Lectio 10

1. Postquam inquisivit philosophus de his quae supponenda sunt ad instituendam optimam rempublicam ex parte finis et materiae civitatis ipsius, transit nunc ad declarandum ex quibus et qualibus instituenda est optima civitas. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam, dicens, declarato quae supponenda sunt ad futuram optimam rempublicam, nunc determinandum est nobis de ipsa republica, scilicet ex quibus et qualibus instituenda est civitas quae debet felicitari et bene gubernari simpliciter. Secundo cum dicit, quoniam autem etc. prosequitur. Et circa hoc primo ostendit, quod illos ex quibus constituitur optima civitas, oportet esse studiosos. Secundo cum dicit, at vero boni etc. declarat per quot, et quomodo efficiuntur tales: quia non sufficit in agibilibus scire qualem oportet esse unumquemque, quoniam bonum et studiosum, sed qualiter contingit fieri talem. Circa primum adhuc primo ostendit, qualem oportet esse civitatem optimam, quoniam studiosam. Secundo cum dicit, at vero studiosa etc. ex hoc concludit, quales oportet esse cives ex quibus componitur, quoniam studiosos. Civis enim definitur per civitatem. Et quoniam civitas optima determinatur per finem optimum, primo praemittit quaedam de ipsis. Secundo cum dicit, quoniam autem etc. ex ipsis ostendit quae sunt necessaria ad civitatem optimam, et qualem oportet eam esse. Circa primum primo tangit ea quae requiruntur ad hoc quod homo sit optimus. Secundo cum dicit, quod quidem igitur etc. quod non omnes homines eodem modo se habent ad illud optimum. Circa primum est intelligendum, quod sicut in universo invenitur duplex bonum, scilicet separatum, et bonum ordinis, et bonum separatum maius est quam bonum ordinis, quod determinatur per ipsum secundum Aristotelem duodecimo metaphysicorum; bonum autem perfectum ex istis bonis aggregatur: sic in homine qui dicitur minus universum, duplex invenitur bonum quodammodo, scilicet quod est finis, et quod ordinis: et bonum ordinis eorum quae ad finem, per finem determinatur; et perfectum bonum hominis ex istis duobus bonis aggregatum est. Hoc igitur supponens, dicit: quoniam duo sunt per quae contingit omnes homines esse bonos, et sunt boni et qui boni sunt: quorum unus est finis operationum rectus, et intentio ipsius recta; aliud autem est inventio actionum et organorum ordinatorum ad ipsum finem. Optimum enim uniuscuiusque consistit in optimo fine eius, et in ordinatione aliorum ad ipsum. Accidit autem aliquando ista dissonare et consonare ad seinvicem. Dissonare quidem: quia aliquando finis bonus ponitur, et intentio recta ad ipsum subest. Peccatum autem est in actione eorum quae sunt ad finem, vel in ordine. Aliquando autem e contrario illa quae ordinantur ad finem subsunt omnia et recte ordinata, sed finis positus et intentus malus est. Consonare quidem, quia aliquando contingit quod peccatur in utroque; et in fine, et in his quae ad ipsum; sicut circa medicinam accidit aliquando, quod medicus non recte iudicat quale contingit fieri corpus quod convalescit, et ad quem terminum sanitatis contingit ipsum deduci. Nec etiam bene accipit illa vel ordinat quae deducunt ad suppositum terminum sanitatis. Aliquando autem utrumque recte accipit, rectum ponens et intendens finem, et ea quae sunt ad ipsum recte ordinans. Homines vero in omnibus artibus et scientiis, et universaliter virtutibus finaliter intendunt optimum in illis: et ideo oportet, si debeant fieri in illis optimi, attingere ad ambo: puta ad finem rectum et ad ordinationem actionum et organorum quae ad finem. Apparet igitur, quod in qualibet arte et scientia speculativa vel practica, homo est optimus per finem optimum, et ea quae ad ipsum.

