manifestum est de bonis secundum animam,
quia nullus bene dispositus diceret illum simpliciter esse felicem qui
non attingeret ad aliquam partem virtutis, puta fortitudinis, vel
temperantiae, vel iustitiae, vel prudentiae, quae sunt quatuor
virtutes principales. Nullus enim diceret illum felicem esse, qui non
aggrederetur aliqua terribilia vel formidaret muscas volantes et paveret
ad sonum folii vel ad apparitionem umbrae: nec etiam illum qui in usu
ciborum vel venereorum non abstinet ab aliquo extremorum, sed appeteret
comedere vel bibere quodcumque vel quomodocumque, et uteretur venereis
quomodocumque vel quantumcumque. Similiter autem nec illum qui nullam
habens aequitatem iustitiae, sed gratia quadrantis (quae est quarta
pars denarii) habendi quomodocumque vellet perimere amicos
dilectissimos. Similiter autem se habet in his quae circa prudentiam.
Nullus enim diceret illum esse beatum, qui sit imprudens et sine
discretione et mendax est, sicut puer aliquis sensum non habens, nec
usum rationis. Hoc autem non esset nisi ad beatitudinem pertinerent
operationes virtutis.
5. Deinde cum dicit sed haec inquirit, hoc supposito, in quo
istorum principaliter consistat felicitas. Et primo tangit errorem
quorumdam. Secundo cum dicit, at enim nos etc. reprobat: ex quo
apparet intentum suum. In prima parte dicit, quod omnia praedicta
bona pertinere ad felicitatem concedunt ut omnes: quod dicit propter
aliquos sylvestres, qui etiam nihil sciunt de felicitate. Differenter
tamen dicunt ista pertinere ad ipsam secundum quantitatem et excessum
virtutis vel aliorum. Quidam enim dicunt sufficere ad felicitatem
perfectam quantumcumque virtutis etiam modicum, divitiarum autem et
pecuniarum quae sunt divitiae accidentales, et potentiae, et gloriae,
et famae et omnium talium, dicunt pertinere ad excessum infinitum; et
ideo ipsam dicunt consistere principaliter in bonis exterioribus. Sed
quidam in divitiis, quidam in gloria, quidam etiam in bonis corporis,
puta in voluptate vel in aliquo huiusmodi principaliter, per posterius
autem in virtute, scilicet secundum quod ordinantur ad illa.
6. Deinde cum dicit nos autem reprobat opinionem istam, ostendens
contrarium, scilicet ipsam principaliter consistere in virtute. Et
circa hoc primo ponit rationes hoc ostendentes. Secundo cum dicit,
quod igitur felicitatis etc., inducit conclusionem, subiungendo
quasdam persuasiones. Circa primum ponit quatuor rationes. Secunda
ibi, quin etiam et cetera. Tertia ibi, omninoque patet et cetera.
Quarta ibi, insuper animi gratia et cetera. Circa primum dicit,
quod nos reprobantes dictum istorum dicemus quod est facile facere fidem
ex ipsis operationibus nobis magis manifestis de his quod felicitas,
sive consistat in operatione virtutis, sive in delectatione, sive in
utroque, magis existit et principalius in moribus, idest in
consuetudinalibus operationibus ordinatis secundum rationem et in
excellentia operationis perfectae intellectualis, cum mediocri
possessione bonorum exteriorum, quam in abundantia praeter opportunum
huiusmodi bonorum exteriorum et deficientia virtutis vel intellectualis
operationis. In illo enim bono principalius felicitas consistit quo
acquiruntur et conservantur et bene ordinantur alia, quam in illis quae
acquiruntur, conservantur et diriguntur per alia. Illud enim quo
aliquid dirigitur et mensuratur, principalius videtur. Sed nos
videmus ad sensum quod bona exteriora et quaedam corporis acquiruntur,
conservantur et dispensantur secundum rationem rectam per operationem
virtutis et intellectus, et non e contrario. Unde dicitur in quarto
Ethicorum, quod sine virtute non est facile bene sustinere bonas
fortunas. Divitiarum enim abundantia secundum se inclinat ad id quod
praeter rationem est. Unde secundo rhetoricae dicitur, quod divites
contumeliosi et elati, et iactatores sunt patientes aliquid a
possessione divitiarum. Ergo principalius consistit felicitas in
excellentia virtutis et operatione intellectus quam bonorum exteriorum.
7. Deinde cum dicit quinimmo et secundum ponit secundam rationem:
dicens, quod insuper facile potest videri volentibus considerare
secundum rationem quod felicitas consistit per se et principalius in
actione aliqua secundum virtutem. In illo enim bono per se et
principalius consistit felicitas cuius appetitus nullum terminum habet,
quam in eo quod habet appetitum determinatum. Sicut enim dicitur in
primo huius, finis medicinalis est ad sanare in infinitum, et
cuiuslibet artium finis est in infinitum: quam maxime enim illum volunt
facere. Eorum autem quae ad finem, non infinitum. Sed appetitus
bonorum exteriorum terminum habent, appetitus autem eorum quae circa
animam non habent: ergo principalius consistit in bonis animae quam in
exterioribus. Minorem istius rationis probat sic; dicens, quod bona
exteriora terminum quemdam habent in ordine ad appetitum: quaeruntur
enim sicut organum quoddam necessarium ad operationem. Omne autem quod
rationem organi et utilis habet, si excedat ab eo quod est secundum
rationem, necessarium est esse nocivum aut nihil proficere; sicut de
fistula apparet, quoniam si sint maiores aut plures quam possint moveri
a fistulante, nocent, aut non proficiunt: ergo de necessitate
terminum quemdam habent usque ad quem quaeruntur, et non ulterius.
Bona autem secundum animam quanto magis excedunt, tanto utiliora
sunt, si oportet ista non solum bona dicere, sed etiam utilia. Quod
adiungit, quia secundum veritatem in bonis secundum animam est aliquid
quod habet rationem boni et non utilis, puta ultimus finis qui non est
propter aliud; utile autem dicimus quod ordinatur in finem alium. Hoc
autem non esset nisi appetitus bonorum secundum animam infinitus esset,
et quaererentur sine termino. Sic igitur patet, quod bona exteriora
terminum quemdam habent. Illa autem quae sunt secundum animam nullum
in ordine ad appetitum. Et haec fuit minor propositio.
8. Deinde cum dicit totaliterque palam ponit tertiam rationem;
dicens, quod universaliter manifestum est, quod optimam dispositionem
cuiuslibet ad invicem respectu alterius dicimus attendi secundum
excessum, quem habet dispositio respectu dispositionis alterius, quam
sortitur per distantiam illarum rerum, quarum dicimus esse illam
dispositionem et aliam. Et per hoc totum nihil aliud intendit, ut
videtur, nisi quod illa dispositio in unoquoque est optima, quae
consequitur naturam optimam. Si igitur anima melior et excellentior
est quam possessiones exteriores, et quam ipsum corpus, et simpliciter
secundum rem, et quo ad nos; necesse est dispositionem animae ad
dispositionem corporis et possessionis exterioris proportionabiliter se
habere: et ideo sicut anima est optima pars hominis, necesse est
dispositionem eius secundum se esse optimam. Quare si optima
dispositio hominis est felicitas ipsius, necesse est felicitatem ipsius
consistere in aliquo bono animae.
9. Deinde cum dicit adhuc autem ponit quartam rationem, dicens.
Felicitas consistit principaliter in illo bono, cuius gratia
quaeruntur alia, et non e contrario. Hoc enim dicimus finem ultimum,
sicut dicitur primo Ethicorum. Sed bona corporis et exteriora
eliguntur gratia ipsius animae, et tantum quaeruntur inquantum sunt
utilia ad actionem et opus. Et hoc videmus omnes et bene prudentes
eligere, et non e contrario animam et bona ipsius quaerere gratia
istorum. In bonis igitur animae principalius consistit felicitas.
10. Deinde cum dicit quod quidem inducit conclusionem principaliter
intentam cum quibusdam persuasionibus, dicens, quod sic igitur propter
praedictas rationes tantum unicuique adiacere felicitatis practicae
quantum virtus moralis, et prudentiae, et virtutis intellectualis, et
actionum quae sunt secundum has virtutes, sit nobis concessum et
manifestum invocantibus Deum in testem qui beatus est simpliciter.