2. Deinde cum dicit quod quidem declarat quod non omnes homines eodem modo se habent ad suum optimum seu felicitatem; dicens quod manifestum est ex se, quod omnes homines naturaliter appetunt bene vivere. Omnia enim naturaliter appetunt suam perfectionem. Sed non omnibus hominibus inest aequaliter habilitas ad adipiscendum hoc; sed quidam sunt dispositi bene ad acquirendum eam, quidam autem indispositi, aut propter materiam, aut propter naturalem complexionem per quam inclinantur ad operationes inordinatas, aut propter formam, quia aliquod bonorum fortunae quae sunt necessaria, deficit eis. Indiget enim debens felicitari et bene vivere, inclinatione naturali ad hoc, et successu aliquo in exterioribus bonis. Si quidem privatum omnibus bonis fortunae impossibile est bene operari. Sed illi qui melius dispositi sunt ex natura ad hoc, minori indigent successu; qui autem minus, ampliori. Aliqui etiam ita depravati sunt per consuetudinem, vel aliquid aliud, quod quamvis inclinentur ex natura ad felicitatem et bene vivere, non tamen recta via vel modo quaerunt eam: et ita, quod aliquis non felicitetur, potest contingere, aut quia non recte ponit felicitatem, aut quia non recte quaerit quae ad ipsam, aut propter utrumque.

3. Deinde cum dicit quoniam autem declarat qualem oportet esse optimam civitatem. Et primo ostendit, quod ad hoc primo necessarium est praeintelligere quid est ipsa felicitas, quasi praemittens intentum. Secundo cum dicit, dicimus autem etc. declarat illud. In prima parte dicit: quoniam propositum intentionis nostrae est considerare de optima republica qualis sit, optima autem respublica est secundum quam civitas optime gubernat et vivit, civitas autem optime gubernat et vivit quae attingit ad felicitatem optimam. Et ideo oportet nos praeconsiderare illud, per quod determinatur. Civitatem autem seu rempublicam optimam, per felicitatem determinamus, ut dictum est.

4. Deinde cum dicit dicimus autem declarat intentum. Et primo praemittit definitionem felicitatis, et eam explanat. Secundo cum dicit, utetur quidem utique etc. ostendit qualem oportet esse civitatem optimam. Circa primum, primo praemittit definitionem felicitatis in aliis positam; dicens, quod ad manifestationem intenti diximus, et determinavimus in libro Ethicorum, si quidem ea quae determinata sunt, bene utilia sunt ad propositum, felicitatem esse operationem et usum virtutis perfectum simpliciter, et non ex suppositione. Felicitatis quidem est operatio, quia habitus in potentia est et imperfectus; felicitatem autem perfectum bonum dicimus. Virtutis autem, quia virtus est quae habentem perficit, et operationem eius bonam reddit: felicitas autem bonum hominis est perfectum: ergo secundum virtutem eius. Usus autem perfectus est, quia una operatio sola non facit hominem felicem, sed multae et continuae. Continuati autem alicuius actus usus perfectus est illius actus, secundum quod usus est idem quod exercitium. Unde ista definitio eadem est secundum rem, ei quae ponitur primo Ethicorum, qua dicitur, quod est operatio hominis secundum virtutem perfectam, et in vita perfecta; ita ut quod ponitur hic usus perfectus, sit idem ei quod ibi ponitur, in vita perfecta.

5. Deinde cum dicit dico autem explanat ultimam particulam, scilicet, non ex suppositione. Ad cuius evidentiam est intelligendum, quod finis secundum se rationem boni habet. Eorum autem quae ordinantur ad ipsum, quaedam sunt quae rationem boni de se habent aliquam, et aliquam ex ordine ad finem, sicut medicina dulcis. Alia vero quae secundum quod huiusmodi rationem boni et eligibilis non habent, sed tantum ex ordine ad finem; sicut medicina amara; secundum se enim eligibilis non est, sed propter sanitatem tantum. Et prima bona dicuntur simpliciter bona. Secunda autem bona dicuntur ex hoc solum necessaria. Dicit igitur, quod operationem bonam ex suppositione dico quae necessaria quidem est ad finem, sed secundum se rationem boni non habet. Simpliciter autem bonam dico, quae secundum se rationem boni habet, non tantum ex fine, sicut in actionibus iustitiae. Sententiae enim condemnandorum et supplicia et punitiones eorum procedunt a virtute iustitiae, et necessariae quidem sunt in civitate, quia aliter non salvaretur civitas nec communicatio, et rationem boni habent, quia necessariae. Secundum se autem eligibiles non sunt absolute. Eligibilius enim esset, si contingeret quod homines vel civitates talibus non indigerent. Sed actiones quae sunt circa honores et circa abundantiam exteriorum, sunt simpliciter eligibiles secundum se. Rationem autem quare primae sunt eligibiles, et non istae, tangit dicens quod electio sententiarum et suppliciorum et aliorum huiusmodi in civitate, est electio alicuius, quod malum est, secundum quod huiusmodi, sed in ordine ad finem. Electio autem eorum quae circa honores et circa divitias et actiones eorum, e contrario, est electio cuiusdam boni secundum se, quia sunt dispositiones quaedam ad bonum et generationes eius. Honor enim disponit et factivus est boni secundum animam, inquantum aliquis propter honorem operatur magna et honorabilia. Divitiae autem naturales sunt factivae boni secundum corpus principaliter.

6. Deinde cum dicit utetur autem declarat ex dictis qualem oportet esse civitatem optimam. Et circa hoc, primo ipse declarat qualiter ipse studiosus utitur bonis praedictis utrisque. Secundo cum dicit, palam autem etc. declarat quod usus istorum qui est secundum virtutem studiosus est. Tertio cum dicit, necessarium igitur etc. ex dictis concludit qualem oportet esse civitatem optimam. In prima parte dicit quod vir studiosus qui virtutem perfectam et appetitum ordinatum habet, bene utitur his quae secundum se rationem boni non habent, sunt tamen ordinabilia in finem: puta paupertate et aegritudine, defectu amicorum et huiusmodi, secundum illud quod beatum est et perfectius est in usu contrariorum, puta divitiarum, et sanitatis, et amicorum. Meliorem enim operationem facit ex suppositione istorum, quia, secundum quod determinatum est a nobis in sermonibus moralibus ad Eudemum, bonus et studiosus est, cui simpliciter bona sunt bona propter ipsam virtutem. Cui autem simpliciter optima non sunt optima, non est bonus vel studiosus; quemadmodum neque esse sanus videtur, cui sana simpliciter non sunt sana. Sed sanitas et divitiae secundum se, rationem boni habent: ergo bene utetur eis studiosus propter virtutem. Studiosus etiam secundum rectam rationem utitur omnibus datis, quia per rationem operatur. Ratio autem recta dicit, quod utatur unoquoque secundum quod contingit melius ad finem. Si igitur paupertas et aegritudo, et eorum contraria ordinabilia sunt in felicitatem, utetur studiosus istis pro paupertate et divitiis meliori modo, quo contingit ad ipsam. Similiter et eorum oppositis. Sed paupertate aut aegritudine suppositis, minus perfectas faciet operationes, cum secundum se non sint bona. Divitiis autem et sanitate suppositis, perfectiores, quia secundum se rationem boni habent: sicut bonus coriarius ex corio dato meliores calceos quos contingit, facit; sed ex meliori meliores, ex peiori autem peiores.

7. Est autem intelligendum, ad evidentiam dictorum et dicendorum iam, quod felicitas per se non existit in bonis exterioribus, puta in divitiis, nec etiam in usu earum: in ipsis quidem non existit per se, quia felicitatem nullus quaerit propter aliquid aliud, divitias autem quaerunt propter aliud: vel propter necessitatem vitae, vel propter operationem virtutis: ergo in ipsis non existit per se. In usu autem eius per se non consistit: quoniam optimus usus divitiarum qui est in consumendo eas, ut dicit Aristoteles primo rhetoricae, videtur ordinari per se immediate ad bonum corporis, puta ad sustentationem naturae, vel saltem ad aliud ordinatur: felicitatem autem non dicimus ad aliud ordinari. Et adhuc felicitas operatio virtutis perfectissimae est. Bonus autem usus divitiarum non est operatio perfectissimae virtutis; quia liberalitas seu magnificentia, quarum est operatio, non sunt perfectissimae virtutes, sed prudentia aut sapientia magis: ergo in usu ipsarum non consistit per se felicitas: oportet tamen ipsas praeexistere ipsi felicitati.