Attingit enim ad optimum suum non propter aliquod extrinsecum sibi,
sed propter seipsum: quoniam si felicitaretur propter aliquod
extrinsecum, cum felicitas sit finis, haberet aliquem finem divisum a
seipso, et esset aliquid melius ipso. Finis enim melior est eis quae
sunt ad finem, quod est nefas dicere. Et ideo felix est propter ipsam
naturam suam, ita quod felicitas eius sit ipsa natura eius differens
ratione tantum. Si enim non esset ipsa natura eius, sed aliquid
additum ei, sequeretur in eo esse compositionem, et quod esset aliquid
prius eo, quod esset principium compositionis, et aliquid melius eo,
sicut dictum est: quae valde absurda sunt, et ideo felix est secundum
naturam suam et non per aliquod extrinsecum. Et propter hoc, scilicet
quia felicitas non consistit in exterioribus bonis, sed in his quae
sunt secundum animam, dicimus bonam fortunam esse diversam a
felicitate. Bonorum enim qui sunt extra animam fortuna et casus sunt
causa, unde et dicuntur bona fortunae. Virtuosus autem, puta iustus
aut temperatus nullus est nec a fortuna, nec propter fortunam, sed
propter consuetudinem et rationem rectam. Et ideo huiusmodi bona
animae altera sunt a bonis fortunae.
11. Deinde cum dicit habitum autem ostendit, quae sit felicitas,
seu vita optima civitatis. Et primo facit hoc. Secundo cum dicit,
sed haec quidem tantum etc. excusat se a certiori consideratione de
istis. In prima parte dicit, quod consequenter opportunum est
ostendere, et per virtutem rationum earumdem, de felicitate
civitatis, quae est. Illam enim civitatem dicimus esse felicem, et
etiam optimam, quae optima operatur. Felicitas enim supponatur esse
optima operatio ex primo Ethicorum. Impossibile autem est optime
operari illos, qui non optima operantur: bonum enim in operatione
sequitur bonitatem obiecti, sive operati. Sed nullum bonum opus est,
neque unius viri secundum seipsum, neque civitatis, sine virtute
morali, et prudentia intellectuali: ergo impossibile est civitatem
esse felicem et optimam simpliciter sine virtute morali et
intellectuali. Consistit igitur felicitas in aliquo pertinente ad
virtutem. Sed quia aliquis posset dicere, quod fortitudo et iustitia
et aliae virtutes morales non sunt unius naturae, et ideo non oportet
quod si felicitas unius hominis consistat in actionibus istarum, quod
propter hoc felicitas civitatis consistat in actionibus earumdem, quasi
hoc volens removere, dicit quod fortitudo civitatis et iustitia, et
prudentia, et aliae virtutes eamdem habent potentiam in ordine ad
operationem et formam quantum ad naturam ipsam in se cum fortitudine,
et iustitia, et prudentia, et aliis virtutibus, quibus informatur
unusquisque homo secundum seipsum, et dicitur iustus, prudens,
temperatus. Et est intelligendum, quod virtus totius civitatis et
virtus uniuscuiusque est eiusdem naturae in se, et in ordine ad
operationem; non differens nisi sicut totum a parte et amplius a
minori. Virtus enim moralis civitatis aggregatur ex virtutibus
partialibus civium: et ideo sicut unius naturae est risibilitas in uno
homine, et in centum, ita eadem est virtus in uno, et in tota
civitate.
12. Deinde cum dicit sed haec excusat se a certiori consideratione
de istis; dicens, quod de felicitate unius hominis et totius civitatis
tantum dictum sit ratione per modum prooemii, respectu sequentium.
Non enim declaratione dictorum de ipsa possibile est intelligentem
effugere omnem rationem: sunt enim quaedam manifesta ex se, ex quibus
declarantur praedicta. Nec etiam possibile est pertransire omnes
rationes, quae possent adduci, propter multitudinem earum et
brevitatem tractatus. Omnia enim ista dicere alterius studii est
opus. Istae enim pertractatae sunt in primo et in decimo Ethicorum de
felicitate, quae est secundum unum. Nunc vero supponatur ad
propositam intentionem, quod vita optima et felicitas, et
uniuscuiusque secundum seipsum, et totius civitatis, est perfectio
quae est cum virtute, non secundum quod habitus quidam est, sic enim
in potentia est ad ulteriorem perfectionem; sed secundum quod redundat
in opus, intantum unumquemque vel civitatem contingat participare
actionibus virtutis, dimittentes in praesenti consideratione alia quae
considerari possunt, considerantes ipsa posterius, si aliquis non
credat rationibus praedictis.
|
|