8. Felicitas enim consistit in optima operatione intellectuali per se. Ad operationem autem optimam quamcumque, seu speculativam seu practicam, oportet praesupponere consistentiam subiecti, et bonam dispositionem. Consistentia autem, et bona dispositio, non sunt sine suppositione eorum quae sunt necessaria ad vitam et bonam dispositionem, quae sunt divitiae seu bona exteriora: ergo divitias necesse est praeexistere felicitati tam speculativae quam practicae, quamvis alia ratione speciali sint praenecessariae practicae seu civili. Quod autem est praenecessarium ad aliquid, videtur ordinari ad ipsum sicut ad finem, et sicut instrumentum ad operationem. Et ideo divitiae ordinantur ad felicitatem sicut ad finem, et sicut organum ad operationem. Ea autem quae ordinantur ad finem, vel se habent ad aliud sicut organum ad operationem, oportet esse commensurata, seu proportionata, fini seu actioni, et non excedere vel deficere a media ratione. Divitias igitur quas necesse est praeexistere felicitati, oportet esse commensuratas ei, ita ut nec maiores nec minores quaerantur quam sint necesse ad ipsam: maiores tamen exiguntur ad practicam seu civilem quam ad speculativam. Ad speculativam enim sufficiunt secundum quod utiles sunt ad sustentationem vitae, et bonam dispositionem corporis. Ad practicam autem, seu civilem, exiguntur ad hoc, et ad expeditionem operationum practicarum, seu civilium; et quanto perfectior est, tanto maiores. Et si a praedicta commensuratione superexcedant, aut totaliter tollunt felicitatem, aut saltem diminuunt ipsam. Sicut tanta potest esse magnitudo fistulae, quod peior erit fistulatio; et adhuc tanta, quod penitus non erit. Similiter si deficiant a mensura secundum quam sunt necessariae divitiae ad perfectam felicitatem, secundum aliquid, parum diminuent ipsam. Si autem secundum multum, totaliter tollent. Sicut si minor sit fistula quam quae nata est moveri a fistulatore, parum debilior erit fistulatio; si autem multum, omnino non erit. Sic igitur felicitas per se non existit in divitiis, nec in usu earum per se.

9. Verumtamen ipsae et usus earum qui non est sine ipsis, sunt praenecessaria ad ipsam secundum quamdam mensuram et proportionem; a qua si deficiant secundum minus et parum, minus perfecta erit felicitas. Et hoc intendebat Aristoteles quando dixit quod studiosus utetur paupertate et aegritudine bene ut contingit, quod autem beatum in contrariis est. Si autem multum, non erit omnino. Eodem autem modo se habet et si excedat secundum maius a praedicta mensura. Utrum autem necessarium sit eas praeexistere per se vel per alterum, vel sicut proprias, vel sicut communes, non refert ad propositum; dum tamen praeexistant secundum hoc, quod commensuratae sunt. Ille tamen modus praeexistendi vel praehabendi eas eligibilior videtur, quo habentur secundum hoc, quod necessariae et commensuratae sunt ipsi fini, et quo minus impediuntur homines a rectitudine operationis, sive per affectum sive per sollicitudinem inordinatam circa eas.

10. Deinde cum dicit palam autem declarat, quod usus praedictos oportet esse studiosos; dicens, quod manifestum est quod necesse est usus praedictorum bonorum, scilicet divitiarum et sanitatis, et huiusmodi, studiosos esse et bonos, quia usus qui sunt secundum virtutem studiosi sunt et boni: sed usus praedictorum bonorum a studioso per se a virtute sunt: studiosus enim, secundum quod huiusmodi, virtuosus est; ergo oportet usus praedictos studiosos esse. Propter quod credunt bona extrinseca, quorum usus studiosus est, et a virtute esse. Similiter causas felicitatis quae est operatio secundum ipsam: existimantes, sicut si aliquis existimaret quod lyra esset causa bene citharizandi magis quam ars. Hoc autem inconveniens est. Ars enim principalis causa citharizandi est ut unde principium et ratio motus: lyra autem sicut materia vel organum motum ab arte. Similiter virtus seu ratio principium est felicitatis, sicut unde motus vel ratio; bona autem exteriora sicut materia vel organum motum ab illis.

11. Deinde cum dicit necessarium igitur concludit qualem oporteat esse civitatem optimam, dicens. Si civitatem optimam oportet felicitari, felicitas autem est operatio vel usus perfectus secundum virtutem, usus autem perfectus secundum virtutem, est usus bonorum operum a studioso, necessarium est ipsam civitatem quam secundum votum quaerimus optimam, habere abundantiam bonorum exteriorum quorum usus necessarius est, et ipsam esse studiosam: usum oportet esse studiosum. Quorum primum necesse est praeexistere, cuius fortuna est domina. Dicimus enim ipsam esse dominam huiusmodi bonorum. Secundum autem oportet legislatorem procurare per disciplinam et consuetudinem, scilicet ipsam esse studiosam. Studiositas enim civitatis non est opus fortunae, quia secundum rationem est, et fortuna est causa praeter rationem. Sed est operatio scientiae dirigentis, et electionis inclinantis.

12. Deinde cum dicit at vero declarat ex dictis quales oportet esse cives, quoniam studiosos; dicens, quod civitas studiosa non est, nisi quia cives participantes reipublicae studiosi sunt. Civitas enim non est aliud quam communitas quaedam civium secundum aliquam rationem. Si ergo civitatem optimam oportet studiosam esse, ut probatum est, oportet omnes cives in ea studiosos esse. Nos enim supponimus nunc quod in optima civitate omnes cives participant republica. Et ideo ulterius considerandum est nobis, qualiter civis fiat studiosus. Quamvis autem bonum et eligibile sit unumquemque divisim studiosum esse, melius tamen et eligibilius est si contingat omnes collectim esse studiosos. Quia illud quod est posterius secundum viam generationis, perfectius et melius est in bonis et eligibilius, eo quod prius est, si actus bonus melior est potentia ad ipsum. Sed omnes collectim esse studiosos assequitur secundum viam generationis, eo quod est unumquemque divisim studiosum esse, utroque existente eligibili et bono. Ergo melius est et eligibilius.

13. Deinde cum dicit at vero declarat per quot, et quomodo efficiantur boni et studiosi. Et circa hoc declarat primo per quot et quae efficiuntur tales. Secundo cum dicit, quod quidem itaque etc. quales oportet esse eos secundum hoc. Circa primum, primo proponit per quot et quae efficiuntur studiosi. Secundo cum dicit, etenim nasci oportet etc. declarat. In prima parte dicit, quod viri fiunt boni secundum virtutem, et studiosi secundum rationem, per tria. Ista autem tria sunt naturalis dispositio ad virtutem, et illud quod est secundum rationem, et consuetudo in operatione, et etiam ratio dirigens.

14. Deinde cum dicit et enim declarat. Et primo quod natura faciat ad hoc. Secundo cum dicit, quaedam autem etc. quod consuetudo. Tertio cum dicit, alia quidem igitur etc. quod ratio. In prima parte dicit, quod debentem fieri bonum et studiosum oportet esse dispositum a natura primo. Omnibus enim, quae fiunt natura vel arte, oportet supponi materiam et bonam aptitudinem eius, si quod recipitur in alio recipitur per modum recipientis: et ideo debentem esse bonum et studiosum oportet esse bene natum ad hoc: puta, quod si homo habens intellectum et rationem, sed non aliquod brutum irrationale. Et ulterius sic existens homo sit bene dispositus secundum corpus, et per consequens secundum animam. Bene dispositi secundum corpus, bene dispositi sunt secundum animam ut in pluribus. Si enim anima secundum se unius rationis sit secundum speciem in omnibus hominibus, et non suscipiat intensionem et remissionem, cum sit forma substantialis, diversitas operationum ipsius et proprietatum, erit propter diversitatem corporum et materiae, vel alicuius extrinseci alterius.

15. Deinde cum dicit quaedam autem declarat, quod consuetudo ad hoc faciat; dicens, quod quosdam homines non est utilitas nasci, hoc est ex nativitate non sunt dispositi ad bonum, nec ad opus intellectus, per consuetudinem autem transmutantur: sunt enim quidam qui per naturam indifferenter se habent ad virtutem et ad contrarium, per consuetudinem autem in operatione respectu alterius determinantur ad alterum, puta vel ad melius vel ad deterius. Sed illi qui bene dispositi sunt ad virtutem, puta consuetudine, indigent operatione ad hoc ut fiant boni; qui autem ad contraria inclinantur ex natura, non possunt fieri boni, aut cum difficultate et multa consuetudine.

16. Deinde cum dicit alia quidem declarat quod ratio: dicens quod alia animalia ab homine, sola naturali inclinatione, hoc est memoriis et imaginationibus agunt actiones suas; quaedam autem parva secundum quantitatem agunt aliquas actiones per consuetudinem, sic illa quae bonam aestimativam habent, ut canis, equus, et similia. Homo vero actiones suas dirigit ratione; solus enim inter animalia rationem habet, per quam determinatur. Quare hoc oportet consonare inter se, scilicet naturam, consuetudinem, et rationem: semper enim posterius praesupponit prius. Multa enim sunt quae agunt homines praeter naturam et consuetudinem propter rationem, si suadeatur ab illa contrarium esse melius; sicut in continente apparet, quod quamvis inclinetur ad prosequutionem passionis, sequitur tamen rationem persuadentem contrarium.

17. Deinde cum dicit quod quidem declarat quales oportet eos esse. Et primo continuat dicta ad dicenda. Secundo cum dicit, cum vero etc. prosequitur. In prima parte dicit, quod prius determinatum est quales oportet esse secundum naturam futuros studiosos et bonos, ubi dictum est quales oportet esse bene gubernantes. Nunc autem considerandum est nobis quales oportet esse secundum disciplinam, ad quam reducuntur consuetudo et ratio: addiscunt enim aliqua per assuefactionem, aliqua autem audientes ratiocinantem alium.

18. Deinde cum dicit quoniam autem prosequitur. Volens autem ostendere quales oportet esse cives secundum disciplinam, quoniam in civitate in qua sunt quidam principantes et quidam subiecti, primo inquirit, utrum eamdem oporteat esse disciplinam principantium et subiectorum in optima civitate. Secundo cum dicit, quoniam autem civis etc. prosequitur principale intentum. Et circa hoc primo praemittit intentionem suam, et modum considerandi. Secundo cum dicit, siquidem igitur etc. prosequitur. In prima parte dicit, quod omnis civitas composita est ex principantibus et subiectis. In omnibus enim quae ex pluribus constituta sunt, sive natura, sive arte, ex quibus est unum aliquod commune, sive ex coniunctis sive ex divisis, videtur esse principans aliquid, et aliquid subiectum: sicut ostensum est in primo huius. Considerandum est a nobis iam utrum expedit in civitate optima aliquos et diversos esse principantes et subiectos per vitam, aut eosdem secundum suppositum, differentes secundum aliquam dispositionem: quia manifestum est quod consequenter se habebit huic divisioni de disciplina ipsorum de qua intendimus nunc. Si enim omnino sint diversi principantes et subiecti, et disciplinam oportebit esse aliam; si autem iidem, eamdem proportionaliter. Cuius ratio est, quia illud per quod determinantur principans et subiectum est disciplina recta in ordine ad operationem, diversitas autem vel unitas determinantium. Si igitur principantes et subiecti diversi sunt omnino, et disciplina ipsorum diversa erit; et si iidem, et eadem proportionaliter.

19. Deinde cum dicit siquidem igitur prosequitur. Et primo inquirit, utrum expedit eosdem esse principantes et subiectos, aut non. Secundo cum dicit, quare et disciplinam etc. ex hoc concludit proportionale de disciplina. Circa primum primo ostendit, ubi expedit eosdem principari semper et alios subiici. Secundo cum dicit, quoniam autem hoc non facile etc. declarat quod communiter melius et magis necessarium est eosdem esse principantes et subiectos in alio tempore. Circa primum intelligendum est prius quod participans se habet ad subiectum sicut agens ad passum et movens ad motum: principantis enim est movere et dirigere subiectum, subiecti vero moveri et dirigi secundum quod huiusmodi. Movens autem et agens secundum quod tale excellentius est passo et moto secundum quod huiusmodi; quia illud est in actu, hoc autem in potentia; et ideo principans in eo quod principans, oportet esse excellens: excellentia autem moventis respectu moti attenditur in ordine ad operationem quantum ad formam eius principaliter, deinde autem quantum ad dispositiones materiae substantis ipsi formae, tertio quantum ad exteriora coadiuvantia ad ipsam. Et ideo oportet quod excellentia principantis respectu subiecti in ordine ad finem attendatur principaliter ad formam, secundum quam agit ut huiusmodi, deinde autem quantum ad dispositiones materiae, et ultimo quantum ad exteriora. Forma autem secundum quam operatur principans in optima republica est disciplina recta secundum rationem rectam, puta prudentia et virtus civilis. Dispositiones autem materiae sunt bonae dispositiones ipsius ad istas, sicut inclinatio naturalis et bona dispositio corporis; coadiuvantia autem exterius sunt potentia et divitiae. Et ideo expedit principantem in optima republica, si possibile est, excedere subiectum et quantum ad prudentiam et virtutem quae sunt bona animae, et quantum ad bona corporis et quantum ad exteriora. Unde dixit philosophus octavo Ethicorum: non est rex qui non est per se sufficiens et omnibus superexcellens. Et ideo si inveniatur aliquis unus in civitate vel regno qui omnibus istis superexcellat alios, iustum est ipsum principari solum quamdiu est talis: si autem secundum successionem inveniatur tale in aliquo genere, expedit secundum genus principari sicut prius, ut in tertio dictum est. Si autem inveniantur plures qui sic excedant reliquam multitudinem, expedit eos principari per vitam. Et hoc est quod ipse dicit: si fuerint aliqui in civitate qui tantum differant ab aliis, quantum credimus deos, idest divinos homines, et heroes, idest attingentes ad virtutem heroicam, quae est perfectissima virtutum sive intellectualium, seu moralium, differre ab aliis hominibus communiter, (ita ut primo secundum vitam generationis multam habeant excellentiam secundum corpus, idest secundum dispositiones materiales, puta secundum magnitudinem et pulchritudinem et inclinationem ad virtutem, deinde autem et secundum perfectiones animae, ita ut excellentia istorum respectu illorum sit manifesta sine dubitatione); manifestum est quod melius est semper eosdem in tota vita, hos quidem esse principantes, scilicet excellentiores, hos autem esse subiectos, scilicet deficientes. Excellentius enim et perfectius, quamdiu est huiusmodi, natum est principari ei quod deficit secundum naturam respectu illius.

20. Deinde cum dicit quoniam autem declarat quod melius et magis necessarium est communiter eos principari et subiici secundum aliud et aliud tempus. Et primo declarat, quod melius est eosdem esse principantes et subiectos secundum aliud et aliud tempus. Secundo cum dicit, at vero quod etc. quod necesse est eosdem secundum aliquid esse alteros. Tertio cum dicit, qualiter igitur etc. qualiter expedit eosdem esse et alteros. Circa primum intelligendum est, quod aliquos esse sicut excellentes totam multitudinem, ut praedictum est, est rarum valde propter summam perfectionem ipsorum: rarum autem difficile est invenire; et ideo dicit: quoniam non est facile nunc in civitatibus accipere vel invenire aliquos excellentes in tantam reliquam multitudinem, nec inveniuntur reges tantum differentes a subditis, quantum heroes ab hominibus sicut scylax dixit esse inter Indos; manifestum est quod melius et magis necessarium est eosdem quandoque principari, quandoque autem subiici secundum partem, propter multas rationes. Illi enim qui sunt similes secundum naturam et virtutem, habent idem iustum et aequale, et aequaliter debent recipere de communibus. Principari autem honor communis est: et ideo illi qui sunt similes secundum praedictum modum, aequaliter debent principari. Sed non possunt secundum idem tempus omnes; ergo secundum aliud et aliud. Iterum respublica fundata super iniustum subditorum non est bene mansiva, quia cum subditis gravatis per iniustitiam sunt omnes mali et insolentes in regione, qui volentes de facili possunt corrumpere rempublicam: sed respublica in qua iidem semper principantur similibus existentibus super iniustum fundatur et inaequale; ergo bene mansiva non est. Sed quia aliquis diceret quod potentia subditorum et insolentium reprimi potest per potentiam principantium, quasi removens hoc, dicit: subditi et insolentes in regione multi sunt, et magnam potentiam habent valde. Tot autem invenire secundum multitudinem in republica principantes qui sint potentiores omnibus istis, est aliquid de numero impossibilium; ergo illorum potentia per istos reprimi non potest.

21. Deinde cum dicit at vero declarat, quod oportet eosdem esse aliqualiter alteros, dicens: at enim manifestum est consideranti secundum rationem et indubitanter, quod principantes et subiectos oportet habere aliquam diversitatem, quia principans ad subditum se habet sicut movens et ens in actu ad motum et ens in potentia; ista autem secundum se differentiam aliquam habent; ergo principantem et subditum oportet aliqualiter differre. Et ideo oportet legislatorem et civem considerare qualiter oportet illos esse eosdem et alteros, et qualiter sic se habentes participabunt principatui et subiectioni.

22. Deinde cum dicit qualiter igitur declarat, qualiter oportet eos esse eosdem et alteros; dicens quod prius ubi determinatum est de partibus civitatis per se, dictum est de hoc. Natura enim faciens in eodem genere hominum aliud Iunius, aliud senius procedendo de imperfecto ad perfectum, dedit nobis modum per quem possimus eligere, quando idem magis debet principari quam subiici. Manifestum est enim, quod idem secundum quod Iunius est, magis expedit subiici. Iunius enim secundum quod huiusmodi imperfectius est, secundum quod huiusmodi, et robustius ad operandum opera ministerialia; hanc autem ad subditum pertinent. Senius autem perfectius est, quia posterius secundum generationem, et secundum virtutem et secundum intellectum. Non enim pueri iudicant sensibus ut presbyteri, ut dicitur septimo physicorum, c. 2. Per haec autem determinatur principans, ut dictum est prius. Sed quia aliquis diceret, quod iuvenes indignantur, si secundum aetatem illam sint subditi, hoc removet dicens quod nullus iuvenis bene ordinatus indignabitur, si subiiciatur in aetate iuventutis, nec putat se valentiorem esse senioribus et progenitoribus suis, siquidem eos reveretur. Non credens autem valentior esse, non indignabitur si subiiciatur. Et aliter, quia futurus suscipere honorem principatus ex ordine reipublicae cum fuerit perfectus. In aetate senili vero habet rationem per quam debeat indignari, si nunc non principetur. Sic igitur dicendum est, quod expedit eosdem principari et subiici uno modo, puta secundum appositum, altero autem secundum alium modum, puta secundum Iunius et senius.

23. Deinde cum dicit quare et disciplinam concludit proportionaliter se habere de disciplina primo. Secundo cum dicit, est autem principatus etc. distinguit principatum, ut appareat in quo praedicta veritatem habeant, et in quo non. Primo igitur concludit, quod si in civitate bene ordinata oportet eosdem esse principantes et subiectos secundum unum modum, alios secundum alium, necesse est disciplinam ipsorum uno modo esse unam, alio autem modo alteram; quia principans et subiectum in optima civitate determinantur per disciplinam, puta per prudentiam et virtutem, per quas hic recte obedit, ille recte praecedit; et ideo sicut principantes et subiecti sunt iidem vel alteri, ita et disciplinam oportet esse eadem vel alteram. Dicunt enim quod illum qui debet principari oportet prius subditum fuisse, et subditum addiscere quae oportet principantem facere: non enim bene principatur qui non quandoque sub principe fuit, ut dicitur in tertio huius.

24. Deinde cum dicit est autem distinguit principatum, ut appareat in quo veritatem habet quod dictum est. Quod primo facit. Secundo cum dicit, differunt autem quidem etc. declarat unde assumenda est differentia subditi in utroque principatu. In prima parte dicit, quod duplex est principatus, sicut dictum est in primis sermonibus, idest in tertio libro. Unus quidem qui principaliter est ad bonum principantis, propter autem bonum subditi secundum accidens. Alius autem est qui principaliter est propter aliquod bonum subditorum, vel alicuius communis principanti et subiecto ex consequenti propter utilitatem principantis. Et primus istorum dicitur principatus dominativus, qui est domini ad servos. In principatu igitur dominativo non expedit eumdem esse principantem et subiectum secundum aliquod tempus, sed eosdem esse principantes semper, puta servos secundum naturam; non enim sunt similes secundum naturam. In principatu autem politico expedit quod dictum est quantum ad principari et subiici, et quantum ad disciplinam; sunt enim isti similes secundum naturam, quia liberi.

25. Deinde cum dicit differunt autem declarat, ex quo sumenda est differentia per se utrorumque principantium. Et est intelligendum, quod operum ministerialium quaedam sunt honesta magis, quaedam autem inhonesta et servilia. Honesta opera ministerialia indifferenter conveniunt subditis in utroque principatu, sed ad alium et alium finem. Dicit igitur quod quaedam praecepta, puta honesta, communiter servis et liberis quantum ad operationem non differunt: eodem enim modo ea exequuntur, et liberi subditi et servi: sed magis differunt in ordine ad finem: quia servus operatur gratia domini, liber autem gratia sui vel boni communis. Et hoc accidit propter hoc, quia honestum est iuxta liberos subditos, multa eorum quae videntur ministerialia opera exercere, sicut dictum est, et actiones non sic differunt honesto et inhonesto secundum se acceptae sicut in ordine ad finem, gratia cuius sunt et dicuntur magis honestae et inhonestae quam secundum se, et ut naturales sunt.